Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

quum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent. _Nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum, aut iure imperii, quum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia imposuisse ? Vocari Maronitas iuberent: ab jis certiora oirnia de statu civitatium earum scituros. Legati Maronitarum vocati, Non uno loco tantum urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. Itaque dominari assentatores regios: his solis loqui et in senatu et in concionibus licere: eos omnes honores et capere ipsos, et dare aliis. Optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria, aut inhonoratos et deterioribus

obnoxios silere. De iure etiam finium pauca adiece* runt: Q. Fabium Labeonem, quum in regione ea

fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam rea !! giam, quae ad Thraciae Paroreiam subeat, nusquam

ad mare declinantem. Philippum novam postea de

flexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amI pleetatur.

XXVIII. Ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi viam, Non cum Maronitis, inquit, mihi aut cum Eumene disceptatio est; sed iam vobiscum, Romani; a quibus nihil aeqựi me impetrare iam diu animadderto. Civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam; non quia magna accessio ea regni futura esset, (sunt enim et parva oppida, et in finibus extremis posita) sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. Negatum est mihi. Bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio, quum diu fatigatus ibi proeliis operibusque essem, transcenden

[ocr errors]

tem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul, et abducere copias inde coegit. Ad huius solatium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis, quam urbes. Ea quoque ipsa vos mihi, Q.Caecili, paucos ante dies ademistis. Pro non dubio paullo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse, quam me, habere. Id

ego aliter longe iudico esse. Eumenes enim, non nisi vicis. sent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. Itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius: mei autem regni, tantum aberat, ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria millia talentum, et quinquaginta tectas naves , et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus, hostemque ei me esse prius etiam, quam M. Acilius exercitum in Graeciam traiiceret, prae me tuli: et cum eo consule belli partem, quamcunque mihi delegavit,gessi. Et insequenti consuli L. Scipioni , quum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum , non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui : nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. Pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adiicere dos, Romani, aliquid, et amplificaré et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure, aut beneficio vestro, eripere? id quod nunc facitis. Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tanquam ad Antiochum, ad spoliandum me venit, et, si diis pla. cet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit; quo maxime et refelli et coargui potest. Disertissime enim planissimeque in eo scrie ptum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

trof

[ocr errors]

i Ubi tandem Aenus, et Maronea, et Thraciae civitates

lat ascriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est Eine ausus, id apud vos, tanquam ab illis impetraverit, ob

tinebit? Quo in numero me apud vos esse velitis, refert. Si tanquam inimicum et hostem insectari pro

positum est, pergite, ut coepistis facere. Sin aliquis hi fi respectus est mei, ut sucii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.

XXIX. Movit aliquantum oratio regis legatos, Itaque medio responso rem suspenderunt: Si decein

legatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent, aberi

nihil se mutare. Si Philippus bello cepisset eas, prae

nium victoriae iure belli habiturum.“ Si neutrum eocaemos rum foret, placere cognitionem senatui reservari: et,

ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci. Hae causae maximē animum Philippi alienaverunt ab Romanis: ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bel. lum relictum filio videri possit. Romae nulla belli Macedonici suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. Cui postulanti ab senatu in aede

Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo imToniya petrabilem faciebat, exemplum obstabat; quod ita raport comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exer

citum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. Medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem

iniret. Tulit coronas aureas quinquaginta duas: auri quia praeterea pondo centum triginta duo: argenti sexde

cim millia trecenta: et pronuntiavit in senatu, decem millia pondo argenti, et octoginta auri Q. Fa• bium quaestorem advehere: id quoque se in aerarium illaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat. Is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quae

[ocr errors]

Studi

oberen

nguo

is porn dentu

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

stionem severe exercuit. Ad septem millia hominum condemnavit; multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. Consules, diu retenti ad urbem delectibus, tandem in provincias profecti sunt.

XXX. Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, quum primo vere ex hj. bernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam , ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. Haud procul Hippone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est. Quibus dum utrimque subvenitur a castris, paullatim omnes copiae in aciem eductae sunt. In eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. Duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. Non insti. tere perculsis hostos. Praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. Luce prima Hispani acic instructa ad vallum accesserunt, vacua que praeter spem castra ingressi, quae derelicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt: regressique in sua castra, paucos dies quietis stativis manserunt. Romanorum sociorumque, in proelio fugaque, ad quinque millia occisa; quorum se spoliis ha stes armarunt. Inde ad Tagum flumen profecti sunt. Praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis , reficiendisque ab terrore adversae pugnae militum animis, consumpserunt. Ubi satis placuere vires, et lam miles quoque, ad delendam priorem ignominiam, hostem poscebat; duodecim millia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. Inde tertia vigilia sublatis signis, quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. Trans fluvium in colle hostium castra erant. Extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quin

[ocr errors]
[ocr errors]

ctius exercitum traduxerunt; quieto hoste, dum mi. ratur subitum adventum, consultatque, qui tumultum iniicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. Interim Romani, impedimentis

quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem, nec spatium erat castra com: muniendi, aciem instruxerunt. In medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii. Id robur

toto exercitu erat. Campum apertum usque ad ho. d stium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

XXXI. Hispani, postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se ( iungere atque instruere possent, occuparent eos, ca

stris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. Atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus, et insueta ignominia milite Romano accenso. Acerrime media acies, duae fortissimae

legiones, dimicabant; quas quum aliter moveri loco 1

non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare: et * usque plures confertioresque medios urgebant. lbi

postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, ME T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Thalnam le12 gatos ad singulas legiones adhortandas propere mit

tit. Docere et monere jubet, in illis spem omnem vina cendi et retinendae Hispaniae esse. Si illi loco cedant, 13. neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi i quidem ulteriorem ripam, unquam visurum. Ipse, cum

equitibus duarum legionum paullulum circumvectus, in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere ineurrit. Quinctius cum suis equitibus alterum hostium latus invadit: sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ipse ante alios. Nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset: et equi. tes praetoris eximia virtute, et equitum pedites accensi sunt. Pudor movit primos centuriones, qui in. T. Liv. Tom. V.

C

« IndietroContinua »