Immagini della pagina
PDF
ePub

Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox aggrederetur, in Syriam exercitum abduxit. Nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae, et sorore adiuvante, et non repugnantibus fratris amicis, ratus; primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius, non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. Suspectum Antiochum effecerat, quod, cetera Aegypto sibi tradita, Pelusii validum relictum erat praesidium. Apparebat, claustra Aegypti teneri, ut, quum vellet, rursus exercitum induceret: bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor, fessus certamine, nequaquam par Antiocho futurus esset. Haec, prudenter animadversa a maiore, cum assensu minor frater, quique cum eo erant, acceperunt: soror plurimum adiuvit, non consilio modo, sed etiam precibus. Itaque, consentientibus cunctis pace facta, Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante: quae in bello, non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum attenuata inopia erat. His quum laetari Antiochum conveniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnes Asiae et Graeciae civitates, legationibus recipiendis literisque dimittendis, usus erat, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque adversus duos, quam ante adversus unum, pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit: ipse, primo vere cum exercitu Aegyptum petens, in Coelen Syriam processit. Circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium rece- ́ pisset, petentibusque, ut suum munus tueretur, et diceret potius, quid fieri vellet, quam, hostis ex socio T. LIV. TOM. V, X

factus, vi atque armis ageret, respondit: Non aliter neque classem revocaturum, neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro, et Pelusio, agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederet ; diemque praestituit, intra quam de conditionibus peractis responsum acciperet.

XII. Postquam dies data indutiis praeteriit, * navigantibus ostio Nili ad Pelusium, per deserta Arabiae * ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim voluntate, partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. Ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor millia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. Quos quum advenientes salutasset, dextramque Popillio porrigeret; tabellas ei Popillius senatusconsultum habentes tradit, atque omnium primum id legere iubet. Quibus perlectis, quum se consideraturum, adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset, dixisset; Popillius, pro cetera asperitate animi, virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem: ac, Priusquam hoc circulo excedas, inquit, redde responsum, senatui quod referam. Obstupefactus tam violento imperio parumper quum haesitasset, Faciam, inquit, quod censet senatus. Tum demum Popillius dextram regi, tanquam socio atque amico, porrexit. Die deinde finita quum excessisset Aegypto Antiochus, legati, concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant: et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, dassem Antiochi dimittunt. Clara ea per gentes legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam, redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. Consulum eius anni, sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterjus obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. Iam primum quum legionibus ad convenien

dum diem dixit, non auspicato templum intravit. Vitio diem dictam esse augures, quum ad eos relatum est, decreverunt. Profectus in Galliam circa Macros campos ad montes Siciminam et Papinum stativa habuit: deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat: legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romae manserant. Et praetores, praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. Eum tum ius dicere Romae (nam eam quoque sortem habebat) inter cives et peregrinos Patres cen

suerant.

XIII. Et Popillius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam rediit. Retulit, controversias inter reges sublatas esse, exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. Post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati, referentes, Omni victoria potiorem pacem regi, quae senatui placuisset, visam: eumque haud secus, quam deorum imperio, legatorum Romanorum iussis paruisse. Gratulati deinde victoriam sunt, quam summa ope, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei legati, communi nomine regis Cleopatrae, gratias egerunt, Plus eos senatui populoque Romano, quam parentibus suis, plus, quam diis immortalibus, debere: per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent. Responsum ab senatu est: Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano. Regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque: Si quid per se boni commodique evenisset, id magnopere senatum laetari: daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. Munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. Literae deinde e Macedonia allatae, quae victoriao

laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis venisse. Dimissis legatis disceptatuin inter Pisanos Lunensesque legatos: Pisanis querentibus, agro se a colonis Romanis pelli; Lunensibus affir mantibus, eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi assignatum esse. Senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinqueviros misit, Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Appuleium Saturninum. Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus, communis legatio de victoria gratulatum venit. Et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso, praesto fuit, obviam missus cum pecunia, L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. Advenienti extemplo senatus datus est. Is adolescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret. Commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset. Sed duas res ei rubori fuisse: unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non imperasset: alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse, regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere: usu regni contentum scire, dominium et ius eorum, qui dederint, esse.

Su

mere itaque eosdem, non se rogare, aequum esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, quae ibi proveniant. Id Masinissae satis esse, et fore, quod populo Romano superesset. Cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent, gratulatumque senatui iuberent indicare, tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit, Iovique Optimo Maximo in Capitolio sacrificare, et grates agere: id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere,

XIV. Responsum regulo est: Facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. Et populum Romanum ab eo, bello Punico, forti fidelique opera adiutum, et illum, favente populo Romano, regnum adeptum; aequitate sua postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. Victoria vero populi Romani laetări eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis immiscuisset. Grates diis pro populi Ro mani victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. Gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. Ipsum relinquere regnum, et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e republica populi Romani, senatum censere. Petenti Masgabae, ut Hanno Hamilcaris filius obses in locum *exigeret. Munera ex senatusconsulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti, et prosequi eum Puteolos, omnemque sumptum, qudad in Italia esset, praebere, et duas naves conducere, quibus ipse comitesque regis in Africam deveherentur: et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data. Haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene literae allatae sunt, Missum eum ab L. Paullo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem, dispersa classe in Hadriatico mari, Brundisium tribus navibus aegrum delatum. Ad eum cum iisdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus: iussusque curare, ut acdes hospi[tio reguli, simul omnia, quae ad valetudinem opus essent, praeberentur; impensaeque liberaliter quum ipsi tum toti comitatul praestarentur; naves etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto in Africam traiiceret. Equitibus singulae librae argenti, et quingeni sestertii dari iussi. Comitia creandis in sequentem annum consulibus habita sunt a C. Licinio consule. Creati Q. Aelius Paetus, M. Iunius Pennus. Inde praetores facti Q. Cassius Longinus, M. Iuventius Thalna, Ti. Claudius Nero, A. Manlius

« IndietroContinua »