Immagini della pagina
PDF
ePub

ter tela hostium praetorem conspexerunt. Itaque urgere signiferós pro se quisque, iubere inferre signa, et confestim militem sequi. Renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. Haud secus ergo, quam torrentis modo, fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. Fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt: ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum: coactique sunt Romani equites descendere ex equis. Dimicantibus iis, legio quinta supervenit: deinde, ut quaeque potuerant, copiae affluebant. Caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor millia hominum effugerunt. Inde tria millia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt: mille semiermes maxime per agros palati sunt. Supra triginta quinque millia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. Signa capta centum triginta tria. Romani sociique paullo plus sexcenti, et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. Tribuni militum quinque amissi, et pauci equites Romani, cruentae maxime victoriae speciem fecerunt. In castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. Pro concione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris: pronuntiavitque, eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit. Donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti: maxime qui mediam aciem tenuerunt.

XXXII. Consules delectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis rebus, in Ligures provinciam exercitum duxerunt. Sempronius, a Pisis profectus in Apuanos Ligures, vastando agros, urendoque vicos et castella eorum, aperuit saltum usque ad fluvium

Macram et Lunae portum. Hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt: et inde, superata locorum iniquitate, proelio deiecti sunt. Et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis. Sex praeterea oppida eorum expugnavit: multa millia hominum in iis cepit: belli auctores tres et quadraginta securi percussit. Iam comitiorum appetebat tempus. Prior tamen Claudius, quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit; quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. Competitores habebat patricios L. Aemilium, Q. Fabium, Ser. Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. Etiam, quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. Plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius, Q. Terentius Culleo, Cn. Baebius Tamphilus: et hi repulsi, in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius unus ex omnibus novus candidatus erat. Opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. Sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere prius, se consulem populi Romani, quam fratrem P. Claudii, esse: quin ille, sedens pro tribunali, aut arbitrum, aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet; coerceri tamen ab effuso studio nequiit. Magnis contentionibus tribunorum quoque plebei, qui aut contra consulem, aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquoties turbata: donec pervicit Appius, ut, deiecto Fabio, fratrem traheret. Creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. Locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana, inter plebeios certatum est.

Practorum inde comitia sunt habita. C. Decimius Flavus, P. Sempronius Longus, P. Cornelius Cethegus, Q. Naevius Matho, C. Sempronius Blaesus, A. Terentius Varro, praetores facti. Haec eo anno, quo Ap. Claudius, M. Šempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.

XXXIII. Principio insequentis anni P. Claudius, L. Porcius consules, quum Q. Caecilius, M. Baebius, et T. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque legatos in senatum introduxerunt. Eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant. Aliam deinde legationem novam Patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Macedoniam et in Graeciam decreverunt ad visendum, redditaene civitates Thessalis et Perrhaebis essent. lisdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non venissent. Nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum concilium. De qua re querente graviter Q. Caecilio, simul Lacedaemoniis deplorantibus, moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venundatam, ademptas, quibus ad eam diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant, recitando legem, quae, nisi belli pacisve causa, et quum legati ab senatu cum literis aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium. Ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus, curae iis esse debere, ut Romanis legatis semper adeundi concilium gentis potestas fieret; quemadmodum et illis, quoties vellent, senatus daretur.

XXXIV. Dimissis iis legationibus, Philippus, a suis certior factus, cedendum civitatibus, deducendaque praesidia esse, infensus omnibus, in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret. Ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis, velut in bello capta urbe, caedem fecit. Id apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat, quicquam eorum ad se, aut quemquam suorum pertinere. Seditione inter ipsos dimicatum, quum alii ad se, alii ad Eumenem civitatem traherent. Id facile scituros esse: percunctarentur ipsos Maronitas: haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum. Negare Appius, Rem evidentem pro dubia quaerendam. Si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. Primo adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constaret: deinde, collecto tan. dem animo, Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit. Ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? Et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paullo plus timebat; quia et ipse sermonem cum eo contulerat, et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis, qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus.

XXXV. Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent, nihil eorum sibi placere: et

Philippus, minime, quin rebellandum esset, dubius, quia tamen immaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium, minorem filium, mittere Romam, simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus, statuit: satis credens, ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen regiae indolis dedisset, aliquid momenti facturum. Interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniiciendum, profectus, perculsis iis uno proelio, et Amadoco duce capto, in Macedoniam rediit, missis ad accolas Istri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. Et in Peloponneso adventus Romanorum legatorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur: adversus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. Ibi de Lacedaemoniis actum. Ex hostibus eos accusatores factos: et periculum esse, ne victi magis timendi fo rent, quam bellantes fuissent. Quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos: nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis, quam Achaeis, esse: ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut patria pulsi, non restituti in eam, viderentur. Clamor undique ortus, referret nominatim de iis: et, quum omnia ira, non consilio, gererentur, capitis damnati sunt. Paucos post dies Romani legati venerunt. His Clitore in Areadia datum est concilium.

XXXVI. Priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset; quod Areum et Alcibia. dem, capitis ab se in concilio proximo damnatos, cum legatis videbant, nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedae

« IndietroContinua »