Immagini della pagina
PDF
ePub

monii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent : deinde, quum in homines ita saevitum esset , ne in ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes Lycurgi disciplinam sublatam. Haec quum Appius dixisset, Lycartas, et quia praetor, et quia Philopoemenis, auctoris omnium, quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit: Difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est, quam Romae nuper apud senatum fuit. Tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa dicenda est. Quam iniquitatem conditionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum'esse, posita contentione, qua paullo ante egisti. Ego certe, quum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium, et postea Romae questi sunt Lacedae. monii, a te paullo ante relata sint, non tibi, sed illis, me apud te respondere credam. Caedem obiicitis eorum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. Hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obiiciendum fuisse arbitror. Quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. Quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confayissent. Quum vos procul essetis, quo alio, nisi ad nos socios vestros, quos antea Gythio opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppu. gnantes viderant, confugerent? Pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. Quod quum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victo

[ocr errors]

riam dederunt ; quonain modo ea, quwe belli iure aeta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars

nihil pertinet ad nos. Nostrum est, quod evocavimus eos ad causam dicendam, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. Quod vero illi, venientes in castra, interfecti sunt, 06strum.est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. Exsules Lacedaemonio. rum (quo in numero hi quoque duo fuerunt) et tunc nobiscum erant, et, quod domicilium sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorun opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio poste consenescere se indignabantur , impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei, irterfecerunt: nec, iure an iniuria caesi sint, argumeztari refert.

XXXVII. At enim illa certe destra sunt , Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sie stulistis, quod muros diruistis. Quae utraque ab iis dem obiici qui possunt? quum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolven dam Lycurgi disciplinam exstructi sint. Tyranni enim nuper eos, arcem et munimentum sibi, non civi. tati, paraverunt. Et, si exsistat hodie ab inferis Ly. curgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam

antiquam agnoscere dicat. Non Philopoe. menem exspectare, nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia tyrannidis vestigia debuistis. Vestrae enim illae deformes veluti cicatrices servitutis erant: et, quum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris, velut compedibus, circumdatis vincti per centum annos servistis. Quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas

ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedis. se; nec male consuluisse civitati, quum concilii nostri

eam fecerimus, et nobis miscuerimus, ut corpus unum i et concilium totius Peloponnesi esset. Tunc, ut opi.

nor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxis..semus, queri, se iniquo iure esse, et indignari possent.

Scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios, neque liberae gentis esse: sed vere servorum disceptantium apud dominos. Nam, si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos

esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum re est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur

ego, quid, Capua capta, feceritis Romani , non quaero; dos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemo

niis bello victis fecerimus? Interfecti aliqui sunt; finge, a nobis. Quid? v08.senatores Campanos securi

non percussistis? Muros diruimus. Vos non muros

tantum, sed urbem et agros ademistis. Specie, inquis, is aequum est foedus: re apud Achaeos precaria liber.

tas, apud Romanos etiam imperium est. Sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor; sed, oro vos, quantum

libet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in ci aequo hostes vestri nostrique apud vos sint, ac nos

socii; imo ne meliore iure sint. Nam, ut in aequo essent, nos fecimus, quum leges iis nostras dedimus; quum, ut Achaei concilii essent, effecimus. Parum est victis, quod victoribus satis est: plus postulant hostes, quam socii habent. Quae iureiurando, quae monumentis literarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. Veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales. Cum assensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro inaiestate magistratus censebant: ut facile appareret, molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.

[ocr errors]
[ocr errors]

Tum Appius, suadere se magnopere Achaeis, dixit, ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. Haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. Id modo petierunt, ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent, nec Achaeos religione obstringerent, irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. Damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.

XXXVIII. Romae principio eius anni, quum de provinciis consulum et praetorum actum esset, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. Praetores, C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sor. titi sunt; C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naovius Matho Sardiniam, et ut idem de veneficiis quae. reret, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. De iis duabus provinciis legati per id fere tempus, L. Iu. ventius Thalna et T. Quinctilius Varus, venerunt: qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto, postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos, et ut praetoribus exercitum deportare liceret. Supplicatio in biduum decreta est. De legionibus deportandis, quum de consulum praetorum que exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. Paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt. De exercitibus Hispaniensibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. Utraque causa tribu. nos plebis, utraque consules habebat. Ili, se intercessuros senatusconsulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si haec intercessio fie ret, nullam rem aliam se decerni passuros. Victa

[ocr errors]
[ocr errors]

initi postremo absentium gratia est, et senatusconsultum Text factum, Ut praetores quattuor millia peditum Romaitai norum scriberent, quadringentos equites, et quinque Ecit millia sociorum peditum Latini nominis, quingentos on, equites, quos secum in Hispaniam portarent. Quum it, eas legiones quattuor descripsissent , quod plus, quam iure quina millia peditum, treceni equites, in singulis legiomnibus esset, dimitterent: eos primum, qui emerita stist. pendia haberent; deinde,ut cuiusque fortissima opera un Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

XXXIX. Hac sedata contentione, alia subinde ier C. Decimii praetoris morte exorta est. Cn. Sicinius

et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus (is, quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candi

da, sed maxima ex omnibus contentione) petebant: nit, certamenque ei cum flamine erat. Et postquam priDei mo aequare, mox superare etiam est visus, pars tri. Lile bunorum plebis negare, rationem eius habendam rus esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim

curules, neque capere posset, nec gerere: pars legi

bus eum solvi aequum censere, ut, quem vellet, praear them torem creandi populo potestas fieret. L. Porcius

consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acnibh ciperet: deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceeren ret, convocatis Patribus, referre se ad eos, dixit, quod

nec iure ullo, nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret, sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse, e lege comitia habere. Patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. Agenti consuli ex sena

tuseonsulto respondit Flaccus, Nihil, quod se indifiel gnum esset, facturum. Medio responso spem ad vo

luntatem interpretantibus fecerat, cessurum Patrum.

spark rebus

ceret

[ocr errors]

rand

nagu

Usend cribe

nter created

« IndietroContinua »