Immagini della pagina
PDF
ePub

monii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent: deinde, quum in homines ita saevitum esset, ne in ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes Lycurgi disciplinam sublatam. Haec quum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor, et quia Philopoemenis, auctoris omnium, quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit: Difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est, quam Romae nuper apud senatum fuit. Tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa dicenda est. Quam iniquitatem conditionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione, qua paullo ante egisti. Ego certe, quum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium, et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paullo ante relata sint, non tibi, sed illis, me apud te respondere credam. Caedem obiicitis eorum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. Hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obiiciendum fuisse arbitror. Quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. Quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. Quum vos procul essetis, quo alio, nisi ad nos socios vestros, quos antea Gythio opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppu gnantes viderant, confugerent? Pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. Quod quum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victo

riam dederunt; quonam modo ea, quas belli iure aeta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. Nostrum est, quod evocavimus eos ad causam dicendam, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. Quod vero illi, venientes in castra, interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. Exsules Lacedaemoniorum (quo in numero hi quoque duo fuerunt) et tunc nobiscum erant, et, quod domicilium sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorun opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei, izterfecerunt: nec, iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.

XXXVII. At enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi su stulistis, quod muros diruistis. Quae utraque ab iisdem obiici qui possunt? quum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolven dam Lycurgi disciplinam exstructi sint. Tyranm enim nuper eos, arcem et munimentum sibi, non civitati, paraverunt. Et, si exsistat hodie ab inferis Ly curgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. Non Philopoemenem exspectare, nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedae monii, vestris manibus amoliri et diruere omnia tyrannidis vestigia debuistis. Vestrae enim illae deformes veluti cicatrices servitutis erant: et, quum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris, velut compedibus, circumdatis vincti per centum annos servistis. Quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas

ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse civitati, quum concilii nostri eam fecerimus, et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. Tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri, se iniquo iure esse, et indignari possent. Scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios, neque liberae gentis esse: sed vere servorum disceptantium apud dominos. Nam, si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid, Capua capta, feceritis Romani, non quaero; vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus? Interfecti aliqui sunt; finge, a nobis. Quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? Muros diruimus. Vos non muros tantum, sed urbem et agros ademistis. Specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. Sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor; sed, oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint, ac nos socii; imo ne meliore iure sint. Nam, ut in aequo essent, nos fecimus, quum leges iis nostras dedimus; quum, ut Achaei concilii essent, effecimus. Parum est victis, quod victoribus satis est: plus postulant hostes, quam socii habent. Quae iureiurando, quae monumentis literarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. Veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales. Cum assensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant: ut facile appareret, molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.

Tum Appius, suadere se magnopere Achaeis, dixit, ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. Haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. Id modo petierunt, ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent, nee Achaeos religione obstringerent, irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. Damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.

XXXVIII. Romae principio eius anni, quum de provinciis consulum et praetorum actum esset, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. Praetores, C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt; C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam, et ut idem de veneficiis quaereret, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. De iis duabus provinciis legati per id fere tempus, L. Iuventius Thalna et T. Quinctilius Varus, venerunt: qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto, postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos, et ut praetoribus exercitum deportare liceret. Supplicatio in biduum decreta est. De legionibus deportandis, quum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. Paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt. De exercitibus Hispaniensibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. Utraque causa tribunos plebis, utraque consules habebat. Hi, se intercessuros senatusconsulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. Victa

postremo absentium gratia est, et senatusconsultum factum, Ut praetores quattuor millia peditum Romanorum scriberent, quadringentos equites, et quinque millia sociorum peditum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. Quum eas legiones quattuor descripsissent, quod plus, quam quina millia peditum,treceni equites, in singulis legionibus esset, dimitterent: eos primum, qui emerita stipendia haberent; deinde,ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

XXXIX. Hac sedata contentione, alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus (is, quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione) petebant: certamenque ei cum flamine erat. Et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare, rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset, nec gerere: pars legibus eum solvi aequum censere, ut, quem vellet, praetorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet: deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis Patribus, referre se ad eos, dixit, quod nec iure ullo, nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret, sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse, e lege comitia habere. Patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. Agenti consuli ex senatusconsulto respondit Flaccus, Nihil, quod se indignum esset, facturum. Medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat, cessurum Patrum

« IndietroContinua »