Immagini della pagina
PDF
ePub

auctoritati esse. Comitiis acrius etiam , quam ante, petebat, criminando, extorqueri sibi a consulc et senatu populi Romani beneficium, et invidianı geminati honoris fieri; tanquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. Consul, quum et pertinaciam petentis crescere, et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis, senatum vocavit. Censuerunt frequentes, Quoniam Flaccum auctoritas Patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum. Concione advocata, quum egisset consul; ne tum quidem de sententia motus, gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotiescunque declarandae voluntatis potestas facta esset , praetorem se voluisset facere. Ea sibi stúdia civium suorum destituere non in animo esse. Haec vero tam obstinata vox tantum ci favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet. Ingens certamen tribunis, et inter se ipsos, et cum consule, fuit: donec senatus a consule est habitus, decretumque: Quoniam, praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere, satis praetorum esse: P. Carnelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apol. linique ludos faceret.

XL. His comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re, et inter plures potentioresque viros, sunt exorta. Censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus, P. et L. Scipiones, Cn. Manlius Vulso, L. Furius Purpureo, patricii: plebeii autem, M. Porcius Cato, M. Fulvius Nobilior, Ti. et M. Sempronii, Lon. gus et Tuditanus. Sed onines patricios plebciosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe antei. bat. In huc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocunque loco natus esset, fortunam sibi ipse factu.

rus fuisse videretur. Nulla ars, neque privatae, neque publicae rei gerendae, ei defuit. Urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcunque ageret. In bello manu fortissimus, multisque insignibus clarus pugnis. Idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator: ideni in pace, si ius consuleres, peritissimus; si causa oranda esset, eloquentissimus. Nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: vivit imo vigetque eloquentia eius, sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae, et pro aliis, et in alios. Nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo, fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum, et ipse exercuit eas: nec facile dixeris, utrum magis pres. serit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi, et linguae acerbae, et immodice liberae fuit: sed invicti a cupiditatibus animi, et rigidae innocentiae; contemptor gratiae, divitiarum. In parsimonia, in patientia laboris, periculi, ferrei prope corporis animique; quem ne sonectus quidem, quae solvit omnia, fregerit; qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro sé oraverit, scripseritque: nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.

XLI. Hunc, sicut omni vita, tum petentem prema bat nobilitas; coierantque, praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat,candidati omnes ad deiiciendum honore eum; non solum ut ipsi potius adi. piscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre; sed etiam quod tristem censuram, periculosamque multorum famae, et ab laeso a plerisque, et laedendi cupido, exspectabant. Etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi,

qui liberam et fortem censuram timerent, criminando: et simul L. Valerio suffragabatur. Illo uno collega casti gare se nova slagitia, et priscos revocare mores posse. His accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed etiam collegam ei L. Valerium Flaccum adiecerunt. Secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti sunt, praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt. Si Antiati Valerio credere libet, ad duo hominum millia damnavit. Et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum omni exsecutus est cura. Multos, qui aut citati non affuerant, aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes, partim noxios iudicavit, partim comprehensos Roe mam ad senatum misit. In carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.

XLII. In Hispania ulteriore, fractis proximo bello Lusitanis, quietae res fuerunt. In citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit: quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit. Veteres praetores, C. Calpurnius Piso et L. Quinctius, Romam redierunt. Utrique magno Patrum consensu triumphus est decretus. Prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit. Coronas aureas tulit octoginta tres, et duodecim millia pondo argenti. Paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis Celtiberisque triumphavit. Tantundem auri atque argenti in eo triumpho translatum. Cen. sores, M. Porcius et L. Valerius, metu mixta exspectatione, senatum legerunt: septem moverunt senatu; ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. Patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu, ascriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae, orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit, aut quibus equos ademit: longe gravissima in L. Quinctium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam, usus esset, retinere Quin, ctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. Inter cetera obiecit ei, Phi. lippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum. Eum puerum, per lasciviam quum cavillaretur, exprobrare consuli persaepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret. Forte epu. lantibus iis, quum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse, nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem praesens acciperet. Introductum in tabernaculum per interpretem alloqui consulem coepisse. In

ter cujus sermonem Quinctius scorto, Vis tu, inquit, i quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam

hunc Gallum morientem videre? Et quum is vixdum serio annuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde fugienti, fidemque populi Romani, atque eorum, qui aderant, imploranti, latus transfodisse.

XLIII. Valerius Antias, ut qui nec Catonis orationem legisset, et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate, peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret,in convivium arcessitam scribit. Ibi iactantem sese scorto inter cetera

[ocr errors]

1

[ocr errors]

et

retulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset. Tum illam infra eum accubantem negasse, unquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Hic indulgentem amatorem, unum ex illis miseris, attrahi iussum, securi percussisse. Facinus, sive eo modo, quo censor obiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset,

ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recu. bantis, mactatam humanam victimam esse, et cruore mensam respersam. In extrema oratione Catonis conditio Quinctio fertur, ut, si id factum negaret, cé. teraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, quum ipse, vino et Venere amens, sanguine hominis in convivio lusisset?

XLIV. In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiageni ademptus equus. In censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. Ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris, quam quindecim millium aeris, essent, in censum referre iuratores iussi. · Item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem millibus aeris, aut eo pluris, venissent, uti ea quoque decies tanto pluris, quam quanti essent, aestimarentur; et his rebus omnibus terni in millia aeris attribuerentur. Aquam publicam omnem, in privatum aedificium aut agrum fluentem, ademerunt; et, quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. Opora deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas; in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. Et separatim

« IndietroContinua »