Immagini della pagina
PDF
ePub

Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et riam per Formianum montem. Cato atria duo, Maenium et Titium in lautumiis, et quattuor tabernas, in publicum emit; basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. Et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt. Quas locationes quum senatus, precibus et lacrimis publicanorum victus, induci et de integro locari iussisset; cen. sores, edicto summotis ab hasta, qui ludificati prio. rem locationem erant, omnia eadem paullum imminutis pretiis locaverunt. Nobilis censura fuit, simul. tatiumque plena; quae M. Porcium, cui acerbitas ea assignabatur, per omnem vitam exercuerunt. Eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. Sena iugera in singulos data. Diviserunt agrum, coloniasque de

duxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior. Consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.

XLV. In insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum, Q. Fabium Labeonem. M. Claudius, Q. Fabius Idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis praetorumque retuTerunt. Praetores creati erant c. Valerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus, et P. Cornelius Sisenna, L. Pupius, L. Iulius, Cn. Sicinius. Consulibus Ligui os cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, provincia decreta est. Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae. Praetores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique al tera iuris dicendi Romae provincia esset. Peregrinam est sortitus. Sisennae Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia evenit. L. Iulius maturare est iussus. Galli Transalpini, per saltus ignotae antea viae, T. Liv. Tom. V.

D

ut ante dictum est, in Italiam transgressi, oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant. Id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praeon tori mandatum est: si armis prohibendi essent, con sules certiores faceret. Ex his placere alterum ad versus Gallos ducere legiones. Extremo prioris anni, comitia habita erant in demortui Cn. Cornelii Len: tuli locum auguris sufficiendi. Creatus Sp. Postus: mius Albinus.

XLVI. Huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est: in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus: pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per tri. duum facti, post ludos epulum. In quo, quum toto foro strata triclinia essent, tempestas, cum magnis procellis coorta, coegit plerosque tabernacula sta tuere in foro. Eadem paullo post, quum undique disserenasset, sublata: defunctosque vulgo ferebant, quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse ta. bernacula in foro statui. Hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluisset in area Vulcani: et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa. Priusquam consules in proyincias proficiscerentur, legationes transmaridas in senatum introduxerunt: nec unquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat. Nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est, crimina querimoniasque de Philippo non negligenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri; pro se quaeque civitates gentes. que, singuli etiam privatim, (gravis enim accola omnibus erat) Romam, aut ad spem levandae iniu. riae, aut ad deflendae solatium, venerunt. Et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit

ad querendum,simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenemi gerenti auxilia missa forent.

XLVII. Respondendum ad omnia juveni tum admodum Demetrio erat; quum haud facile esset, aut ea, quae obiicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti. Nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant: de

controversià finium, de hominibus raptis pecoribus (a que abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non

dicto, de rebus per vim aut per gratiam iudicatis. Nihil horum neque Demetrium docere dilucide, nec

se satis liquido discere ab eo senatus quum cerneret se posse; simul et tirocinio, et perturbatione iuvenis

moveretur; quaeri jussit ab eo, ecquem de his rebus

commentarium a patre accepisset ? Quuin respondistik set, accepisse se; nihil prius nec potius visum est, ls quam regis ipsius de singulis responsa accipere. Li

brum extemplo poposcerunt; deinde, ut ipse recitaret, permiserunt. Erant autem de rebus singulis in breve coactae causae: ut alia fecisse se secundum decreta legatorum doceret; alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. Interposuerat et querelas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret, indigneque sibi, nec ullo suo merito, insultatum ab omnibus esset. Has notas irritati eius animi collegit senatus. Ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti, futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit: Nihil patrem eius neque rectius, nec magis, quod ex voluntate senatus esset, fecisse, quam quod, utcunque ea gesta essent, per Dejvetrium filium satisfieri voluisset Romanis. Multa et dissimu lare, et oblivisci, et pati praeterita senatum posse, et credere etiam, Demetrio credendum esse. Obsidein enim se animum eius habere, etsi patri corpus reddi

[ocr errors]

derit: et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populo Romano esse. Honoris que eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quid minus factum sit, quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. Velle etiam sentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.

XLVIII. Haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adolescenti verterunt. Lacedaemonii deinde introducti sunt. Multae et parvae disceptationes iactabantur: sed, quae maxime rem continerent, erant: utrum restituerentur , quos Achaei damnaverant, nec ne; inique, an iure occidissent, quos occiderant. Vertebatur et, utrum manerent in Achaico concilio Lacedaenionii; an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset. Restitui, iudiciaque facta tolli placuit: Lacedaemonem manere in Achaico .concilio: scribique id decretum, et consignani a Lacedaemoniis et Achaeis. Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus: iussus idein in Peloponneso sociorum res aspicere. Nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat à concilio Achaico. Cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingerè externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.

XLIX. Eventus memorabilis est, quod, quum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, in valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. Ipsum potuisse effugere Thracum Cre. tensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. Quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus ho

stium; prolapso equo, et suo ipse casu, et onere equi super eum ruentis, haud multum abfuit, quin exani. maretur, septuaginta annos iam natus, et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus ad modum attenuatis. lacentem hostes superfusi oppresserunt: cognitumque primum a verecundia memoria. que meritorum, haud secus quam ducem suum, attollunt reficiuntque, et ex valle devia in viam portant, rix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen praemittunt, debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. Primum adeo in. credibilis visa res, ut non pro vano modo,sed vix pro sano nunțius audiretur. Deinde, ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides; et, priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes, simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur: itaque clauserant portam turbae, dum pro-se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videretur. Aegre summoventes obyios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt, atque conferta turba iter reliquum clauserat: et, quum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod viae propinquum erat, compleverunt, et, ut eo in conspectum populi adduceretur, una voce omnes exposcebant. Magistratus et principes, veriti, ne quem mótum misericordia praesentis tanti viri faceret, quum alios verecundia pristinae maiestatis collata praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspe ctu eum statuerunt. Deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, praetore Dinocrate dicente, esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. Inde abducto eo in curiam, et senatu vocato, consultari coeptum.

L. lam invesperascebat, et non modo cetera, sed

:1

« IndietroContinua »