Immagini della pagina
PDF
ePub

Flaminius) omnes Aemilius subegit, armaque ademit, et de montibus in campos multitudinem deduxit. Pacatis Liguribus, in agrum Gallicum exercitum duxit: viamque ab Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit Proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni Reginae vovit. Haec in Liguribus eo anno gesta.

III. In Gallia M. Furius praetor insontibus Ceno. manis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma. Id Cenomani conquesti Romae apud senatum, reiectique ad consulem Aemilium, cui, ut cognosceret statueretque, senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito, tenuerunt causam. Arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus. Legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. His querentibus, magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse, et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et, quem C. Claudio, M. Livio censoribus, postve eos censores, ipsum parentemve eius apud se censum esse, probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. Hac conquisitione duodecim millia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

IV. Priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia rediit: isque, ad aedem Apollinis in senatu quum de rebus in Aetolia Cephalleniaque ab se gestis disseruisset, petiit a Patribus, ut aequum censerent, ob rempublicam bene ac feliciter gestam, et diis immortalibus honorem haberi iubere, et sibi triumphum decernere. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contradicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra

in adventum suum servaretur. Fulvium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente consule, quod vellet, decreturum. M. Fulvius: Si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret ; tamen non fuisse ferendum, absentem consulem et deorum immortalium honori obstare, et meritum debitumque triumphum morari: imperatorem, rebus egregie gestis, victoremque exercitum cum praeda ac captivis ante portas stare, donec consuli, ob hoc ipsum moranti, redire Romam libitum esset. Verum enimvero, quum sint nobilissimae sibi cum consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatusconsultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non videri vi captam; quae aggere ac vineis oppugnata sit; ubi, incensis operibus, alia de integro facta sint; ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum; ubi a prima luce, quum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit; ubi plus tria millia hostium sint caesa. Iam de deorum immortalium templis, spoliatis in capta urbe, qualem calumniam ad pontifices attulerit? Nisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambraciam unam captam non valuerit belli ius. Se et Patres conscriptos orare, et ab tribuno petere,ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.

V. Undique omnes, alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio movit: Ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum vero simultatium tribunum plebis cognitorem fieri, turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. Suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere, et res probare aut improbare debere; non pendere ex al

terius vultu ac nutu, nec alieni momentis animi circumagi, astipularique irato consuli tribunum plebei: et, quid privatim M. Aemilius mandaverit, meminisse ; tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci ; et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno. Ne hoc quidem cernere eum, fore, ut memoriae ac posteritati mandetur, eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse reipublicae,alterum alienas et mandatas exercuisse. His victus castigationibus tribunus, quum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore, triumphus M. Fulvio est decretus. Is quum gratias Patribus conscriptis egisset, adiecit, Ludos magnos se Iovi Optimo Maximo eo die, quo Ambraciam cepisset, vovisse: in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus collatum. Petere, ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. Senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necessum esset? Quum pontifices negassent, ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret; senatus Fulvio, quantum impenderet, permisit, dum ne summam octoginta millíum excederet. Triumphare mense lanuario statuerat: sed quum audisset, consulem M. Aemilium, literis M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem, aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum, quam in bello, haberet, praetulit triumphi diem. Triumphavit ante diem decimum Kalendas Ianuarias de Aetolis, et de Cephallenia. Aureae coronae, centum duodecim pondo, ante currum latae sunt: argenti pondo millia octoginta tria: auri pondo ducenta quadraginta tria: tetradrachmum Atticum centum octodecim millia : Philippei nummi duodecim millia quadringenti viginti duo: signa aenea ducenta octoginta quinque:

signa marmorea ducenta triginta: arma, tela, cetera spolia hostium, magnus numerus: ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis: duces, aut Aetoli et Cephallenes, aut regii ab Antiocho ibi relicti, ad septem et viginti. Multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos, praefectos, equites, centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. Militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

VI. Iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura crat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. Ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus, Q. Marcius Philippus. Praetores inde facti T. Maenius, P. Cornelius Sulla, C. Calpurnius Piso, M. Licinius Lucullus, C. Aurelius Scaurus, L. Quinctius Crispinus. Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium Nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis, qui Asiam incolunt, triumphavit. Serius ei triumphandi causa fuit, ne, Q. Terentio Culleone praetore, causam lege Petillia diceret, et incendio alieni judicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret; eo infensioribus in se, quam in illum, iudicibus, quod disciplinam militarem, severe ab eo conservatam, successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. Neque ea sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis facta narrabantur: sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie conspiciebantur. Luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. li primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas, et alia textilia, et, quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. Tunc psaltriae sambucistriaeque, et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis: epulae quoque ipsae et cura et sumptu

maiore apparari coeptae: tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse; et, quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. Vix tamen illa, quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.

VII. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas, ducenta duodecim pondo: argenti pondo du centa viginti millia: auri pondo duo millia centum tria: tetradrachmum Atticum centum viginti septem millia: cistophorum ducenta quinquaginta: Philippeorum aureorum nummorum sexdecim millia trecentos viginti: et arma spoliaque multa Gallica, carpentis transvecta. Duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni; et stipendium duplex in pedites dedit, triplex in equites. Multi omnium ordinum, donati militaribus donis, currum secuti sunt. Carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret, in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici; triumphum esse militari magis favore, quam populari, celebrem. Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt: quibus annitentibus senatusconsultum factum est, Ut ex pecunia, quae in triumpho translata esset, stipendium, collatum a populo in publicum, 'quod eius solutum antea non esset, solveretur. Vicenos quinos et semisses in millia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt. Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum literis C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant venerunt. Ex iis literis cognitum est, Celtiberos Lusitanosque in armis esse, et sociorum agros populari. De ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit. Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollen

« IndietroContinua »