Immagini della pagina
PDF
ePub

ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. Obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque: et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nee cuiquam uni.custodiam eius satis credebant. Admonent deinde quidam, esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. Eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur., machina superimpositum est. Ita loco potius, quam homini cuiquam, credendam.custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt. Postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum, ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum, censebant: defectionis auctores, quorum in manu respublica erat, in secreto consultantes, omnes ad necem eius consentiebant: sed, utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicit pars avidior poenae, missusque, qui venenum ferret. Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quam quaesisse, si incolumis Lycortas (is alter imperator Achaeorum erat) equitesque evasissent? Postquam dictum est, incolumes esse; Bene habet, inquit; et, poculo impavide exhausto, haud ita multo post exspiravit. Non diuturnum mortis eius gaudium auctori bus crudelitatis fuit. Victa namque Messene belle exposcentibus Achaeis noxios dedidit, ossaque reddita Philopoemenis sunt: et sepultus ab universe Achaico.est.concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. Ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.

LI. Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal, et bellum adversus Eumenem motum faciebat. Ibi, seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat, hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde, fractis eius opibus, Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset: seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. Semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo, et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus. Prusiae vero levitatem etiam expertus erat. Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.

Ad

omnia undique infesta, ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat; et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod investigari volunt, efficit. Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum, milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit, et omnia circa clausa custodiis dispositis esse, venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat' casus, poposcit. Liberemus, inquit, diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. Nec magnam, nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. Mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti

armato, exercitum in Italia habenti,ut a veneno caveret, praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt. Exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitae exitus fuit Hannibalis.

LII. Scipionem et Polybius, et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. Ego neque his, neque Valerio assentior: his, quod, censoribus M. Porcio, L. Valerio, principem senatus ipsum L. Valerium censorem lectum invenio; quum superioribus tribus lustris Africanus fuisset: quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est. Hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis, P. Claudio, L. Porcio consulibus: sed iniit tribunatum, Ap. Claudio, M. Sempronio consulibus, ante diem quartum Idus Decembres. Inde tres menses ad Idus Martias sunt; quibus P. Claudius, L. Porcius consulatum inierunt. Ita et vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse; decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram. Trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non magis tempore congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit. Iam primum omnes non in patrio solo mortui, nec sepulti sunt. Veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite; captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit. Scipio, etsi non exsul, neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non affuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum, sed etiam funeri suo, exsilium indixit.

LIII. Dum ea in Peloponneso (a quibus devertit

oratio) geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum affecerat animos. Vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium, ut pacis auctorem, cum ingenti favore conspiciebant: simul et spe haud du bia regnum ei post mortem patris destinabant. Nam, etsi minor aetate, quam Perseus, esset, hunc tamen iusta matre familiae; illum pellice ortum esse: illum, ut ex vulgato corpore genitum, nullam certi patris notam habere; hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre. Ad hoc, Romanos Demetrium in paterno solio locaturos ; Persei nullam apud eos gratiam esse. Haec vulgo loquebantur. Itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas valeret, quum omnibus aliis rebus frater superior esset: et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret, credens, sibi quoque graviorem esse, quam vellet, minorem filium censebat. Offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur. Et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent: et omnis mentio Romanorum, quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam, non apud fratrem modo, sed etiam apud patrem, conciliabat: utique postquam alii legati Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia, praesidiaque deducere, et alia, aut ex decreto priorum legatorum, aut ex nova constitutione senatus, facere. Sed omnia maerens quidem et gemens, (eo magis, quod filium frequentiorem prope cum illis, quam secum, cernebat) obedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet. Avertendos etiam animos a suspicione talium consilio. rum ratus, mediam in Thraciam exercitum in Odry

sas, et Dentheletos, et Bessos duxit. Philippopolin urbem, fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit: campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. Relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit. Paeoniae ea regio est prope Erigonum fluvium, qui, ex Illyrico per Paeoniam fluens, in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe. Novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.

LIV. Dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret. Advenienti consuli Galli sese dediderunt. Duodecim millia armatorum erant. Plerique arma ex agris rapta habebant. Ea aegre patientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes agros rapuerant, aut secum attulerant. De his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. Introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt, Se, superante in Gallia multitudine,inopia coaclos agri et egestate, ad quaerendam sedem Alpes transgressos: quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. Oppidum quoque aedificare coepisse: quod indicium esset, nec agro, nec urbi ulli vim allaturos venisse. Nuper M. Claudium ad se nun. tium misisse, bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. Se, certam, etsi non speciosam, pacem, quam incerta belli, praeoptantes, dedidisse se prius in fidem, quam in potestatem, populi Romani. Post paucos dies, iussos et agro et urbe decedere, sese tacitos abire, quo ferrarum possent, in animo habuisse: arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta. Orare se senatum populumque Romanum,

« IndietroContinua »