Immagini della pagina
PDF
ePub

de in se innoxios deditos acerbius, quam in hostes, saesirent. Huic orationi senatus ita responderi iussit: Neque illos recte fecisse , quum in Italiam venerint, oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu, aedificare conati sint: neque senatui placere, deditos .spoliari. Itaque se cum iis legatos ad consulem missuros; qui, diredeant, unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant ; quique protinus eant trans Alpes, et denuntient GalliIris populis, multitudinem suam domi contineant. AlDes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique is melius fore; quam qui eas primi pervias fecissent. Legati missi L. Furius Purpureo, Q. Mi. jaucius, L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt. 13 LV. Legatis Romanis Transalpini populi benigne Eresponderunt. Seniores eorum nimiam lenitateni populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui prentis iniussu profecti occupare agrum imperii Ronani, et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, mpunitos dimiserint. Debuisse gravem temeritatis mercedem statui. Quod vero etiam sua reddiderint, ve:feri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. Et exceperunt, et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul, Gallis ex provincia exactis, Istricum bellum moliri coepit, literis ad sebatum missis, ut sibi in Istriam traducere legiones liceret. Id senatui placuit. Illud agitabant, uti coJonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam, an civium Romanorum, deduci placeret. Postremo Latinam potius coloniam deducendam Piro tres censuerunt. Triumviri creati sunt P. Scipio Nasica, C. Flaminius, L. Manlius Acidinus. Eodem anno Mutina et Parma, coloniae Romanorum civium, punt deductae. Bina millia hominum in agro, qui

proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iu. gera Parmae, quina Mutinae acceperunt, Deduxe runt triumviri M. Aemilius Lepidus, T. Aebutius Ca. rus, L. Quinctius Crispinus. Et Saturnia colonia ci vium Romanorum in agrum Caletranum est deducta Deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo, C. Afranius Stellio, Ti. Sempronius Gracchus. Iugera in singulos data decem,

LVI. Eodem anno A. Terentius proeonsul haud procul flumine Ibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit. Ulterior Hispapia eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et, nullo lacessente, peropportune quieverunt Lusitani. Nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. M. Marcellus, ex Istria revocatus, exercitu dimisso, Romam comitiorum eausa rediit. Creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paullum. Cum M. Aemilio Lepido hic acditis curulis fuerat: a quo consule quintus annus erat, quum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. Praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus, M, Valerius Laevinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus, L. Caccilius Denter, C. Terentius Istra. Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa; quod sanguine per biduum pluisse in arca Concordiae satis crede. bant; nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insu: lam, quac non ante fuerat, novam editam e mari esse. Hannibalen hoc anno Antias Valerius decessisse au. ctor est, legatis ad eam rem ad Prusiam missis, practer T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re cele bre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

[ocr errors]
[ocr errors]

EPITOME LIBRI XL. Quum Philippus liberos eorum, quos occiderat, conquiri obsides iussisset, Theoxena, pro liberis suis et sororis admodum pueris verita regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo erat vene

num, suasit iis, ut imminens ludibrium morte effuge- rent: quod quum persuasisset, ipsa se cum viro e navi L in mare praecipitavit. Certamina inter Philippi Ma

cedoniae regis liberos Persen et Demetrium referuns tur: et ut fraude fratris sui Demetrius confictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati sregni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi 1. Romani amicus erat, veneno necatus est; regnumque : Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit. Item i res in Liguribus et in lsispania contra Celtiberos a compluribus feliciter gestas continet. Libri Numae Pompilii in agro L. Petillii scribae sub Ianiculo a cultoribus agri, in arca videa clausi, et Graeci et Latini, inventi :sunt; in quibus quum plura, quae dissolvendarum religionum,praetor, ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra rempublicam esse, ut u leggerentur servarenturque: et ex senatusconsulto in comitio exusti sunt. Colonia Aguileia deducta est;

Philippus, aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium, falsis Persei alterius filii delationibus impulsus, veneno sustulisset, et de poena Persei cogi.

tavit, voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere. Sed in hac cogitatione morte' raptus est. Regnum Perseus excepit.

T. LIVII PATA VINI

L I B E R X L.

Principio insequentis anni consules praetoresqu sortiti provincias sunt. Consulibus, nulla, praete figures, quae decerneretur, erat. Iurisdictio urban M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio ere nit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Mar lio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terenti Istrae Sardinia. Consules delectus habere iussi. Q Fabius ex Liguribus scripserat, A puanos ad rebellio nem spectare; periculumque esse, ne impetum ir agrum Pisanum facerent. Et ex Hispaniis, citerio rer in armis esse, et cum Celtiberis bellari sciebant: in ulteriore, quia diu aeger praetor esset, luxuria et otio solutam disciplinam militarem.esse. Ob ea no vos exercitus conscribi placuit: quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina millia et ducenos pedites, trecenos haberent equites: sociorum iisdem Latini nominis quindecim millia peditum addita, et octingenti equites. Hi duo consulares exercitus es. sent. Scribere praeterea iussi septem millia peditum sociorum ac Latini nominis, et quadringentos cqui. tes; et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. In Hispaniam etiam utramque quae ducerentur, quattuor millia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem millia peditum cum trecentis equi.. tibus scribi iussa: et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat in Liguribus, prorogatum in annum imperium est.

[ocr errors]

.

II. Ver procellosum eo anno fiuit. Pridic Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit: signa aenea in Capitolio deiecit: forem ex aede Lunae, V quae in Aventino est, raptam tulit, et in posticis partibus Cereris templi affixit: signa alia in circo maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit: fastigia aliquot templorum, a culminibus abrupta, foede dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. Simul procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis, aedem Apollinis ac Caietae de cuelo tactam. Ob ea prodigia viginti hostijs maioribus sacrificatum est, et diem unum supplicatio fuit. Per eosdem dies ex literis A. Terentii propraetoris cognitum, P. Sempronium in ulteriore provincia, quum plus amum aeger fuisset, mortuum esse. Eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci. Legationes transinarinae deinde in senatum introductae sunt. Prima Eumenis et Pharnacis re01 gum, et Rhodiorum querentium de Sinopensium cla

de. Philippi quoque legati, et Achaeorum, et Lacedaemoniorum, sub idem tempus venerunt. lix, prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas reš risendas missurum senatum.

III. De Philippo auxerat curam Marcius. Nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret, non diutiùs, quam necesse esset, facturum. Neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare, lam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit: Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »