Immagini della pagina
PDF
ePub

habitandas, fidiora haec genera hominum fore rata: in Romano bello. Ingentem ea res fremitum tota Macedonia fecit; relinquentesque penatcs suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem conti nebant; exsecrationesque in agminibus proficiscen tium in regem, vincente odio metum, exaudiebantur His ferox animus omnes homines, omnia loca ten poraque suspecta habebat. Postrenio negare propa lam coepit, satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet, et tempore alium alio tolleret.

IV. Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. Herodicum, principem Thessalorum, multis ante annis occiderat: generos quoque eius postea interfecit. In viduitate relictae filiae, singulos filios parvos habentes. Theoxena et Archo noniina mulieribus erant. Theoxena, multis petentibus, aspernata nuptias est. Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aeneatum, nupsit; et, apud eum plures enisa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis mani. bus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit: et, tanquam omnes ipsa enisa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. Postquam regis edi. ctum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit; ludibrio futuros, non regis mo. do, sed custodum etiam libidini, rata, ad rem atrocem animum adiecit; ausaque est dicere, se sua manu potius omnes interfecturam, quam in potestatem Philippi venirent. Poris, abominatus mentioncm tam foedi facinoris, Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. Proficiscuntur ab Thessalonica Aeneant ad statum sacrificium, quod conditori Aencac cum magna caerimonia quotannis faciunt. Ibi die per sollennes epulas consumpto, navem praeparatam a

Poride, sopitis omnibus, de tertia vigilia conscendunt, tanquam redituri in Thessalonicam: sed traii. cere in Euboeam erat propositum. Ceterum in adTersum ventum nequicquam eos tendentes prope tersam lux oppressit: et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad pertrahendam eam na. vim miserunt, cum gravi edicto, ne reverterentur si. ne ea. Quum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad coelum tendens deos, ut ferrent - opem, orabat. Ferox interim femina, ad multo ante

praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit, ferrumque promit: et, posito in conspectu poculo, strietisque gladiis, Mors, inquit, una vindicta est. Viae

ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effue gite superbiam regiam. Agite, iuvenes mei, primum,

qui maiores estis, capite ferrum; aut haurite poculum, si segnior mors iuvat. Et hostes aderant, et auctor mortis instabat. Alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. Ipsa deinde, virum co

mitem mortis complexa, in mare sese deiecit. Nave vi vacua dominis regii potiti sunt.

V. Huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque eius

exsecrarentur. Quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sangui.

nem, effecerunt. Perseus enim, quum in dies magis u cerneret favorem dignitatemque Demetrii fratris

apud Macedonum multitudinem crescere, et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse, nisi in scelere, ratus, ad id unum omnes cogitationes intendit. Ceterum quum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum

crederet, singulos, amicorum patris tentare sermonibus perplexis institit. Et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam speciem praebuerunt, quia T. Liv. Tom. V.

E

[ocr errors]
[ocr errors]

plus in Demetrio spei ponebant. Deinde, crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indul. geret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod futurum erat, rati, fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. Cetera in suum quaeque tempus agenda differunt. In prae. sentia placet, omni ope in Romanos accendi regen, impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. Simul, ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad spretio. nem Romanorum trahebant. Ibi quum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis, nondum exornatae neque publicis neque pri. vatis locis, alii singulos principum eluderent; iuve. nis incautus, et amore nominis Romani, et certamine adversus fratrem, omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. Itaque exper. tem eum pater omnium de rebus Romanis consilio. rum habebat. Totus in Persea versus, cum eo cogi. tationes eius rei dies ac noctes agitabat. Redierant, quos forte miserat in Bastarnas ad arcessenda auxi. lia, adduxerantque inde nobiles iuvenes, et regii quosdam generis: quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur: erexeratque consociatio gentis eius animum regis. Tum Perseus, Quid ista prosunt? inquit. Nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi fraude domestica. Proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu: cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. Omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt: nec regem se alium rentur habituros esse, quam quem Romani dedissent. His per se aegra mens senis stimulabatur: et animo magis, quam vul. tu, ea crimina accipiebat.

VI. Forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollenne est tale. Caput mediae canis praecisae et prior pars ad dextram, cum extis posterior ad laevam viae ponitur. Inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur. Praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum: deinde rex ipse cum liberis sequitur: proxima est regia cohors custodesque corporis: postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. Latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor; medio iuventae robore ille, hic flore; fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. Mos erat, lustrationis sacro peracto, exercitum decurrere, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae. Regii iuvenes duces ei ludicro'certamini dati. Ceterum non imago fuit pugnae, sed, tanquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera sudibus facta; nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. Pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. ld aegre patiente Perseo, laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam crimi. nandi iurenis.

VII. Convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, quum vocatus ad coenam ab Demetrio Perseus negasset.' Festo die invitatio benigna et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit. Commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur. Ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus, quum incautior obversaretur, exceptus a iurenibus forte triclinio egressis, male mulcatur. Huius rei ignarus Demetrius, Quin comissatum, inquit, ad fratrem imus? et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus? Omnes se ire conclama. runt, praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati prac sentem ultionem metuebant. Quum eos quoque De metrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. Nihil occulti esse in intestina discordia potest. Utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. Praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adolescentes venire. Etsi causa apparebat, (nam ab iis pulsatum convivam suum audierat) tamen, infamandae rei causa, ianuam obserari iubet: et ex parte superiore aedium, versisque in viam fenestris, comissatores, tanquam ad caedem suam renientes, aditu ianuae arcet. Demetrius, per vinum, quod excluderetur, paullisper vociferatus, in convi. vium redit, totius rei ignarus.

conve

VIII. Postero die Perseus, quum primum niendi potestas patris fuit, regiam ingressus, perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit. Cui, quum pater, Satin' salvae? et, quaenam ea maestitia esset? interrogaret eum, De lucro tibi, inquit, vivere me scito: iam non occultis a fratre peti mur insidiis. Nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit: clausisque furibus, parietum praesidio me a furore eius sum tutatus. Quum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, Atqui, si aures praebere potes, inquit, manifestam rem tencas, fu. gian. Enimvero se, Philippus dicere, auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit: et seniores duos amicos, expertes iuvenalium inter fratres cer'taminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastuni arcessit, quos in consilio haberet. Dum veniunt amici, solus, filio procul stante, multa secum animo volutans, inambulavit. Postquam venissc eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis, totidem custodibus corporis: filiis,

« IndietroContinua »