Immagini della pagina
PDF
ePub

ut ternos inermes secum introducerent, permisit. Ibi quum consedisset: Sedeo, inquit, miserrimus pater, iudex inter duos filios, accusatorem parricidii, e! reum; aut conficti, aut admissi criminis labem apud meos inventurus. Iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, quum vultus inter vos minime fraternos cernerem, quum voces quasdam exaudirem. Sed interdum spes animum subibat, deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse: etiam hostes, armis positis, foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum; quae, vereor, ne vana surdis auribus cecinerim. Quoties ego, audientibus vobis, detestatus exempla discordiarum fraternarum, horrendos eventus eorum retuli, quibus se stirpemque suam, domos, regna, funditus evertissent? Meliora quoque exempla parte altera posui; sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque. Eandem civitatem, postquam mos sili cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. Iam hos Eumenem Attalumque fratres, a quam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi, Antiocho, et cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis, quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. Ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa, aut audita habebam: T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt; patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit. Neque vos illorum scelus, similisque sceleri eventus, deterrere a vecordi discordia potuit: neque horum bona mens, bona fortuna, ad sanitatem flectere. Vivo et spirante me, hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis. Eo usque me vivere vultis, donec, alterius

vestrum superstes, haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. Nec fratrem, nec patrem potestis pati: nihil cari, nihil sancti est: in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. Agite, conscelerate aures paternas: decernite criminibus, mox ferro decreturi: dicite palam, quicquid aut veri potestis, aut comminisci libet. Reseratae aures sunt, guge posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur. Haec, furens ira, quum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit.

IX. Tum Perseus: Aperienda nimirum nocte ianua fuit, et armati comissatores accipiendi, praebendumque ferro iugulum, quando non creditur, nisi perpetratum, facinus; et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. Non nequicquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et pel· lice genitum appellant. Nam, si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me, querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires: nec adeo tibi vilis vita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune. Itaque, si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris. Sin au tem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subiicit, ut hominum, quos nunquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque, ferrum in me strictum cernenti, vocem mittere liceat; per te, patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit, iam pridem sentis, ita me audias, precor, tanquam si, voce et comploratione nocturna excitus, mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses. Quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror. Frater, non comissantium in vicem iam diu vivimus inter nos. Regnaré utique vis: huic spei tuae obstat

aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium. Haec transcendere, nisi per meum sanguinem, non potes. Omnia moliris et tentas. Adhuc seu cura mea, seu fortuna, restitit parricidio tuo. Hesterno die in lu

stratione, et decursu, et simulacro ludicro pugnae, funestum prope proelium fecisti: nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. Ab hostili proelio, tanquam fraterno lusu, pertrahere me ad coenam voluisti. Credis, me, pater, inter inermes convivas coenaturum fuisse, ad quem armati comissatum venerunt? credis nihil a gladiis nocte periculi mihi fuisse, quem sudibus, te inspectante, prope occiderunt? Quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis? Convivam me tibi committere ausus non sum; comissatorem te cum armatis venientem recipiam? Si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. Nihil ego, tanquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. Quid enim? negat se cum multitudine venisse ad ianuam meam? an ferro succinctos secum fuisse? Quos nominavero, arcesse. Possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt; non tamen audebunt negare. Si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem pro manifesto haberes; fatentes pro deprehensis habe.

X. Exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. Sed, ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne et dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. Qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. Quo enim alio confugiam, cui non sollenne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox, ad

quietem data naturae beneficio mortalibus, tuta est? Si iero ad fratrem invitatus, moriendum est: si recepero intra ianuam comissatum fratrem, moriendum est. Nec eundo, nec manendo insidias evito. Quo me conferam? Nihil praeter deos, pater, et te colui. Non Romanos habeo, ad quos confugiam. Perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor. Nec me, nec te incolumi, Macedoniam suam futuram sperant. Si me scelus fratris, te senectus, absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciuni.

Si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, miki quoque id relictum crederem receptaculum. At in Macedonibus satis praesidii est. Vidisti hesterno die impetum in me militum. Quid illis defuit, nisi ferrum? Quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt. Quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt, et in eo, qui omnia apud Romanos potest? Neque, hercule, istum mihi tantum fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. Iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adolescentiae suae esse aequum censet. Pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudent. Mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei, aut praesidii est?

XI. Quo spectare illas literas ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus, et bene te consuluisse rebus tuis, ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum, et cum pluribus legatis et primoribus Macedonum, remittas eum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. Eum sibi, te

abdicato patre, in locum tuum substituit. Illic ante omnia clandestina concocta sunt consilia. Quaeruntur adiutores consiliis, quum te plures, et principes Macedonum, cum isto mittere iubet. Qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delinimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est: eum iam regem, vivo patre, appellant. Haec si indignor, audiendum est statim, non ab aliis solum, sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. Ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. Quem enim suo loco moveo, ut ipse in eius locum succedam? Unus ante me pater est: et, ut diu sit, deos rogo. Superstes (et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit) hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. Cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. Obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam patris, regnum pertinet. Tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. Pater senex, et filio solus orbatus, de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. Hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. Ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt: si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.

XII. Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset. Deinde diu fuit silentium, quum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. Tandem vicit dolorem ipsa necessitas, quum dicere iuberent, atque ita orsus est: Omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. Simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fe

« IndietroContinua »