Immagini della pagina
PDF
ePub

cit. Quum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur ; ultro mihi non insidiatoris modo, sed latronis manifesti et percussoris, speciem induit. Periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. Perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem quicquam spei reliquae habeam. Circumventum, solum, inopem, invidia gratiae externae, quae obest potius, quam prodest, onerat. Iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae? ut et hoc, quod iam, quale sit, scies, suspectum alio vitae nostrae te. nore faceret: et illam vanam criminationem spei, toluntatis, consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret. Simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu re pentino exorta. Oportuit autem, Perseu, si proditor cgo patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam noctis huius esse, set proditionis meae ante me accusatum: si illa separata ab hac vana accusalio erat, invidiamque tuam adversus me magis, quam cri mnen meum indicatura, hodie quoque eam aut praeler. mitti, aut in aliud tempus differri: ut perspiceretur, utrum ego tibi, an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. Ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti : et noctis huius insidias, aut tuas, aut meas, detegam. Occidendi sui consilium me inisse, videri vult: ut scilicet, maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem of cidissem, succederem locum. Quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos à me cultos ait, atque eorum fiducia in spem regni me venisse ? Nam

[ocr errors]
[ocr errors]

si et in Romanis tantum momenti esse credebam, ut,

quem vellent, imponerent Macedoniae regem, et meae i tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parri.

cidio fuit? An, ut cruentum fraterna caede diadema

gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera, aut certe : simulata, probitate partam gratiam habeo, si quam

forte habeo, exsecrabilis et invisus essem? nisi T. 1 Quinctium credis, cuius virtute et consiliis me nunc

arguisregi,quum, et ipse tali pietate vivat cum fratre,

mili fraternae caedis fuisse auctorem. Idem non Roį manorum solum gratiam, sed Macedonum iudicia, ac * paene omnium deorum hominumque consensum colle. git, per quae omnia se mihi parem in certamine non

futurum crediderit. Idem, tanquam in aliis omnibus in rebus inferior essem, ad sceleris spem ultimam confu

gisse me insimulat. Vis hanc formulam cognitionis esse, ul, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris cepisse iudicetur?

XIII. Exsequamur tamen quocunque modo conficti i ordinem criminis. Pluribus modis se petitum crimii natus est, et omnes insidiarum vias in unum diem con

tulit. Volui interdiu eum post lustrationem , quum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum

die occidere: volui, quum ad coenam invitavi, veneno dr. scilicet tollere: volui, quum comissatum gladiis ac

cincti me secuti sunt, ferro interficere. Tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus, convivii, comissationis. Quid? dies qualis ? quo lusstratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui unquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen. Hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum quum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium, venena, gladios, in comissationem praeparatus,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

volutabam in animo: ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? Sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. Nam, si veneno te inter coenam tollere volui, quid minus aptum fuit, quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad coenam abnueres ? Quum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram? an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo die, per speciem comissationis, occiderem? Quo deinde modo, si te metu mortis credebam coenam evitasse meam, non ab eodem metu comissationem quoque evitaturum existimabam ?

XIV. Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus. Tu quoque, velim, inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam (pravo forsitan) gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. Miseria haec et metus crapulam facile excusserunt ; quae si intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. Si domum tuam expugnaturus, capta domo, dominum interfecturus eram, non temperassem dino in unum diem? non milites abstinuissem meos? Et, ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater, Nihil aliud scio, inquit, nihil arguo, nisi quod cum ferro comissatum venerunt. Si quaeram, unde id ipsum scieris? necesse erit te fa. teri, aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent: et, ne quid ipse aut prius inquisisse, aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere éx iis, quos nominassel, iubebat, an ferrum habuissent? ut, tanquam in re dubia, quum id quaesisses, quod ipsi

non

[ocr errors]

fatentur, pro convictis haberentur. Quin tu illud

quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint? num me auctore et sciente? Hoc enim videri dis, non illud, quod fatentur, et palam est. Et sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. Recte, an perperan fecerint, ipsi sui facti rationem reddent. Meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris : aut explica, utrum aperte, an clam te aggressuri fuerimus. Si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? car nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsarunt? si clam, quis ordo consilii fuit? Convivio soluto; quum comissator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te aggrederentur? quomodo fefellissent, et alieni, et mei, et maxime suspecti, quia paullo ante in risa fuerant? quomodo autem, trucidato te, ipsi evasuri fuerint? Quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

XV. Quin tử, omissa ista nocturna fabula, ad id, quod doles, quod invidiam urit, reverteris? Cur us. quam regni tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris, quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dibiam et sollicitam facis? Haec sentit Perseus, etsi nor dicit: haec istuin inimicum, haec accusatorem faciunt: haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. Ego autem, pater, quemadmodum nec nunc sperare regnum, nec ambigere unquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu nie maiori cedere vis ; sic illud nec debui facere, nec debeo, ut indignus te patre, indignus omnibus videar. Id enim vitiis meis, non cedendo, cui ius fasque est , non modestia, consequar. Romanos obiicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen dertis. Ego, nec obses Romanis ut traderer, nec ut legatus mitterer

A te missus ire non recusavi. Ulrg. que tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo,

Romam, petii.

ne genti Macedonum essem. Itaque mihi cum Romanis amicitiae causa tu fuisti, pater. Quoad tecum illis pax manebit, mecủm quoque gratia erit : si bcllum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. Nec hodie, ut prosit mihi gratia Romanorum , post ulo ; ne obsit, tantum deprecor. Nec in bello coepit, nec ad bellum reservatur. Pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum. Neutra res mihi nec gloriae, nec crimini sit. Ego, si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne invidia conflagrem, quum crimine non possim, deprecor. Non hodie me primuir frater accusat: sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. Si mihi pater succenserel, te maiorem fratrem pro minore deprecàri oportebat, te adolescentiae, te errori veniam impetrare. In eo, ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. E convivio et comissatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam: sine advocatis, sine patronis, ipse pro me dicere cogor. Si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, quum quid aliud, quam ingenii fama, periclitarer? Ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. Ille diu ante praeparata, meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusa. tus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. Utrum momento illo horae accusatorem audirem? an defensionem meditarer? Attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiiceretur, intelligere potui: nedum satis sciam, quo modo me tuear. Quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiamsi caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo. Ego enim, ut me mihi tibique serves, precor: ille, ut me in securitatem

« IndietroContinua »