Immagini della pagina
PDF
ePub

suam occidas, postulat. Quid eum, quum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguine meo sibi indulgeri aequum censet?

XVI. Dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus, summotis iis, paullisper collocutus cum amicis, pronuntiavit: Non verbis se, nec unius horae disceptatione, causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam, mores; et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando: ut omnibus appareret, noctis proximae crimen facile revictum; suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. Haec, vivo Philippo, velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod maxime cum Perseo gerendum erat. Consules ambo in Ligures, quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur: et, quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligurum duo millia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti reciperentur, orantes. Marcellus, opperiri eodem loco Liguribus iussis, senatum per literas consuluit. Senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit: Verius fuisse, consules, quorum provincia esset, quam se, quid e republica esset, decernere; tum quoque non placere, si per deditionem Ligures recipiat, receptis arma adimi: atque, eos ad consules mitti, senatum aequum censere. Praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore praetura provinciam obtinuerat; Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit, exercitumque a Terentio accepit. Nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fulvium Flaccum oppidum Hispanum, Urbicuam nomine, oppugnantem Celtiberi adorti sunt. Dura ibi proelia aliquot facta: multi Romani milites et vulnerati, et interfecti sunt. Victi perseverantia Fulvii, quod nulla vi abstrahi ab obsi

dione potuit, Celtiberi, fessi proeliis variis abscesso runt. Urbs, amoto auxilio eorum, intra paucos dies capta et direpta est: praedam militibus praetor concessit. Fulvius, hoc oppido capto, P. Manlius, exer- é citu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. Haec ea aestate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea provincia decesserat, ovans urbem iniit. Translatum, argenti pondo novem millia trecenta viginti: auri octoginta pondo, et duae coronae aureae pondo sexaginta septem.

XVII. Eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt. Ceperat eum ab Carthaginiensibus, pater Masinissae, Gala: Galam Syphax inde expulerat: postea, in gratiam soceri Hasdrubalis, Carthaginiensibus dono dederat. Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. Haud minore certamine animorum, quam quum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod primo maiorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se pervenisset, repetebant. Masinissa, paterni regni agrum se et recepisse, et habere iure gentium, aiebat, et causa, et possessione superiorem esse. Nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit. Legati possessionis ius non mutarunt: causam integram Romam ad senatum reiecerunt. In Liguribus nihil postea gestum. Recesserant primum in devios saltus: deinde, dimisso exercitu, passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt. Consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re Patres consuluerunt. Alterum ex his, dimisso exercitu, ad magistratus in annum creandos venire Romam iusserunt: alterum cum le

gionibus suis Pisis hiemare. Fama erat, Gallos Transalpinos iuventutem armare: nec, in quam regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur. Ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatuin petebat.

XVIII. Comitia consulibus rogandis fuere. Creati P. Cornelius Cethegus, M. Baebius Tamphilus. Praetores inde facti, duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero, Q. Petillius Spurinus, M. Pinarius Posca, L. Duronius. His, inito magistratu, provinciae ita sorte evenerunt. Ligures consulibus; praetoribus, Q. Petillio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; et Istri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant, maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. Eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur. Exercitus inde decreti: quattuor legiones consulibus, (quina millia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites) et quindecim millia socium ac Latini nominis, octingenti equites. In Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent. Et in supplementum decreta tria millia civium Romanorum, ducenti equites: et socium Latini nominis sex millia peditum, trecenti equites. Nec rei navalis cura omissa. Duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur; ingenui tantum ut iis praeessent. Inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promontorium iis Minervae, velut cardo, in medio esset: alter dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.

XIX. Prodigia multa foeda et Romae eo anno viT. LIV. TOM. V.

F

sa, et nuntiata peregre. In area Vulcani et Concor diae sanguinem pluit; et pontifices hastas motas nuntiavère, et Lanuvii simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse: et pestilentia in agris, forisque, et conciliabulis, et in urbe tanta erat, ut Libitina tunc vix sufficeret. His prodigiis cladibusque anxii Patres decreverunt, ut et consules, quibus diis videretur, hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent. Eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem unum indicta est. lisdem

auctoribus et senatus censuit, et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent. Pestilentiae tanta vis erat, ut, quum propter defectionem Corsorum, bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia, octo millia peditum ex sociis Latini nominis scribi placuisset, et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint, ut is numerus effici militum non potuerit. Quod deerat militum, sumere, a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor, atque inde in Sardiniam traiicere. L. Duronio praetori, cui provincia Apulia evenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est: cuius residua quaedam velut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant: sed magis inchoatae apud L. Pupium praetorem quaestiones erant, quam ad exitum ullum perductae. Id persecare novum praetorem, ne serperet iterum latius, Patres iusserunt. Et leges de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.

XX. Legationes deinde in senatum introduxerunt. Regum primas, Eumenis, et Ariarathis Cappadocis, et Pharnacis Pontici: nec ultra quicquam iis responsum est, quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent, statuerentque. Lacedaemoniorum dein

de exsulum et Achaeorum legati introducti sunt: et spes data exsulibus est, scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur. Achaei de Messene recepta, conpositisque ibi rebus, cum assensu Patrum exposuerunt. Et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae ab senatu petenda esset: speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de reguo habitorum. Hos, tanquam medios, nec in alterius favorem inclinatos, miserat rex. Erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes. Demetrius, omnium, praeterquam fraterno scelere quod nuper eruperat, ignarus, primo neque magnam, neque nullam spem habebat, patrem sibi placari posse. Minus deinde in dies patris animo fidebat, quum obsideri aures a fratre cerneret. Itaque, circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat; ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari animum sentiebat.

XXI. Philippus, simul ne otio miles deterior ficret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto, in Maedicam ducere pergit. Cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia vulgatae opinioni crediderat, Ponticum simul et Hadriaticum mare, et Histrum amnem, et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parvi sihi momenti futura ad cogitationem Romani belli. Percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, quum satis inter omnes constaret, viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis perdifficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo,

« IndietroContinua »