Immagini della pagina
PDF
ePub

tiae procidit, atque id deiecit. Ea religione moti Patres, et diem unum adiiciendum ludorum celebritati censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et novum auratum faciendum. Et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

VIII. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinae coniurationis vindictam avertit. Praetores provincias sortiti sunt, T. Maenius urbanan, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. Consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis cruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates: nec is, qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos horrore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. Initia erant, quae primo paucis tradita sunt: deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque. Additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent; corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, quum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. Nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque, erant: sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant. Venena indidem intestinaeque caedes: ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. Multa

dolo, pleraque per vim audebantur. Occulebat vim, quod prae ululatibus, tympanorumque et cymbalorum strepitu, nulla vox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.

IX. Huius mali labes ex Etruria Romam, velut contagione morbi, penetravit. Primo urbis magni"tudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus, sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. Et mater dedita viro erat; et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum, aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. Via una corruptelae Bacchanalia erant. Mater adolescentulum appellat, Se pro aegro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam: damnatam voti, deum benignitate, exsolvere id velle. Decem dierum castimonia opus esse: decimo die coenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. Scortum nobile libertina Hispala Fecenia, non digna quaestu, cui ancillula assuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. Huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adolescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat: et, maligne omnia praebentibus suis, meretriculae munificentia sustinebatur. Quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore a tribunis et praetore petito, quum testamentum faceret, unum Aebutium institueret he redem.

X. Haec amoris pignora quum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adolescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes

secubuisset. Religionis se causa, ut voto pro valetu dine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. Id ubi mulier audivit, perturbata, Dii meliora! inquit: mori et sibi et illi satius esse, quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. Admiratus quum verba, tum perturbationem tantam adolescens, Parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi, assentiente vitrico, imperasse. Vitricus ergo, inquit, tuus (matrem enim insimulare forsitan fas non sit) pudicitiam, famam, spem, vitamque tuam perditum ire hoc facto properat. Eo magis mirabundo, quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si, coacta caritate eius, silenda enuntiasset, Ancillam se, ait, dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam nunquam eo accessisse. Scire corruptelarum omnis generis eam officinam est se: et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. Ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus: eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus, cantuque sympho niae, et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, quum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. Orare deinde atque obsecrare, ut eam rem quocunque discuteret modo: nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. Neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adolescens, ab his sacris se temperaturum.

XI. Postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset; negat, eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. Aderat sermoni vitricus. Confestim mulier exclamat, Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse: illius excetrae delinimentis et venenis imbutum, nec parentis, nec vitrici, nec deorum verecundiam habere. lurgantes hinc mater, hinc vitricus, cum

quattuor eum servis domo exègerunt. Adolescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit: deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium, arbitris remotis, rem detulit. Consul post diem tertium ad se iussum redire dimisit: ipse Sulpiciam, gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, Ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset? Quum eam nosse, probam, et antiqui moris feminam, respondisset; Opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret. Aebutia accita ad Sulpiciam venit: et consul paullo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert. Lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adolescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adolescens (dii propitii essent) obscoenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.

XII. Satis de Aebutio exploratum ratus consul, non vanum auctorem esse, dimissa Aebutia, socrum rogat, ut Hispalam, indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari vellet. Ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur: postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. In interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, Si vera dicere inducere in animum posset, negat, perturbari debere. Fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet. Expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset: tandem confirmata, puellam admodum se ancillam initiatam cum domina, ait: aliquot annis, ex quo

manumissa sit, nihil,quid ibi fiat, scire. Iam id ipsum consul laudare, quum initiatam se non infitiaretur; sed et cetera eadem fide expromeret. Neganti, ultra quicquam scire, Non eandem, dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti, veniam aut gratiam fore: eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.

XIII. Mulier, haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae proci dit, et eam primo orare coepit, Ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed capitalem etiam, verti vellet: se terrendi eius causa, non quo sciret quicquam, ea locutam esse. Hic Postumius accensus ira, Tum quoque, ait, eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae ́ feminae et cum consule loqui: et Sulpicia attollere paventem; simul illam adhortari, simul iram generi lenire. Tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebuții, qui optimi in eo ipso meriti talem gratiam retulisset, Magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo, dixit, hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. Itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset. Bono animo esse iubere eam consul, et, sibi curae fore, dicere, ut Romae tuto habitaret. Tum Hispala originem sacrorum expromit Primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam virum eo admitti solitum. Tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur. Sacerdotes in vicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tanquam deum monitu, immutasse. Nam et viros eam primam suos filios initiasse, Minium et Herennium Cerrinios: et nocturnum sacrum e diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse Ex quo in promiscuo sacra sint, et permixti viri fe

« IndietroContinua »