Immagini della pagina
PDF
ePub

lius lubidine, geri posset; præterea iniquum certamen sibi cum hostibus; minore detrimento illos vinci, quàm suos vincere: statuit non præliis, neque acie, sed alio more bellum gerundum. Itaque in Numidiæ loca opulentissima pergit; agros vastat; multa castella et oppida temerè munita, aut sine præsidio, capit incenditque; puberes interficit, alia omnia militum præda esse. Eå formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum, et alia quæ usui forent, adfatim præbita: ubicumque res postulabat, præsidium impositum. Quæ negotia multò magis, quàm prælium malè pugnatum ab suis, regem terrebant. Quippe cui spes omnis in fugâ sita, sequi cogebatur; et qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex copiâ, quod optumum videbatur, consilium capit : exercitum plerumque in îsdem locis opperiri jubet; ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repentè adgreditur. Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur; nemo omnium intactus profugit. Et Numidæ, priusquam ex castris subve niretur, sicuti jussi erant, in proxumos collis diseedunt.

LV. INTERIM Romæ gaudium ingens ortum, cognitis Metelli rebus; ut seque et exercitum more majorum gereret ; in advorso loco, victor tamen virtute fuisset; hostium agro potiretur ; Jugurtham magnificum ex Auli secordiâ, spem salutis in solitudine, aut fugâ, coegisset habere. Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere: civitas trepida antea et sollicita de belli eventu,

læta

agere: fama de Metello præclara esse. Igitur eò intentior ad victoriam niti; omnibus modis festinare; cavere tamen necubi hosti opportunus fieret: meminisse, post gloriam invidiam sequi. Ita quò clarior erat, eò magis animi anxius ; neque post insidias Jugurthæ effuso exercitu prædari. Ubi frumento, aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu præsidium agitabant: exercitus partim ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis, quàm prædâ, ager vastabatur. Duobus locis, haud longè inter se, castra faciebant. Ubi vi opus erat, cuncti aderant: ceterùm, quò fuga atque formido latiùs crescerent, divorsi agebant. Eo tempore Jugurtha per collis sequi: tempus, aut locum pugnæ quærere : quà venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere: modò se Metello, interdum Mario ostendere; postremos in agmine tentare ac statim in collis regredi; rursus aliis, pòst aliis minitari ; neque proœlium facere, neque otium pati; tantummodo hostem ab incepto retinere.

LVI. ROMANUS imperator ubi se dolis fatigari videt, neque ab hoste copiam pugnandi fieri; urbem magnam, et in eâ parte, quâ sita erat, arcem regni, nomine Zamam, statuit obpugnare: ratus id, quod negotium poscebat, Jugurtham laborantibus suis auxilio venturum, ibique prælium fore. At ille, quæ parabantur, a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit; oppidanos hortatur mœnia defendant, additis auxilio perfugis; quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibant, firmissumum. Præterea pollicetur, in tempore semet cum exercitu

adfore. Ita compositis rebus, in loca quàm maxumè occulta discedit, ac pòst paullo cognoscit, Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum : quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. Eò cum dilectis equitibus noctu pergit, et jam egredientibus Romanis in portà pugnaın facit: simul magnâ voce Siccenses hortatur, « utì cohortis ab tergo circumve<< niant fortunam præclari facinoris casum dare; << si id fecerint, postea sese in regno, illos in libera tate sine metu ætatem acturos ». Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profectò cnncti, aut magna pars Siccensium, fidem mutavissent. Tantâ mobilitate sese Numidæ agunt! Sed milites jugurthini paullisper ab rege sustentati, postquam majore vi hostes urguent, paucis amissis, profugi discedunt,

LVII. MARIUS ad Zamam pervenit. Id oppidum, in campo situm, magis opere quàm naturâ munitum erat ; nullius idoneæ rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus, pro tempore atque loco paratis rebus, cuncta monia exercitu circumvepit. Legatis imperat, ubi quisque curaret: deinde, signo dato, undique simul clamor ingens oritur. Neque ea res Numidas terret ; infensi intentique sine tumultu manent; proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande, aut lapidibus pugnare ; alii succedere, ac murum modò subfodere, modò scalis adgredi; cupere prælium in mąnibus facere. Contra ea oppidani in proxumos saxa volvere; sudes, pila, præterea picem sulphure et

tædâ mixtam, ardentia mittere. Sed nec illos, qui procul manserant, timor animi satis muniverat. Nam plerosque jacula tormentis aut manu emissa volnerabant: parique periculo, sed famâ impari, boni atque ignavi erant.

LVIII. DUм apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum magnâ manu invadit : remissis, qui in præsidio erant, et omnia magis quàm prælium exspectantibus, portam ir rampit. At nostri, repentino metu perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt: alii fugere, alii arina capere: magna pars volnerati, aut occisi. Ceterùm ex omni multitudine non ampliùs quadraginta, memores nominis romani, grege facto, locum cepere, paullo quàm alii editiorem; neque inde maxumâ vi depelli quiverunt: sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minùs frustrati: sin Numidæ propiùs accessissent, ibi verò virtutem ostendere et eos maxumâ vi cædere, fundere atque fugare. Interim Metellus quum acerrumè rem gereret, clamorem hostilem ab tergo accepit: dein, converso equo, animadvortit, fugam ad se vorsum fieri : quæ res indicabat popularis esse. Igitur equitatum omnem ad castra properè mittit, ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum; eumque lacrumans « per amicitiam perque rempublicam obsecrat, ne « quam contumeliam remanere in exercitu victore, « neve hostis inultos abire sinat ». Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, quum alii super vallum præcipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes obficerent,

multis amissis, in loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.

LIX. IGITUR postero die, priùs quàm ad obpugnandum egrederetur, equitatum omnem in eâ par

te,

quà regis adventus erat, pro castris agitare jubet: portas et proxuma loca tribunis dispertit: deinde ipse pergit ad oppidum, atque, ut superiore die, murum adgreditur. Interim Jugurtha ex occulto repentè nostros invadit. Qui in proxumo locati fuerant, paullisper territi perturbantur: reliqui citò subveniunt. Neque diutiùs Numidæ resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti, non, ut equestri prœlio solet, sequi, dein cedere; sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem : ita expeditis peditibus suis, hostis penè victos dare.

LX. EODEM tempore apud Zamam magnâ vi certabatur. Ubi quisque legatus, aut tribunus curabat, eò acerrumè niti; neque alius in alio magis, quàm in sese spem habere: pariter oppidani agere. Obpugnare, aut parare omnibus locis: avidiùs alteri alteros sauciare, quàm semet tegere. Clamor permixtus hortatione, lætitiâ, gemitu: item strepitus armorum ad cœlum ferri: tela utrimque volare. Sed illi, qui monia defensabant, ubi hostes paullulum modò pugnam remiserant, intenti prælium equestre prospectabant. Eos, utì quæque Jugurthæ res erant, lætos modò, modò pavidos animadvorteres : ac sicati andiri a suis, aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare, aut niti corpo

« IndietroContinua »