Immagini della pagina
PDF
ePub

tium ipsa perniciosa, siti magis, quàm aliâ re, accenditur. Ejus potiundi Marium maxuma cupido invaserat, cùm propter usum belli, tum quia res aspera videbatur; et Metellus oppidum Thalam magnâ gloriâ ceperat,haud dissimiliter situm munitumque, nisi quòd apud Thalam haud longè a mœnibus aliquot fontes erant ; Capsenses unà modò, atque eâ intra oppidum, jugi aquà, ceterà pluvià utebantur. Id ibique, et in omni Africâ, qui proeul a mari incultiùs agebant, eò faciliùs tolerabatur, quia Numidæ plerumque lacte et ferinâ carne vescebantur, neque salem, neque alia irritamenta gulæ quærebant: cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini, neque luxuriæ erat.

XC. IGITUR Consul, omnibus exploratis, credo, dis fretus; nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat : quippe etiam frumenti inopiâ tentabatur, quòd Numidæ pabulo pecoris magis, quàm arvo student, et quodcumque natum fuerat, jussu regis in loca munita contulerant ; ager autem aridus et frugum vacuus eâ tempestate; nam æstatis extremum erat: tamen pro rei copiâ, satis providenter exornat; pecus omne, quod superioribus diebus prædæ fuerat, equitibus auxiliariis agendum adtribuit; A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire jubet, se prædabundum post paucos dies eodem venturum. Sic incepto suo occulto pergit ad flumen Tanam.

XCI. CETERUM in itinere quotidie pecus exercitui per centurias, item turmas, æqualiter distribuerat, et ex coriis utres uti fierent curabat: simul et ino

piam frumenti lenire, et, ignaris omnibus, parare, quæ mox usui forent. Denique sexto die, quum ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere, atque, utì simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse jubet; omnibus sarcinis abjectis, aquâ modò seque et jumenta onerare. Dein, postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto, consedit: idem proxumâ facit : dein tertiâ, multò ante lucis adventum, pervenit in locum tumulosum, ab Capsà non ampliùs duûm millium intervallo ; ibique, quàm occultissumè potest, cum omnibus copiis opperitur. Sed ubi dies cœpit, et Numidæ, nihil hostile metuentes, multi oppido egressi; repentè omnem equitatum, et cum his velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam, et portas obsidere jubet deinde ipse intentus properè sequi, neque milites prædari sinere. Quæ postquam oppidani cognovere, res trepida, metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra monia in hostium potestate, coegere, utì deditionem facerent. Ceterùm oppidum incensum; Numidæ puberes interfecti ; alii omnes venum dati; præda militibus divisa. Id facinus contra jus belli, non avaritiâ, neque scelere consulis admissum; sed quia locus Jugurthæ opportunus, nobis aditu difficilis; genus hominum mobile, infidum, neque beneficio neque metu coercitum.

XCII. POSTQUAM tantam rem Marius, sine ullo suorum incommodo, patravit, magnus et clarus antea, major et clarior haberi cœpit. Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur; milites modesto

imperio habiti, simul et locupletes, ad cœlum ferre ; Numidæ magis quàm mortalem timere; postremò omnes socii atque hostes credere illi aut mentem divinam, ant deorum nutu cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit: pauca, repugnantibus Numidis, capit; plura deser ta, propter Capsensium miserias, igni corrumpit; luctu atque cæde omnia complentur. Denique multis locis potitus, ac plerisque exercitu incruento, ad aliam rem adgreditur, non eâdem asperitate, quâ Capsensium, ceterùm haud secùs difficilem. Namque haud longè a flumine Muluchâ, quod Jugurthæ Rocchique regnum disjungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditë relicto; nam omnis naturâ, velut opere atque consulto, præceps. Quem locum Marius, quòd ibi regis thesauri erant, summâ vi capere intendit. Sed ea res forte, quàm consilio, meliùs gesta. Nam castello virorum atque armorum satis, magna vis frumenti et fons aquæ aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus importunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque præcisum. Vineæ cum ingenti periculo frustrà agebantur. Nam quunı eæ paullum processerant, igni, aut lapidibus corrumpebantur; milites neque pro opere consistere, propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine periculo administrare; optumus quisque cadere, aut sauciari; ceteris metns angeri.

XCIII. AT Marius, multis diebus et laboribus consumtis, anxius trahere cum animo, omitteretne inceptum, quoniam frustrà erat; an fortunam óp

periretur, quâ sæpè prosperè usus. Quæ quam multos dies, noctes, æstuans agitaret, fortè quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus, haud procul ab latere castelli, quod avorsum prœliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cochleas, quarum quum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi, paullatim propè ad summum montis egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more humani ingenii, cupido ignara visundi invadet. Et fortè in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paullulum modò prona, dein flexa atque aucta in altitudinem, quò cuncta gignentium natura fert; cujus ramis modò, modò eminentibus saxis nisus Ligus, castelli planitiem perscribit; quòd cuncti Numidæ intenti præliantibus aderant. Exploratis omnibus, quæ mox usui fore ducebat, eàdem regreditur, non temerè, utì ascenderat, sed tentans omnia et circumspiciens. Itaque Marium properè adit; acta edocet, hortatur, ab eâ parte, quà ipse descenderat, castellum tentet ; pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure, promissa cognitum, ex præsentibus misit; quorum, uti cujusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nunciavere. Consulis animus tamen paullum arrectus. Itaque ex copiâ tubicinum et cornicinum, numero quinque quàm velocissumos delegit, et cum his, præsidio qui forent, quatuor centuriones: omnis Liguri parere jubet, et ei negotio proxumum diem constituit.

XCIV. SED ubi ex præcepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad locum pergit. Ceterùm illi, qui centuriis præerant, prædocti ab duce

[ocr errors]

arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, atì prospectus nisusque per saxa faciliùs foret; super terga gladii et scuta; verùm ea numidica ex coriis, ponderis gratiâ simul, et offensa quò leviùs streperent. Igitur prægrediens Ligus saxa, et si quæ vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus adlevati faciliùs ascenderent. Interdum timidos insolentiâ itineris levare manu: ubi paullo asperior adscensus, singulos præ se inermos mittere; deinde ipse cum illorum armis sequi: quæ dubia nisu videbantur potissumus tentare, ac sæpiùs eâdem 'adscendens descendensque, dein statim digrediens, ceteris audaciam addere. Igitur diù multùmque fatigati, tandem in castellum perveniunt, desertum ab eâ parte; quòd omnes, sicuti aliis diebus, advorsum hostis aderant. Marius, ubi ex nunciis, quæ Ligus egerat, cognovit, quamquam toto die intentos prolio Numidas habuerat, tùm verò cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine actâ succedere, et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. At Numidæ sæpè antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur; sed pro muro dies noctesque agitare; maledicere Romanis, ac Mario vecordiam objectare; militibus nostris Jugurthæ servitium minari; secundis rebus feroces esse. Interim omnibus Romanis hostibusque prœlio intentis, -magnâ utrimque vi pro gloriâ atque imperio his, illis pro salute certantibus, repentè a tergo signa canere; ac primò mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere; deinde, utì quisque muro proxumus erat, postremò cuncti armati inermesque. Quod ubi ac

« IndietroContinua »