Immagini della pagina
PDF
ePub

coopertus; quem censores senatu probri gratiâ amoverant. Huic homini non minor vanitas quàm audacia; neque reticere quæ audierat, neque suamet ipse scelera occultare. Prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulviâ, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui quum minùs gratus esset, quia inopiâ minùs largiri poterat, repentè glorians, maria montesque polliceri eœpit; minari interdum ferro, nisi obnoxia foret; postremò ferociùs agitare quàm solitus erat. At Fulvia, insolentiæ Curii caussà cognitâ, tale periculum reipublicæ haud occultum habuit; sed, sublato auctore, de Catilinæ conjuratione quæ, quo modo, audierat compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidiâ æstuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed, ubi periculum advenit, invidia atque superbia postfuere.

XXIV. IGITUR comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primò popularis conjurationis concusserat. Neque tamen Catilinæ furor minuebatur; sed in dies plura agitare; arma per Italiam locis opportunis parare; pecuniam, suâ aut amicorum fide sumtam mutuam, Fæsulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Eâ tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur; ́mulieres etiam aliquot, quæ primo ingentis sumtus stupro corporis toleraverant; post, ubi ætas tantummodo quæstui, neque luxuriæ, modum fecerat, æs

alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi, vel interficere.

XXV. SED in his erat Sempronia, quæ multa sæpè virilis audaciæ facinora commiserat. Hæc mulier genere atque formâ, præterea viro, liberis, satis fortunata: litteris græcis atque latinis docta: psallere, saltare elegantiùs quàm necesse est proba: multa alia, quæ instrumenta luxuriæ. Sed ei cariora semper omnia quàm decus atque pudicitia fuit. Pecuniæ an famæ minùs parceret, haud facilè discerneres: lubido sic accensa, ut sæpiùs peteret viros quàm peteretur. Sed ea sæpè antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, cædis conscia fuerat, luxuriâ atque inopiâ præceps abierat. Verùm ingenium ejus haud absurdum; posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto, vel molli, vel procaci. Prorsus multæ facetiæ, multusque lepos inerat.

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minùs in proxumum annum consulatum petebat; sperans, si designatus foret, facilè se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutiæ deerant. Namque a principio consulatûs sui, multa pollicendo per Fulviam, effecerat ut Q. Curius, de quo paullo antè memoravi, consilia Catilinæ sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciæ perpulerat, ne contra rempublicam sentiret, Circum se præsidia amicorum atque clientium occultè habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Cati

linæ neque petitio, neque insidiæ, quas consulibus in campo fecerat, prosperè cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri ; quoniam quæ occultè tentaverat, aspera fœdaque evenerant.

XXVII. IGITUR C. Manlium Fæsulas atque in eam partem Etruriæ, Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Julium in Apuliam, dimisit; præterea alium aliò, quem ubique opportunum credebat. Interea Romæ multa simul moliri; consuli insidias tendere, parare incendia, opportuną loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse " item alios jubere; hortari utì semper intenti paratique essent; dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremò ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte `conjurationis principes convocat per M. Porcium Læcam: ibique, multa de ignaviâ eorum questus, docet, « se Manlium præmisisse ad eam multitudinem «quam ad capiunda arma paraverat; item alios in

alia loca opportuna, qui initium belli facerent; «<seque ad exercitum proficisci cupere, si priùs Ci« ceronem oppressisset; eum suis consiliis multùm « obficere. >>

XXVIII. IGITUR perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator, constituêre eâ nocte paullo pòst, cum armatis hominibus, sieuti salutatum introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suæ imparatum confodere. Curius ubi intellegit quantùm periculi consuli impendeat, properè per Fulviam dolum qui parabatur enunciat. Ita illi, januâ prohibiti, tantum facinus frustrà suscepe

rant. Interea Manlius in Etruriâ plebein sollicitare, egestate simul ac dolore injuriæ novarum rerum cu、 pidam, quòd Sullæ dominatione agros bonaque omnia amiserat; præterea latrones cujusque generis, quorum in eâ regione magna copia erat; nonnullos ex sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

XXIX. E▲ quum Ciceroni nunciarentur, ancipiti malo permotus, quòd neque urbem ab insidiis privato consilio longiùs tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus, aut quo consilio, foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules ne quid respublica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum, more romano, magistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque civis, domi militiæque imperium atque judicium summum habere; aliter, sine populi jussu, nulli earum rerum consuli jus est.

XXX. POST paucos dies L. Sænius senator in se natu litteras recitavit, quas Fæsulis adlatas sibi dicebat: in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse, cum magnâ multitudine, ante diem vj kalendas novembris. Simul id, quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuæ atque in Apuliâ servile bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Fæsulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque loca missi. Ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent, calumnis pauco

sum, «

«

rum quibus omnia honesta atque inhonesta vendeve mos erat. Sed prætores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum ; iisque permisutì pro tempore atque periculo exercitum « compararent ». Ad hoc, « si quis indicavisset de conjuratione quæ contra rempublicam facta erat, « præmium servo libertatem et sestertia centum; li«bero impunitatem ejus rei, et sestertia ducenta ». Item (decrevere ), « utì gladiatoriæ familiæ Capuam a et in cetera municipia distribuerentur, pro cujus« que opibus; Romæ per totam urbem vigiliæ habe« rentur, iisque minores magistratus præessent. »

XXXI. QUIBUS rebus permota civitas, atque immutata urbis facies: ex summâ lætitiâ atque lasciviâ, quæ diuturna quies pepererat, repentè omnis tristitia invasit. Festinare, trepidare; neque loco, nec homini cuiquam satis credere; neque bellum gerere, neque pacem habere: suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus, reipublicæ magnitudine, belli timor insolitus, adflictare sese, manus supplices ad cœlum tendere; miserari parvos liberos; rogitare; omnia pavere; superbiâ atque deliciis omissis, sibi patriæque diffidere. At Catilinæ crudelis animus eadem illa movebat, tamen etsi præsidia parabantur, et ipse lege Plautià interrogatus ab L.、 Paullo. Postremò dissimulandi caussâ, atque sui expurgandi, sicuti jurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive præsentiam ejus timens, seu irà commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicæ : quam postea scriptam edidit. Sed, ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu,

« IndietroContinua »