Immagini della pagina
PDF
ePub

voce supplici postulare, « Patres conscripti ne quid « de se temerè crederent: eâ familiâ ortum, ita ab << adolescentià vitam instituisse, ut omnia bona in

«

[ocr errors]
[ocr errors]

spe haberet: ne æstumarent, sibi patricio homini, cujus ipsius atque majorum plurima beneficia in plebem romanam essent, perditâ republicâ opus « esse, quum eam servaret M. Tullius inquilinus ci«vis urbis Romæ». Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: Quoniam quidem « circumventus, inquit, ab inimicis præceps agor, « incendium meum ruinâ restinguam.

«

[ocr errors]

XXXII. DEIN se ex curià domum proripuit. Ibi multa secum ipse volvens, quòd neque insidiæ consuli procedebant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factum credens, exercitum augere, ac priùs quàm legiones scriberentur antecapere quæ bello usui forent, nocte intempestâ cum paucis in manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo, ceterisque quorum cognoverat promtam audaciam, mandat, quibus rebus pos sent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, cædem, incendia, aliaque belli facinora, parent; sese propè diem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum hæc Romæ geruntur, C. Manlius ex suo numero ad Marcium Regem mittit, cum mandatis hujuscemodi :

XXXIII. «DEOS hominesque testamur, imperator, «nos arma neque contra patriam cepisse, neque quò periculum homini faceremus, sed utì corpora « nostra ab injuriâ tuta forent; qui miseri, egentes, • violentiâ atque crudelitate fœneratorum plerique

[ocr errors]
[ocr errors]

«

patriâ, sed omnes famâ atque fortunis expertes « sumus ; neque cuiquam nostrûm licuit, more ma « jorum, lege uti, neque, amisso patrimonio, libe

rum corpus habere: tanta sævitia fœneratorum « atque prætoris fuit. Sæpè majores vestrûm mise«riti, plebis romanæ decretis suis inopiæ opitulati « sunt : ac novissumè, memoriâ nostrâ, propter magnitudinem æris alieni, volentibus omnibus bonis, « argentum ære solutum est. Sæpè ipsa plebes aut « dominandi studio permota, aut superbiâ magis« tratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus; quarum rerum « caussâ bella atque certamina omnia inter mortalis << sunt; sed libertatem, quam nemo bonus, nisi cum « animà simul, amittit. Te atque senatum obtesta«mur, consulatis miseris civibus; legis præsidium,

«

quod iniquitas prætoris eripuit, restituatis; neve « eam necessitudinem imponatis, ut quæramus quo« nam modo, ulti maxumè sanguinem nostrum, pereamus. »

[ocr errors]

XXXIV. AD hæc Q. Marcius respondit : « Si quid « ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Ro« mam supplices proficiscantur; eâ mansuetudine atque misericordiâ senatum populumque roma«num semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frus« trà auxilium petiverit ». At Catilina ex itinere plerisque consularibus, præterea optumo cuique, litteras mittit : « Se falsis criminibus circumventum, « quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, « fortunæ cedere, Massiliam in exilium proficisci, « non quò sibi tanti sceleris conscius; sed utì respublica quieta foret; neve ex suâ contentione

[ocr errors]

« seditio oriretur ». Ab his longè diversas (litteras) Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinæ redditas dicebat. Earum exemplum infrà scriptum.

«

[ocr errors]

XXXV. « L. CATILINA Q. Catulo S.- Egregia tua ⚫ fides, re cognitâ, gratam in magnis periculis fidu<< ciam commendationi meæ tribuit. Quamobrem de«fensionem in novo consilio non statui parare : « satisfactionem ex nullâ conscientiâ de culpâ pro « ponere decrevi : quam me dius fidius veram licet « cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus quòd, fructu laboris industriæque meæ privatus, • statum dignitatis non obtinebam, publicam mise« rorum caussam, pro meâ consuetudine, suscepi : « non quin æs alienum meis nominibus ex posses« sionibus solvere possem ; quum alienis nominibus « liberalitas Orestille suis filiæque copiis persolve« ret; sed quòd non dignos homines honore hones « tatos videbam, meque falsâ suspicione alienatum << sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo << casu spes reliquæ dignitatis conservandæ sum se« cutus. Plura cum scribere vellem, nunciatum est « vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuæ« que fidei trado. Eam ab injuriâ defendas, per libe«ros tuos rogatus. Haveto. »

XXXVI. SED ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium Flammam in agro Arretino, dum vicinitatem, antea sollicitatam, armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Hæc ubi Romæ comperta, senatus << Catilinam et Manlium hostes judicat; ceteræ « multitudini diem statuit, antè quàm sine fraude

« liceret ab armis discedere, præter rerum capita- lium condemnatis ». Præterea decernit « uti con << sules delectum habeant; Antonius cum exercitu << Catilinam persequi maturet; Cicero urbi præsidio << sit ». Eâ tempestate mihi imperium populi romani muò maxumè miserabile visum: cui quum ad occasum ab ortu sólis omnia domita armis paterent, domi otium atque divitiæ, quæ prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis, ex tantâ multitudine, neque præmio inductus conjurationem patefecerat, neque ex castris Catilinæ quisquam omnium discesserat. Tanta vis morbi, utì tabes, plerosque civium animos invaserat.

XXXVII. NEQUE solùm illis aliena mens erat, qui conscii conjurationis; sed omnino cuncta plebes, novarum rerum studio, Catilinæ incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere, Nam semper in civitate, quis opes nullæ sunt, bonis invident, malos extollunt; vetera odere, nova exoptant; odio suarum rerum mutari omnia student; turbâ atque seditionibus sine curâ aluntur, quoniam egestas facilè habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea verò præceps ierat multis de caussis. Primùm omnium, qui ubique probro atque petulantiâ maxumè præstabant; item alii per dedecora patrimoniis amissis; postremò omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat; ii Romam, sicuti in sentinam, confluxerant. Deinde multi memores sullane victoriæ, quòd ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, utì regio victu atque cultu ætatem agerent,

sibi quisque, si in armis forent, ex victoria talia spe rabat. Præterea juventus, quæ in agris manunm mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita, urbanum otium ingrato labori prætulerat. Eos atque alios omnes malum publicum alebat; quò minùs mirandum est, homines egentis, malis moribus, maxnmâ spe, reipublicæ juxtà ac sibi consuluisse. Præterea quorum, victoriâ Sullæ, parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sanè alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc, quicumque aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam, quàm minùs valere ipsi, malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat.

XXXVIII. NAM, postquam, Cn. Pompeio et M. Grasso consulibus, tribunitia potestas restituta est, homines, adolescentes, summam potestatem nacti, quibus ætas, animusque ferox, cœpere, senatum eriminando, plebem exagitare; dein, largiundo atque pollicitando, magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summâ ope nitebatur pleraque nobilitas, senati specie, pro suâ magnitudine. Namque, utì paucis verum absolvam, per illa tempora quicumque rempublicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi jura defenderent, pars quò senati auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, , pro suâ quisque potentiâ certabant. Neque modestia, neque modus, contentionis erat; utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX. SED, postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque mithridaticum missus est, plebis opes imminuta, paucorum potentia erevit. Hi ma

« IndietroContinua »