Immagini della pagina
PDF
ePub

II. Igitur initio reges ( nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi; pars ingenium, alii corpus, exercebant: et jam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur ; sua cuique satis placebant. Postea verò quàm in Asiâ Cyrus, in Græciâ Lacedæmonii et Athenienses, coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maximo imperio puta re; tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimùm ingenium posse. Quòd si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita uti in bello valeret, æquabiliùs atque constantiùs sese res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia, cerneres. Nam imperium facilè his artibus retinetur quibus initio partum est. Verùm ubi pro labore desidia , pro continentiâ et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minùs bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transegere : quibus, profectò contra naturam, corpus voluptati, anima oneri, fuit. Eorum ego vitam mortemque juxtà' æstumo, quoniam de utrâque siletur. Verùm enim verò is demum mihi vivere atque frui animâ videtur, qui, aliquo regotio intentus, præclari facinoris aut artis bonæ famam quærit. Sed in magnâ copiâ rerum aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicæ : etiam bene dicere band absurdum est; vel pace vel bello

[ocr errors]
[ocr errors]

clarum fieri licet : et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas seribere : primùm, quòd facta dictis sunt exæquanda; dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentiâ et invidiâ dicta patant : ubi de magnâ virtute et gloriâ bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis daeit. Sed ego adolescentulus initio , sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum , ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinertiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia , vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reliquoruin malis moribus dissentirem, nihilo minùs honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. IGITUR ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republicâ procul habendam decrevi; non fuit consilium secordiâ atque desidiâ bonum otium conterere ; neque verò agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere; sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressas, statui res gestas populi romani carptim, ut quæque memoriâ digna videbantur, perscribere ; eò magis quòd mihi a spe, metu, partibus reipublicæ, animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjnratione, quàm verissamè potero, paucis absolvam

:

[ocr errors]

Nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate, De cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt quàm initium narrandi faciam.

V. Lucius CATILINA, nobili genere natus , fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.Huic ab adolescentiâ bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere: ibique juven. tatem suam exercuit, Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, saprà quàm cuique credibile est. Ani. mus audax, sabdolus, varius, cujus rei libet simu. lator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in capiditatibus, satis loquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta, semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullæ lubido maxuma invaserat reipublicæ capinndæ : neque id qnibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet,

qaidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris, et conscientiâ scelerum : quæ utraque his artibus auxerat quas suprà memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia , vexabant. Res ipsa bortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, suprà repetere, ac paucis instituta majorum domi militiæque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint, et ut paullatim immutata , ex pulcherrumâ et optamå pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aeneâ duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Abo

[ocr errors]
[ocr errors]

rigines, genus hominum agreste, sine legibus , sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere,

dispari genere, dissimili linguâ , alias alio more viventes, incredibile memoratu est quàm facilè coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiâ orta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare; pauci ex amicis auxilio esse ; nam ceteri metu percussi a periculis aberant. At Romani domi militiæqae intenti festinare, parare; alius alium hortari; hostibus obviam ·ire; libertatem, patriam, parentesque armis tegere. Pòst, ubi pericula virtate propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant : magisque dandis quàm accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmam, ingenium sapientiâ validum, reipublicæ consultabant. Hi vel ætate, vel curæ similitudine, Patres appellabantur. Pòst, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ reipublicæ fuerat, in superbiam dominationemque se convertit , immutato more, annua imperia, binosque imperatores sibi fecere. Eo modo minumè posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. Sed eâ tempestate coepere se quisque extol-. lere, magisque ingenium in promtu habere. Nam regibus boni quàm mali suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas , incredibile memoratu est, adeptâ libertate, quantùm brevi creverit : tanta cupido gloriæ incesserat. Jam

[ocr errors]

ceret,

primùm juventus simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat : magisque in decoris armis et militaribus equis, quàm in scortis atque conviviis, lubidinem habebat. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aụt arduus erat, non armatus hostis formidolosus : virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sese quisque hostem ferire , murum adscendere, conspici , dum tale facinus fa

properabắt; eas divitias , eam bonam famam magnjamque nobilitatem putabant : laudis avidi , pecuniæ liberales, erant ; gloriam ingentem, divitias honestas, volebant. Memorare possem quibus in locis maxumas hostinm popias populus romanos parpå manu fuderit, quas urbis naturâ manitas pugnando ceperit, ni ea res longiùs ab incepto tra heret.

VIII, SRD profectò fortuna in omni re domina, tur: ea res cunctas, ex lubidine magis quàm ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicgti ego æstumo, satis ampla magnificæque fuere; verùm aliquanto minores tamen quàm famâ feruntar. Sed quia proyenere ibi scriptoram magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur, Ita eorum qui ea fecere virtus tanta habetur, quantùm verbis eam potuere extok Jore præclara ingenią. At populo romano numquam a sapią fait, quia prudentissumus quisque negotiosas maxumè erat ingenium nemo sine corpore exercebat; optamus quisque facere quàm dieere, sua ab aliis benefacta landari, quàm ipse aliorum varrare,

malebat.

« IndietroContinua »