Immagini della pagina
PDF
ePub

II. IGITUR initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi; pars ingenium, alii corpus, exercebant: et jam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea verò quàm in Asiâ Cyrus, in Græciâ Lacedæmonii et Athenienses, cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimùm ingenium posse. Quòd si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita utì in bello valeret, æquabiliùs atque constantiùs sese res humanæ haberent ; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia, cerneres. Nam imperium facilè his artibus retinetur quibus initio partum est. Verùm ubi pro labore desidia, pro continentiâ et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minùs bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transegere: quibus, profectò contra naturam, corpus voluptati, anima oneri, fuit. Eorum ego vitam mortemque juxtà æstumo, quoniam de utrâque siletur. Verùm enim verò is demum mihi vivere atque frui animâ videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris aut artis bonæ famam quærit. Sed in magnâ copiâ rerum aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicæ : etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello

clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere : primùm, quòd facta dictis sunt exæquanda; dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentiâ et invidiâ dicta putant: ubi de magnâ virtute et gloriâ bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis duait. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia, vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reliquoruin malis moribus dissentirem, nihilo minùs honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. IGITUR ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republicâ procul habendam decrevi; non fuit consilium secordiâ atque desidià bonum otium conterere ; neque verò agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere; sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regresstatui res gestas populi romani carptim, ut quæque memoriâ digna videbantur, perscribere ; eò magis quòd mihi a spe, metu, partibus reipublicæ, animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quàm verissumè potero, paucis absolvam

sus,

Nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt quàm initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentià bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere: ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, suprà quàm cuique credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus, satis loquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta, semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullæ lubido maxuma invaserat reipublicæ capiunda: neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopiâ rei familiaris, et conscientiâ scelerum : quæ utraque his artibus auxerat quas suprà memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, suprà repetere, ac paucis instituta majorum domi militiæque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint, et ut paullatim immutata, ex pulcherrumâ et optamå pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aeneâ duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Abo

rigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili linguâ, alius alio more viventes, incredibile memoratu 'est quàm facilè coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiâ orta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare; pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu percussi a periculis aberant. At Romani domi militiæque intenti festinare, parare; alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam, parentesque armis tegere. Pòst, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant : magisque dandis quàm accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiâ validum, reipublicæ consultabant. Hi vel ætate, vel curæ similitudine, Patres appellabantur. Pòst, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ reipublicæ fuerat, in superbiam dominationemque se convertit, immutato more, 'annua imperia, binosque imperatores sibi fecere. Eo modo minumé posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. SED ea tempestate cœpere se quisque extollere, magisque ingenium in promtu habere. Nam regibus boni quàm mali suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adeptâ libertate, quantùm brevi creverit: tanta cupido gloriæ incesserat. Jam

primùm juventus simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quàm in scortis atque conviviis, lubidinem habebat. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant : laudis avidi, pecuniæ liberales, erant: gloriam ingentem, divitias honestas, volebant. Memorare possem quibus in locis maxumas hostium copias populus romanus parvå manu fuderit, quas urbis naturà munitas pugnando ceperit, ni ea res longiùs ab incepto traheret.

VIII. SED profectò fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas, ex lubidine magis quàm ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis amplæ magnificæque fuere ; verùm aliquanto minores tamen quàm famâ feruntur. Sed quia provenere ihi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui ea fecere virtus tanta habetur, quantùm verbis eam potuere extole lere præclara ingenia. At populo romano numquam ea copią fuit, quia prudentissumus quisque negotiosus maxumè erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quàm dicere, sua ab aliis benefacta laudari, quàm ipse aliorum Harrare, malebat.

« IndietroContinua »