Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristine dignitatis, in confertissumos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur,

LXI. SED confecto prœlio, tum verò cerneres quanta audacia, quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinæ ; nam ferè quem quisque pugnando locum ceperat, eum, amissâ animâ, corpore tegebat, pauci autem, quos medios cohors prætoria disjecerat, paullo diversiùs, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina verò longè a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans, ferociamque animi quam habuerat vivus in volta retinens. Postremò ex omni copiâ neque in prœlio neque in fugâ quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suæ hostiumque vitæ juxtà pepercerant. Neque tamen exercitus populi romani lætam aut incruentam victoriam adeptus ; nam strenuissumus quisque aut occiderat in prœlio, aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris, visundi aut spoliandi gratiâ, processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem, aut cognatum, reperiebant, Fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita variè per omnem exercitum lætitia, moeror, luctus atque gaudia, agitabantur.

FINIS,

C. C. SALLUSTII

BELLUM JUGURTHINUM.

« IndietroContinua »