Immagini della pagina
PDF
ePub

C. C. SALLUSTII

BELLUM JUGURTHINUM.

1. FALSò queritur de naturâ suâ genus humanum,

quòd, imbecilla atque ævi brevis, sorte potiùs quàm virtute regatur. Nam contrà, reputando, neque majus aliud neque præstabilius invenias, magisque naturæ industriam hominum, quàm vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est; qui, ubi ad gloriam virtutis viâ grassatur, abundè pollens potensque et clarus est, neque fortunæ eget : quippe probitatem, industriam, alias artis bonas, neque dare neque eripere potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosâ lubidine paullisper usus ; ubi per secordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturæ infirmitas accusatur : suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quòd si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura, multùmque etiam periculosa petunt ; neque regerentur magis quàm regerent casus, et eò magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloriâ æterni fierent.

II. NAM utì genus hominum compositum ex animâ et corpore; ita res cunctæ, studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi, naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis cor

poris, alia hujuscemodi omnia, brevi dilabuntur ; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremò corporis et fortunæ bonorum, ut initium, finis est: omnia orta occidunt, et aucta senescunt. Animus incorruptus, æternus, reetor humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quò magis pravitas eorum adiniranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam ætatem agunt : ceterùm ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in naturà mortalium est, incultu atque secordiâ torpescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

III. VERUM ex his magistratus et imperia, postremò omnis cura rerum publicarum, minumè mihi bâc tempestate cupiunda videntur: quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti aut eò magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est, quum præ sertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia, portendant. Frustrà autem niti, neque aliud, fatigando, nisi odium quærere, extremæ dementiæ est: nisi fortè quem inhonesta et perniciosa lubi. do tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.'

IV. CETERUM ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum cujus de virtute, quia multi dixere, prætereundum puto; simul, ne per insolentiam quis existumet, memet, studium laudando, extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a republicà ·

ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant: certè, quibus maxuma industria videtur salutare plebem, et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint; profectò existumabunt, me magis merito, quàm ignaviâ, judicium animi mutavisse, majusque commodum ex otio meo, quàm ex aliorum negotiis, reipublicæ venturum. Nam sæpè audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, Quum majorum imagines intuerentur, vehementissumè sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam, neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque priùs sedari quàm virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contrà quis est omnium his moribus quin divitiis et sumtibus, non probitate neque industriâ, cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potiùs quàm bonis artibus ad imperia et honores nituntur. Proinde quasi prætura et consulatus, atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara, magnifica sint; ac non perinde habeantur, ut eorum qui sustinent virtus est. Verùm ego liberiùs altiùsque processi, dum me civitatis morum piget tædetque. Nunc ad inceptum redeo.

V. BELLUM Scripturus sum quod populus romanus cum Jugurthâ, rege Numidarum, gessit: primùm quia magnum et atrox, variaque victoria fuit; dein

[graphic]
[ocr errors]

minumùm ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa ametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Juirthæ regno suo gloriæ fore; tamen, postquam hominem adolescentem, exactâ suâ ætate, parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat natura mortalium, avida imperii et præceps ad explendam animi cupidinem: præterea opportunitas suæque et liberorum ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa: ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut hellum oriretur anxius erat.

L. His difficultatibus circumventus, ubi videt, per vim, neque insidiis opprimi posse homim acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha promtus et adpetens gloriæ militaris, statuit bjectare periculis, et eo modo fortunam tengitur, bello zumantino, Micipsa quum populo o equitum atque peditum auxilia mitteret, as, vel ostentando virtutem, vel hostium sæfacilè occasurum, præfecit Numidis quos in aniam mittebat. Sed ea res longè aliter ac ratus evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum manis imperator, et morem hostium cognovit, Ito labore multâque curâ, præterea modestissumè rendo et sæpè obviam eundo periculis, in tantam aritudinem brevi pervenerat, ut no er carus, Numantinis maxumo terr nè, quod difficillumum in primis es nuus erat, et bonus consilio; quo

[graphic]
« IndietroContinua »