Immagini della pagina
PDF
ePub

quia tum primùm superbiæ nobilitatis obviam itum est. Quæ contentio divina et humana cuncta per. miscuit, eòque vecordiæ processit, utì studiis civi libus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Sed, priùsquam hujuscemodi rei initium expedio, pauca suprà repetam; quò, ad cognoscendum, omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello puniço secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal, post magnitudinem nominis romani, Italiæ opes maxumè adtriverat; Masinissa, rex Numidarum, in amicitiâ receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei mili taris facinora fecerat: ob quæ, victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africâ magnum atque latè imperium valuit, populus romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussâ fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, quem Masinissa, quòd ortus ex concubinâ erat, privatum reliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

VI. QUI, ubi primùm adolevit, pollens viribus, decorâ facie, sed multò maxumè ingenio validus non se luxu neque inertiæ corrumpendum dedit sed, ut mos gentis illius est, equitare, jaculari cursu cum æqualibus certare; et, quum omnis gloriá anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc, pleraque tempora in venando agere; leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimùm facere,

minumùm ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore; tamen, postquam hominem adolescentem, exactâ suâ ætate, parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat natura mortalium, avida imperii et præceps ad explendam animi cupidinem: præterea opportunitas suæque et liberorum ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa: ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.

VII. His difficultatibus circumventus, ubi videt, neque per vim, neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha manu promtus et adpetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur, bello zumantino, Micipsa quum populo romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans, vel ostentando virtutem, vel hostium sævitiâ facilè occasurum, præfecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator, et morem hostium cognovit, multo labore multâque curâ, præterea modestissumè parendo et sæpè obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sanè, quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex

providentiâ timorem, alterum ex audaciâ temeritatem, adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti : quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi, et ingenii sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

VIII. EA tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis quàm honesti; qui Jugurtha non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore utì solus imperii Numidia potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia venalia esse. Sed postquam, Numantiâ deletâ, P. Scipio dimittere auxilia, ipse revorti domum decrevit: donatum atque laudatum magnificè pro concione Jugurtham in prætorium ahduxit: ibique secretò monuit « utì potiùs publice « quàm privatim amicitiam populi romani coleret; « neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis «emi quod multorum esset. Si permanere vellet in « suis artibus, ultrò illi et gloriam et regnum venturum: sin properantiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem casurum. »

[ocr errors]

IX. Sic locutus, cum litteris, quas Micipsæ redderet, dimisit: earum sententia hæc erat : « Jugur<thæ tui bello numantino longè maxuma virtus fuit; « quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob me«rita carus est: utì idem senatui sit et populo ro

mano summa ope nitemur. Tibi quidem pro nos

mum suum,

⚫tra amicitia gratulor: en habes virum dignum te << atque avo suo Masinissâ ». Igitur rex, ubi quæ famâ acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quum virtute viri, tum gratiâ permotus, flexit aniet Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque adoptavit, et testamento pariter cum filiis hæredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque ætate confectus, quum sibi finem vitæ adesse intellegeret, coram amicis et cognatis, item Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurthâ habuisse :

[ocr errors]
[ocr errors]

ge

X. « PARVUM ego, Jugurtha, te, amisso patre, «sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, « existumans non minùs me tibi quàm liberis, si nuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res ■ falsum habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissumè rediens Numantiâ meque re« gnumque meum gloriâ honoravisti; tuâ virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti; in Hispania nomen familia renovatum; postremò, quod difficillamum inter mortalis, gloriâ invidiam « vicisti. Nunc, quoniam mihi natura vitæ finem facit, per hanc dextram, per regni fidem, moneo obtestorque utì hos, qui tibi genere propinqui, « beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu ma«lis alienos adjungere, quàm sanguine conjunctos « retinere. Non exercitus neque thesauri præsidia

[ocr errors]

«

[ocr errors]

regni sunt, verùm amici, quos neque armis co«gere, neque auro parare queas: officio et fide pa« riuntur. Quis autem amicior quàm frater fratfi? « aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis « fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum,

poris, alia hujuscemodi omnia, brevi dilabuntur ; at ingenii egregia facinora, sicati anima, immortalia sunt. Postremò corporis et fortunæ bonorum, ut initium, finis est: omnia orta occidunt, et aucta senescunt. Animus incorruptus, æternus, reetor humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quò magis pravitas eorum adiniranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam ætatem agunt : ceterùm ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in naturà mortalium est, incultu atque secordiâ torpescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

III. VERUM ex his magistratus et imperia, postremò omnis cura rerum publicarum, minumè mihi bâc tempestate cupiunda videntur: quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti aut eò magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est, quum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia, portendant. Frustrà autém niti, neque aliud, fatigando, nisi odium quærere, extremæ dementie est: nisi fortè quem inhonesta et perniciosa lubi. do tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. CETERUM ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute, quia multi dixere, prætereundum puto ; simul, ne per insolentiam quis existumet, memet, studium laudando, extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a republicà ·

« IndietroContinua »