Immagini della pagina
PDF
ePub

midis possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

XIX. POSTEA Phoenices, alii multitudinis domi minuendæ gratiâ, pars imperii cupidine, sollicitată plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem Hadrumetum, Leptim, aliasque urbis, in orâ maritimâ condidere: hæque brevi multùm auctæ, pars originibus præsidio, aliæ decori fuere. Nam de Carthagine silere meliùs puto quàm parum dicere, quoniam aliò properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africâ dividit, secundo mari, prima Cyrene est, colonia Thereon; ae deinceps duæ Syrtes, interque eas Leptis; dein Philenon aræ, quem, Aegyptum versus, finem imperii. habuere Carthaginienses; pòst aliæ punicæ urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidæ tenent : proxumè Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam Gætulos accepimus, partim in tuguriis, alios incultiùs vagos agitare; post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello jugurthino pleraque ex punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissumè habuerant, populus romanus per magistratus administrabat; Gætulorum magna pars et Numidia usque ad flumen Mulucham sub Jugurthà erant: Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat; præter nomen, cetera ignarus populi romani; itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africâ et ejus incolis ad necessitudinem rei satis dic

tum.

XX. POSTQUAM, regno diviso, legati Africâ discessere; et Jugurtha, contra timorem animi, præmia sceleris adeptum sese videt; certum ratus, quod

ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romæ venalia esse; simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paullo antè muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus; at is quem petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus injuriæ, metuens magis quàm metuendus. Igitur ex improviso finis ejus cum magnâ manu invasit; multos mortalis cum pecore atque alià præda capit, ædificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit. Dein cum omni multitudine in regnum suum convertit, existumans dolore permotum Adherbalem injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli caussam fore. At ille quòd neque se parem armis existumabat, et amicitiâ populi romani magis quàm Numidis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit : qui tametsi contumeliosa dicta retulerant, priùs tamen omnia pati decrevit quàm bellum sumere ; quia tentatum antea secus cesserat. Neque tamen eò magis cupido Jugurthæ minuebatur ; quippe qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non, ut antea, cum prædatoriâ manu, sed, magno exercitu comparato, bellum gerere cœpit, et apertè to tius Numidiæ imperium petere. Ceterùm, quà pergebat, urbis, agros vastare, prædas agere; suis animum, terrorem hostibus augere.

XXI. ADHERBAL ubi intellegit eò processum, uti regnum aut relinquendum esset, aut armis retinendum, necessariò copias parat, et Jugurthæ obvius procedit. Interim haud longè a mari, prope Cirtam oppidum, utriusque consedit exercitus ; et quia diei extremum erat, prælium non inceptum. Ubi ple

rumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine, milites jugurthini, signo dato, castra hostium invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes, fugant funduntque : Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit; et, ni multitudo togatorum fuisset, quæ Numidas insequentes mœnibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit; vineis, turribusque, et machinis omnium generum, expugnare adgreditur; maxumè festinans tempus legatorum antecapere, quos, ante prœlium factum, Romam ab Adherbale missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui ambo reges adeant, senati populique romani verbis nuncient, « Velle << et censere eos ab armis discedere ; de controversiis « suis jure potiùs quàm bello disceptare: ita seque illisque dignum fore.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXII. LEGATI in Africam maturantes veniunt, eò magis quòd Romæ, dum proficisci parant, de prœlio facto et oppugnatione Cirtæ audiebatur: sed is rumor clemens erat. Quorum Jugurtha acceptâ oratione respondit : « Sibi neque majus quidquam neque << carius auctoritate senati esse; ab adolescentià ita « enisum utì ab optumo quoque probaretur; virtu« te, non malitiâ, P. Scipioni, summo viro, pla«< cuisse; ob easdem artis ab Micipsâ, non penuriâ liberorum, in regnum adoptatum esse; ceterùm quò plura bene atque strenuè fecisset, eò animum « suum injuriam minùs tolerare: Adherbalem dolis « vitæ suæ insidiatum ; quod ubi comperisset, sceleri obviam îsse: populum romanum neque rectè neque

c

[ocr errors]

. pro bono facturum, si ab jure gentium sese pro« hibuerint: postremò de omnibus rebus legatos « Romam brevi missurum ». Ita utrique digrediuntur. Adherbalis adpellandi copia non fuit.

XXIII, JUGURTHA ubi eos Africâ decessisse ratus est, neque, propter loci naturam, Cirtam armis expugnare potest; vallo atque fossa moenia circumdat, turris exstruit, easque præsidiis firmat: præterea dies, noctes, aut per vim, aut dolis tentare; defensoribus monium præmia modò, modò formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem erigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuriâ rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex his qui naà Cirtam profugerant, duos maxumè impigros delegit, eos, multa pollicendo ac miserando casum suum, confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent.

XXIV, Numidae paucis diebus jussa efficiunt; litteræ Adherbalis in senatu recitatæ, quarum sententia hæc fuit:

«Non meâ culpâ sæpè ad vos oratum mitto, pa« tres conscripti; sed vis Jugurthæ subigit: quem << tanta lubido exstinguendi me invasit, utì neque « vos neque deos immortalis in animo habeat; sanguinem meum quàm omnia malit. Itaque quintum jam mensem, socius et amicus populi romani, ar« mis obsessus teneor; neque mihi Micipsæ patris beneficia, neque vestra decreta auxiliantur. Ferro « an fame acriùs urguear, incertus sum. Plura de Jugurtha scribere dehortatur fortuna mea: etiam

[ocr errors]

«

a

« antea expertus sum, parum fidei miseris esse. Nisi tamen intellego illum supra quàm ego sum petere, neque simul amicitiam vestram et regnum ◄ meum sperare: utrum gravius existumet, nemini oc• cultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem

meum, dein patrio regno me expulit. Quæ sanè ■ fuerint nostræ injuriæ, nihil ad vos. Verùm nunc « vestrum regnum armis tenet; me, quem imperaa torem Numidis posuistis, clausum obsidet: lega• torum verba quanti fecerit, pericula mea decla« rant. Quid reliquum, nisi vis vestra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem, et hæc quæ scribo, et quæ antea in senatu questus sum vana « forent potiùs quàm miseria mea fidem verbis fa

[ocr errors]
[ocr errors]

ceret, Sed quoniam eò natus sum ut Jugurthæ « scelerum ostentui essem, non jam mortem neque « ærumnas, tantummodo inimici imperium et cru« ciatus corporis deprecor. Regno Numidiæ, quod « vestrum est, utì lubet, consulite : me ex manibus impiis eripite, per majestatem imperii, per amici<< tiæ fidem; si ulla apud vos memoria remanet avi « mei Masinissæ. »

«

XXV. His litteris recitatis, fuere, qui exercitum in Africam mittendum censerent, et quamprimum Adherbali subveniundum, de Jugurtha interim utì consuleretur, quoniam non paruisset legatis. Sed ab îsdem regis fautoribus summâ ope enisum, ne decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privatâ gratiâ devictum. Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi: in quis M. Scaurus, de quo suprà memoravimus, consularis, et tum senati princeps. Hi,

« IndietroContinua »