Immagini della pagina
PDF
ePub

cenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. neque, recte an perperam, inter- 8 pretor; fuerit ista eius deliberatio, qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavere. illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent. memor esto, iam cum 9 signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit." haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi 10 tum spe victoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trige- 1 mini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior. tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. cum tri- 2 geminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. nihil recusatur. tempus et locus convenit. priusquam dimicarent, 3 foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius[que] populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foe- 4 deris memoria est. fetialis regem Tullum ita rogavit: „iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" iubente rege,,sagmina" inquit,,te, rex, posco." rex ait,,puram tollito." fetialis ex arce grami- 5 nis herbam puram attulit. postea regem ita rogavit:,,rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" rex respondit:,,quod sine fraude

6 mea populique Romani Quiritium fiat, facio." fetialis erat M. Valerius. is patrem patratum Spurium Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est 7 referre, peragit. legibus deinde recitatis,,audi" inquit, ,,Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Roma8 nus prior non deficiet. si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu, ille Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque ma9 gis ferito, quanto magis potes pollesque." id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

1 XXV. Foedere icto trigemini sicut convenerat arma capiunt. armati cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium 2 vocibus in medium inter duas acies procedunt. consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes: quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectacu3 lum animo incenduntur. datur signum, infestisque armis, velut acies, terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futu4 raque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit, el neutro 5 inclinata spe torpebat vox spiritusque. consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius

vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt. ad quo- 6 rum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. forte is integer fuit, ut universis solus nequa- 7 quam par, sic adversus singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. iam ali- 8 quantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. in eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti 9 opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum, et ille defungi proelio festinat. prius itaque quam alter, 10 qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. iamque aequato Marte singuli supererant, 1. sed nec spe nec viribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat, alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. nec illud proelium fuit. Romanus exultans,,duos“ 12 inquit,,fratrum Manibus dedi, tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt 13 eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. sepulcra extant quo quisque loco cecidit, duo Ro- 14 mana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, 1 ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat, usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti.

Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens. 2

cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appel3 lat. movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. stricto itaque gla4 dio simul verbis increpans transfigit puellam. „,abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum" inquit,,,oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. sic eat quaecumque 5 Romana lugebit hostem." atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus in ius ad regem. rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato,,duumviros" inquit,,,qui Horatio perduellionem iudicent secundum le6 gem facio." lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent. si a duumviris provocarit, provocatione certato. si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato vel intra pomerium vel extra 7 pomerium. hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex his,,Publi Horati, tibi per8 duellionem iudico" inquit.,,lictor, conliga manus." accesserat lictor iniciebatque laqueum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete,,,provoco" inquit. ita de 9 provocatione certatum ad populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime Publio Horatio patre proclamante, se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, 10 orbum liberis facerent. inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans,,,huncine" aiebat,,,quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis, quod vix Albanorum oculi tam 11 deforme spectaculum ferre possent? i, lictor, conliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano

pepererunt. i, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende, verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?" non tulit populus nec patris 12 lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum; absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae 13 deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem, id hodie quoque publice semper refectum manet; sororium 14 tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, 1 quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit, et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit. igitur ut prius in bello pacem, sic 2 in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia 3 Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. cum 4 Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad confluentis collocat castra. inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. hi et 5 in acie prope flumen tenuere dextrum cornu, in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem derigit suos; Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat quam fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit. inde, ubi satis subisse sese ratus 6 est, erigit totam aciem, fluctuansque animo, ut tereret

« IndietroContinua »