Immagini della pagina
PDF
ePub

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

Cum aute hos tredecim annos non tam mea sponte, quod neque nova subsidia critica afferre poteram, et difficultatem rei non ignorabam, quam a B. G. Teubnero invitatus et provocatus editionem Livii, quam Detl. C. G. Baumgarten-Crusius instituerat, recognoscendam susciperem, adiumentis cum ab aliis tum paulo ante a C. F. S. Alschefskio comparatis prudenter utendum erat; in hac editione, in qua quod consilium mihi propositum esset, in praefatione primae partis exposui, in eo erat elaborandum, ut et ea, quae M. Hertzii et Nic. Madvigii sollertia atque ingenio indagata aut ab aliis inventa sunt, ad orationem Livii emendandam caute et diligenter adhiberem, et quae ego interim in editione Weidmanniana tentaveram denuo examinarem. Quamquam enim Alschefskius et codicibus optimis diligentissime collatis, qua cura maxime laudabili effectum est, ut nunc demum de eorum auctoritate et inter se cognatione rectius iudicari possit, et multis ad horum exemplarium fidem locis restitutis, quibus priores editores interpolatorum librorum lectiones servaverant, optime de Livio meruit, ut iniuria nuper vehementius ei obtrectatum esse videatur; tamen haud pauca reliquerat aut receperat, quae ab usu linguae Latinae aut a Livii consuetudine aliena non erant ferenda. Atque quid de operibus Alschefskianis sentirem, quaeque in eis laudanda aut vituperanda putarem, in censuris eorum Iahnii annalium vol. XXXI, p. 161 sqq., XXXV, 355; XXXIX, 243 et actis antiquit. anni 1847 p. 998 sqq. insertis uberius explicavi, et multa, quae tum scripsi, ne nunc quidem improbo, de aliis sententiam postea mutasse iam paenitet. Quod consilium in Livio edendo M. Hertzius secutus esset, in praefatione primi vol. paucis significavi et Hertzius in praefationibus singulorum voluminum dilucide exposuit.

Qui quamquam de singulis locis tractandis mecum dissentit, tamen in eo consentit, optimos codices quantum fieri possit esse sequendos, et in prima quidem decade accuratius etiam, quam a me factum sit, Medicei codicis vestigia premenda esse censet. Contra Nic. Madvigius in Emendationibus Livianis a. 1860 editis id egit, ut codicibus Livii ex archetypo iam multis modis depravato descriptis non ita multum auctoritatis et momenti tribuendum esse demonstraret, et hoc modo ad orationem Livii, qualem fuisse sibi persuasit, restituendam viam patefecit. Itaque multos locos a reliquis editoribus aut frustra aut minus recte tractatos acutissime emendavit, alios nondum tentatos in dubium vocavit et latentia etiamtum vulnera aut sanavit aut quid requireretur aperuit. Et has quidem coniecturas plerasque et novas alias in Liviano opere denuo tractando aut ab ipso aut a sociis suis factas in editionem, quam adornare coepit, recipiendas putavit. Ex quibus curis quantum utilitatis ad Livii orationem emendandam redundaret in tanto Madvigii acumine tantaque linguae Latinae scientia si multis praedicare vellem, rem actam agerem. Et Emendationes quidem, quibus tum solis mihi uti licuit, maximi ad Livii opus integritati restituendum esse momenti et me ea, quae mihi probarentur, inde petivisse in praefat. vol. V. edit. Weidmannianae professus eram; tamen V. D. in praef. vol. III. editionis suae ita affirmat se utiliter et non negligenter ea, quae recepissem, in Emendationibus posuisse, quasi ego aut negassem utilem esse librum aut damno mihi fuisse et negligenter scriptum esse dixissem; et locos diligenter enumeravit, in quibus suum iudicium secutus essem, quasi nihil umquam in editionibus, quas paravi, per me ipse emendassem, neque quidquam mutare ne errores quidem typothetarum iam indicatos, velut 24, 42, 6, videre possem. Et cum eodem loco ea, quae vera essent, spectantem, qua ratione dicerentur, non magnopere me curare sed aequo animo ferre et suum quemque in ea re iudicium sequi, scripsissem, quasi gravius et acerbius in eum invectus essem, paulo minus me sibi offensionem animi debuisse significare scribit. Haec omisissem, nisi cavendum esse putarem, ne iis, qui mea non legerunt, in

suspicionem venirem aliter, atque convenit, de Madvigii opere iudicasse, et ea, quae in usum meum convertissem, improbanda et negligenda esse dixisse. In re ipsa easdem, quas 1. 1. significavi rationes secutus, quae rectius quam ab aliis a V. D. videbantur restituta esse ita, ut voluit, et ipse scripsi, quaedam etiam magis auctoritate eius permotus, quod quae ipse speciosis, quibus utitur, argumentis opponerem in promptu non habebam, quamquam non dubitabam, quin aliis me acutioribus suppeterent, quae opponi possent; coniecturas audaciores aut quibus Livii ipsius potius oratio quam librariorum errores corrigi existimabam, admittere dubitavi, non immemor eorum, quae V. D. cum de totius linguae natura non uno loco, velut Opp. II, 188; 360; 361 n. all., tum de Livii sermone in animadversionibus ad grammaticam latinam additis p. 79 paucis significavit. In iis, quae post Madvigium prolatae sunt, coniecturis, haud sane paucis, non ita multas inveni, quae aut certae viderentur aut probabiles.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ea, quae eiciienda videbantur, uncis [] inclusa, quae addenda ad lacunas explendas literis inclinatis scripta sunt. In summo margine in discentium usum Grysarii et Hertzii exemplum secutus iam annos ad Varronianam aeram redactos adscripsi, si qui a Livio omissi aut in oratione eius alii atque Varroniani erant commemorati, parenthesi inclusos his adieci.

foret om.

Liber VII. Periocha. se non rc.; se Naz. | cum .... Naz. expleta scripsi; expletat Naz.; expleta est rcc.; expletam Iahn; expletast Hz. desendit om. Nz. | pomplinia Nz. | ab ipso ed. pr., om. Nz.; lege sua lahn. | coruini Nz. | P. om. Nz. || 1, 1. Initium libri mutilum esse putat Niebuhr Hist. Rom. 11, 207. | erit AC.; del. Gruter: erat rcc. duobus trabus, magis m. 3 add., A. | consulato C1. | 2. 1. sextio C.; 1. sexto H.; 1. sergio sextio rcc.; m. (marcio) furio camillo rcc. cornelio scriptioni A. | ceperunt optt.; dederunt (dederint; dederant) rcc. t. aemilius A. | mamercus cdd.; Cassiodor., mamercinus IGr. e Diodor. Sic., cf. Th. Mommsen. Rhein. Mus. XV. p. 180. 13, et de C; et A; de rcc. | erat de edd. ante Ald. | 4. proferentur

« IndietroContinua »