Immagini della pagina
PDF
ePub

-

quo anno nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent id quoque enim traditur -, parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis 5 constat. apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere: ita lex iubebat de dictatore 6 creando lata. eo magis adducor ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M'. Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et 7 magistrum consulibus appositum: quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent. 8 Creato dictatore primum Romae postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat, neque ullum usquam nisi in cura 9 parendi auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis, quod propter se creatum crediderant, metum 10 incussit. itaque legatos de pace mittunt. quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescenti11 bus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace; impetrataque foret, si quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini id enim postulatum erat in animum induxissent. bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere. 1 XIX. Consules Servius Sulpicius Manius Tullius; nihil dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Vetu2 sius. his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. Nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum. 3 Aulus Postumius dictator Titus Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Re4 gillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt; et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. ergo 5 etiam proclium aliquanto quam cetera gravius atque atro

clus fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsis corporibus dimicantes miscuere certamina. nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem Romanum excessit. in Postumium prima in acie suos adhortantem in- 6 struentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. et ad 7 alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum: tanta- 8 que vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. hunc qui- 9 dem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet, et quia 10 suos perculsos videbat, arcessit cohortem exulum Romanorum, cui Luci Tarquini filius praeerat. ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis 1 M. Valerius Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut, cuius familiae decus 2 eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius 3 retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit; nec quicquam equitis volnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. dictator Postumius postquam 4 cecidisse talem virum, exules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, 5 quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem, et restituta acies. cohors dictatoris tum primum proe- 6 lium iniit. integris corporibus animisque fessos adorti

T. LIVI PARS I.

6

7 exules caedunt. ibi alia inter proceres coorta pugna. imperator Latinus, ubi cohortem exulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos ali8 quot in primam aciem secum rapit. hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi ma9 iore, quam paulo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis verruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter 10 primam curationem expiraverit. tum ad equites dictator advolat obtestans, ut fesso iam pedite descendant ex equis, et pugnam capessant. dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis parmas obiciunt. 11 recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit. tum demum inpulsi Latini per12 culsaque inclinavit acies. equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem 13 Castori vovisse fertur, ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset: tantusque ardor fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem Romani, castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

1

XXI. Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Quintus Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempro2 nius et M. Minucius. his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. Aulus deinde Po3 stumius et T. Verginius consules facti. hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu 4 abdicasse; dictatorem inde factum. tanti errores inplicant temporum aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quosnam, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo sed 5 etiam auctorum digerere possis. Ap. Claudius deinde

et P. Servilius consules facti. insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres, erecta plebes. sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia: plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxe- 7 rat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et viginti factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.

XXII. Cum Volscorum gente Latino bello neque pax 1 neque bellum fuerat: nam et Volsci conparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. hac ira consules in Vol- 2 scum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit. armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones. nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium: rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis; legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt. sed recens ad Regillum lacum ac- 4 cepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos IIernicosque parare bellum Romanis relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, 5 ut et captivorum sex milia Latinis remitterent, et de focdere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus traicerent. enimvero tum Latini gau- 6 dere facto, pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream lovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna. circumfusa multitudo venit. pergunt domos eorum, apud 7 quem quisque servierant, gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua, inde hospitia iungunt. num

quam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.

1 XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque fla2 grabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace, et inter hostis quam inter cives libertatem plebis esse; invidiamque eam sua sponte gliscentem insi3 gnis unius calamitas accendit. magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. 4 obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti. ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora vulgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore 5 ostentabat. sciscitantibus, unde ille habitus unde deformitas, cum circumfusa turba est prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo 6 tempore imperatum, aes alienum fecisse. id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus: ductum se ab creditore non in servitium sed in er7 gastulum et carnificinam esse. inde ostentare tergum foedum recentibus vestigiis verberum. ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus sustinet, sed passim totam urbem pervadit. nexi vincti solu8 tique se undique in publicum proripiunt, inplorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis voluntarius comes. multis passim agminibus per omnes vias cum cla9 more in forum curritur. magno cum periculo suo qui 10 forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt. nec temperatum manibus foret, ni propere consules P. Servilius et Ap. Claudius ad conprimendam seditionem intervenissent. at in eos multitudo versa ostentare vincula

« IndietroContinua »