Immagini della pagina
PDF
ePub

aut minus praebitura voluptatis et utilitatis putabat vel omisit vel levius attigit. In iis libris, ubi Polybium sequitur, initio pauca ex eo hausit, paulatim plura, nonnullis locis omnia; sed permulta, quae Graeco scriptori vel propter consilii sui rationem, vel ut a Graecis res Romanae, a Romanis Graecae recte intelligi possent, necessaria visa erant, velut Graecarum inter se civitatium et Asiaticarum rationes, locorum institutorumque descriptiones, multa de hominum consiliis factorumque causis, de scriptorum fide aut neglegentia recidit et omisit, aut quod ab ipsius Romanorumve ingenio aliena erant, aut quod non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus 103) statuerat, et accuratiorem eorum expositionem non necessariam aut minus iucundam putabat. Si qua Polybius non tanti fecerat ut commemoraret, prodigia, magistratuum creationes, provinciarum sortitiones, sacerdotia, alia, quae aut in senatu aut in foro acta erant, ex aliis scriptoribus ascivit, ex iisdemque haud pauca sumpsit, quae ad res gestas accuratius enarrandas pertinerent, eaque omnia modo artificiose cum Po lybianis contexuit, modo data occasione adiecit; rarius a Polybio dissentiens alios probabiliora tradidisse statuit. In his autem, de quibus inter autores non conveniebat diiudicandi magis divinationem quandam veri et nativum recti sensum se <quitur, quam acri et accurata rerum documentorumque cognitione adiuto et exercitato maturoque iudicio; plurimum tribuit, ut supra dictum est, scriptorum aetati et antiquiorum autoritate plerumque reliquos refellit, alia ex locorum temporumque rationibus aut hominum consiliis et studiis iudicat, interdum aliquid se malle verum esse fatetur 104), saepius diversas nar rationes attulisse contentus, id quod etiam a Quintiliano Inst or. II, 4, 19 observatum est, utra verior sit dubitat. Omnia autem, quae in hoc genere ad res gestas addit, ita exponit, ut cum illis confundi non possint, et summa ubique modestia suam sententiam profert 105).

103) XXXIX, 48, 6; XLI, 25, 8; XXIX, 20, 5; XXXIII, 29, 13.
104) Vid. Fabri et Heerwageni adnot. ad L. XXI, 46, 10.

105) IV, 20, 11: ea libera coniectura est; sed ut ego arbitroi, vana versare in omnes opiniones licet; VI, 12, 3: cuius tandem ego rei opivionem, quae sua cuique coniectanti esse potest, autor sim? XXIX, 14,9

Omnia quae adhuc exposuimus satis probant et potuisse Livium rerum gestarum populi Romani memoriae ita consulere, ut quae illa aetate in annalibus perscripta legebantur et pro veris a plerisque habebantur colligeret et non sine cura conquisita apte ornateque exponeret. Neque quidquam est, cur eius in hac re fides aut veritatis studium in dubium vocari debeat 106). Nam cum ubique quam simplici et ab omni simulatione alieno fuerit animo appareat, credere sane ei licet adfirmanti se,,nihil ex vano haustum" velle, XXII, 7, 4, et,,curam non defuisse, si qua ad verum via inquirentem ferret," VII, 6, 6, et antiquissimum quemque fideque dignissimum autorem secutum mentiendi augendique cupiditatem procul habuisse 107). In ipso autem Livii animo nihil erat, quod fidei et veritati officeret. Libero enim et integro iudicio scribebat, neque rerum

meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam; cf. II, 40, 1; X, 9, 13 all.; Lachmann. 1, 85; II, 104; Taine p. 50; Hertz. D. XXVI.

106) A Tacito ab exc. Aug. IV, 34,,Titus Livius eloquentiae ac fidei praeclarus" dicitur; quibus verbis cum magis integer et ingenuus eius animus quam fides historica laudetur, vix crediderim ab eodem III, 24 Livium inter decora illa ingenia numeratum esse, quibus ars quidem et eloquentia fuerit, libertas et veritas non item, quae Haasei est sententia Tac. Opp. I, XXIV. De fide Livii historica multi exposuerunt, v. Parreidt 1. not. 64 1., cuius sententiam impugnarunt C. G. Eschenbach in dissert., qua Livii fides defenditur, Lips. 1773; cf. I. H. L. Meierotto programm. de testimoniorum T. Livii fide, Berolin. 1797, de Livii arte narrandi 1798; Chr. Kruse dissert. historico-critica de fide Livii recte aestimonda, Lips. 1812; du Closet essai sur l'historiographie des Romains jus qu'au siècle d'Auguste, Bruxell. 1849 p. 230 sqq.; Taine essai sur Tite Live p. 38 s. all., omnium diligentissime Fr. Lachmann. in commentalt. saepe laudatis. Ii, qui historiam aut antiquitates Romanas tractarunt, plerique etiam de fide Livii exposuerunt, velut Beaufort dissert. sur l'incertitude des cinq premiers siècles de Rome p. 3 sqq.; Niebuhr. H. R. I, 3-5; II, 609 sq.; Schol. I, 45 sqq.; "Wachsmuth. Aeltere Gesch. des röm. Staates p. 32 sqq.; Blume Einleit. in Roms alte Geschichte p. 123 sq. 146; Naegele Studien etc. p. 369 sqq.; Schwegler. H. R. I, 103 sqq.; II, 10 sq.; Lewis I, 44 sq.; U. Becker Ueber Livius XXX, 25 u. 29, Ratzeburg 1822; et Vorarbeiten zu einer Gesch. des zweiten pun. Kriegs, Altona 1823 p. 204 sqq.; L. de Vincke Der zweite pun. Krieg, Berlin 1841 p. 62 sqq.; Peter Die Epochen der Verfassungsgesch. der röm. Republik, Leipzig 1841 p. XVII sqq. all.

107) XXVI, 49, 3; XXX, 19, 11; XXXIII, 10, 10; XXXVI, 38, 7a!!.

mirabilium studio ducebatur, neque incerta et incredibilia captabat, neque quae memoriae prodita erant ad formam quandam et speciem iam ante mente conceptam invertere et detorquere studebat, quippe qui in eo omnem operam poneret, ut quae facta essent investigaret et dilucide ornateque describeret. Non minus abhorrebat ab adsentandi libidine, qui, cum Augusti aetate floreret, tamen summis laudibus libertatem extolleret, adeoque aperte diceret, in incerto esse, utrum Caesarem nasci magis rei publicae profuerit, an non nasci 108), et profiteretur se,,omnis expertem esse curae, quae scribentis auimum si non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset," neque sibi aut aliis commoda et honores comparare studeret, ea gloria contentus, quam splendidissima rerum Romanarum imagine in opere suo expressa adeptus erat. In qua quidem re si quando nimia in patriam pietate, et populi Romani studio antiquitatisve amore abreptus plus iusto Romanos laudavit, parum honesta aut reticuit aut extenuavit et interpretando mollivit ; aut si magnorum virorum admiratione incensus studiosius virtutes eorum ornavit, quam errores et vitia aperuit et notavit; aut si hostes Romanorum magis quam par est reprehendit et insectatur, peccavisse quidem putandus est, sed ita peccavisse, ut aliqua ratione possit excusari. Nam in his quoque veteres scriplores est secutus, nec Romanos solum, sed praeter ceteros Polybium, quo nemo magis Romanorum prudentiam et fortitudinem praedicavit, eoque facilius huius iudicium probabat, quod nullus fere erat populus, quin inferior Romanis esset et virtute et integritate. Ad hoc accedebat, quod veteres sibi licere putabant patriae quantum fieri posset consulere gloriae eamque, dummodo ne excederent modum, augere 109). Livius autem ne nimiam laudem Romanis tribuisse videri posset ipse

108) Seneca N. Q. V, 18, cf. Miri dissert. Livius Augusti Caesaris adulator etc. Helmstad. 1767. Minus etiam credendum est Livium aut Tiberium atque Drusum adulatum esse, aut Liviae vel Maecenatis gratiam quaesivisse, v. Lachm. 1, 93; II, 74.

109) Polyb. XVI, 14: ἐγὼ δὲ, διότι μὲν δεὶ ῥοπὰς διδόναι ταῖς αὑτῶν πατρίσι τοὺς συγγραφέας, συγχωρήσαιμ ̓ ἂν οὐ μην τας εναντιας τοῖς συμβεβηκόσιν ἀποφάσεις ποιεῖσθαι TEQl autor Brandstäter. 1. 1. p. 207; Philol. 1854 p. 763.

eo cavit, quod haud pauca minus honesta atque etiam turpia aut a populo aut a singulis hominibus commissa non celavit, sed ingenue reprehendit 110), idque in libris deperditis saepius etiam videtur fecisse, cum dubitandum non sit, quin quod in se receperat explicare, quo modo magis magisque mores lapsi essent, tum ire coepissent praccipites, eadem fide, qua virtutes Romanorum laudavit, praestiterit. Cui promisso eum stetisse eo est probabilius, quod etiam in iis qui supersunt libris saepe de sui temporis moribus non sine acerbo dolore queritur 111); atque iniquum fuerit totam hanc rem neglectis illis libris, qui perierunt, ex iis solis diiudicare velle, qui nunc exstant. Eodem modo fortasse erravit, quod plerumque eos autores, qui nimio studio patriciis aut nobilitati 112) favebant, secutus plurima in laudem eorum dixit, plebem tribunosque plebis reprehendit eosque solos turbarum seditionumque et discordiae autores facit. Sed non ita se illis scriptoribus addixit, ut non aliis locis eos quoque audiret et probaret, qui nobilitatis superbiam, avaritiam, arrogantiam, saevitiam notaverant, neque plebis miserias et virtutes dissimulavit 113) et utrumque ordinem pari laude prosecutus est, v. IV, 6, 12:,,hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum populi universi fuit;" XXVI, 22, 14:,,non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse." Quodsi igitur in his erravit et parum acutum et perspicacem rerum iudicem se praebuit, invitus erravit, neque consulto a veritate descivit aut historiam corrupit 114).

Quamquam autem negari non potest, ingenuum veritatis amorem et acre eius quaerendae studium in Livio fuisse, in eo

110) Vid. Lachm. I, 88; II, 69; Sölul 1. 1. p.
111) Lachmann. I, 80; Söltl 1.1.

112) Lachmann. 1, 91 sq.; Schwegler II, 12.
113) IV, 51, 5; ib. 53, 6; VI, 34, 1 all.

sqq.

114) C. A. Ernesti in comment. de fide historica in opuscc. philo. logic. recepta p. 88 recte defendit Livium cum ab aliorum tam a Cre. vierii praef. X sq. reprehensione. Cf. Lachmann. II, 75; 109; Becker n. 106 I. p. 200; Schwegler. I, 114; Taineum p. 38.

etiam conspicuum, quod antiquiora tempora prae recentioribus plerumque neglecta non sine labore et cura diligentius perscrutatus est, tamen hoc eo tantum pertinet, quod quae priores scriptores prodiderant memoriae studiose quaesivit et cum fide narravit. In eis enim acquievit, quae ab antiquis et fide dignis aut pluribus aut omnibus tradita erant, ea pro veris vel verisimilibus habuit, quae ex his falsa et ficta essent, quae certa, et quo nexu inter se fuissent iuncta investigare supersedit, multo minus disiecta antiquioris historiae membra, quantum illo tempore fieri posset, in unum corpus colligere veramque veteris reipublicae imaginem acri mente sagacique cura atque divinatione exprimere conatus est. Neglecta igitur crisi histo rica id quidem non est assecutus, quod praestantissimi Graecorum scriptores sibi agendum esse existimaverant, aut quod nostra aetate historici esse putatur, ut ex certissimis fontibus subtiliter examinatis res eruat et quales fuerint et quo modo quibusque ex causis gestae sint demonstret, sed ne metienJus quidem est eo quo nos nunc utimur modo, et quid illo tempore Romani voluerint et desideraverint est spectandum. li autem plerique cum a difficilioribus quaestionibus abhorrentes id maxime postularent, ut historia Romana, quae tum quidem pro vera et certa habebatur, eleganter et ornate et ad animos delectandos apte enarraretur vitaeque et virtutis magistra esset, Livius etiamsi in iis, quae ab aliis prodita erant acquiesceret et vulgarem historiam non severius examinaret, si modo ethicam rationem, de qua supra exposui, sequeretur et quem illius aetatis elegantia requirebat ornatum et nitorem adderet, et sibi et aliis satisfecisse videri poterat. Ad hoc accedebat, quod priorum saeculorum historia iam diu in certam formam erat redacta 115), a qua recedere, quae a plerisque pro veris habebantur in dubium vocare, consecratam antiquorum temporum memoriam negligere aut impugnare periculosum neque ab eo, qui sua quam plurimis probare vellet, ut in hac re peccaret committendum erat. Etsi igitur iam ante Livii

115) V. Peteri commentat. n. 193 1.; Gierig. commentat. in qua comparatur locus Livii et Dionysii, Lips. 1776; Nommsen. H. R. III, 591; Schwegler I, 46 sqq.; Broecker p. 87; 91 sqq.

« IndietroContinua »