Immagini della pagina
PDF
ePub

tur Apona) Livio suo tellus" inquit, et Sidonii Apollinaris atque Symmachi, quorum ille Carm. II, 189,,volumina Patavina“ Livii libros, hic Epistol. IV, 18 ipsum,,Patavinum scriptorem" nominavit, magis etiam Hieronymi, a quo „Patavinus“ appellatur, quo factum est, ut haud pauci hoc ipsum tamquam cognomen 4) Livio adderent. Patriam igitur habuit civitatem et antiquissimam, cuius origines pariter atque Romanae urbis ad Troianos referebantur, cf. Liv. I, 1; Pomp. Mel. II, 4, 2; Vergil. Aen. I, 442, et fortissimam, quae a Gallorum imperio, cum omni Italia superiore potirentur, liberam et integram se servarat, v. Liv. V, 33, 10; X, 2, 9, parique virtute Cleonymi Lacedaemonii impetum repulerat, v. Liv. X, 2; tum paulisper domesticis factionibus turbata, v. Liv. XLI, 27, eo tempore, quo Livius floruit, cum situ opportuno tum mercatura copiosissima atque fabricarum varietate ita et civibus et opibus cre verat, ut inter maximas et opulentissimas imperii Romani urbes numeraretur, cf. Strabo V, 1, 7 p. 213; III, 5, 3 p. 169. Ad quod cum accederet, ut et propter calidas aquas saluberrimas, v. Plin. N. H. II, 103, 227, Martial. Epigr. VI, 42, 4, et propter inclitum oraculum, v. Sueton. Tib. 14, celebraretur, tamen antiquam morum severitatem atque castitatem retinebat, cf. Plin. Ep. I, 14, 6; Mart. Epigr. XI, 16, 8; Macrob. Saturn. I, 11, 22, tantumque libertatis amorem, ut per bella civilia Patavini, tum iam diu in civitatem Romanam recepti, a liberae reipublicae partibus tantum non omnes starent cf. Plut. Caes. 47, et Pompei causam summo studio defenderent, v. Cicer. Phil. XII, 4, 10; Macrob. 1. 1. Inde facile intelligitur, quomodo factum sit, ut Livius a vitiis, quae postea, cum Romae versaretur, in plurimorum animos invasisse videbat, ipse a pueris bonis moribus inbutus, procul abhorreret, et ut eas in re publica partes sequeretur, a quibus cives suos stetisse ipse adolescens cogno

3) Aponam tellurem pro Patavina a fonte Aponi (anovos), Patavio urbi propinquo, dictum esse facile apparet. Similiter, sed minus accurate, Statius silv. IV, 7, 55 Timavi alumnum appellavit Livium, cf. Verg Aen. I, 242. Infirmis argumentis et hoc et reliqua testimonia impugnare conatus est G. A. Schmid in disput. circulari de Tito Livio Altdorf 1687 p. 7 sqq.

4) V. Weingärtner. l. 1. p. 8 sqq.

verat, quippe qui eo tempore, quo Cicero 1. 1. hostes reipublicae a Patavinis exclusos esse tradidit, sextum decimum fere ageret annum. Natum enim esse eum Hieronymus 5) testatur in adnotatione ad Eusebii chronicon, si Scaligerum sequimur C. Iulio Caesare et M. Calpurnio Bibulo consulibus, Ol. 108, 2; a. u. 695, sin interpretationem chronici Armenicam ab A. Maio repertam, Ol. 180, 4; a. u. 697. Hoc testimonium quamquam minus certum est propterea, quod M. Valerium Messallam eodem anno in lucem editum esse dicit Hieronymus, quem aliquot annis ante natum esse iam plerique statuunt ), tamen non est, cur etiam in Livio falsum habeatur, cum tempus eo indicatum ad reliqua, quae de Livii vita nota sunt, apte conveniat. Incidit igitur pueritia Livii in ea tempora, quibus C. Iulius Caesar Galliam dicionis populi Romani fecit, adolescentia in turbulentissima illa bella civilia, quibus libera respublica sua ipsa mole concidit.

Neque de parentibus eius neque de rebus domesticis certi quidquam constat; ceterum, si coniectura uti licet, ex locis haud paucis, quibus aut in magnis viris non virtutem solum sed etiam nobilitatem et magnam fortunam requirit, v. XXVIII, 42, 5; XXV, 37, all., aut novos homines et ignobiles reprehendit et insectatur, ne ipsum quidem humili genere ortum 7), inde autem, quod Romae per multos annos sine molestia vitam degit, eum a re familiari haud mediocriter fuisse instructum colligere possis. Ne de pueritia quidem Livii quidquam memoriae proditum est, sed non dubium esse potest, quin iis disciplinis, quibus tum pueri institui solebant, sit eruditus, et

5) Hieronymum ea quae de historicis Romanis prodidit ex Suetonii de viris illustribus libro hausisse cum alii probarunt, tum Th. Mommsen in commentatt. class. philol. soc. literar. Saxonicae vol. I p. 674 sqq. cui adsentitur Hertz in prolus. p. VI, v. Köhler p. 12, Roth C. Suet. Tranq. opp. praef. LXXVI; p. 289.

6) Veram esse Hieronymi sententiam statuit Clinton Fast. Hellen. III, 273, eumque secutus E. W. Fischer Römische Zeittafeln p. 444, sed plerique post Scaligerum iure de eius in hac re fide dubitarunt, v. L. Wiesii de M. Valerii vita et scriptis commentat. p. 43, alios in Pauly encycl. reali VI, 2352 commemoratos.

7) Cf. Hausdörffer Commentat. de servis ac libertinis, qui apud Graecos et apud Romanos doctrinae laude floruerunt, Helmst. 1856 p.9

grammaticam, rhetoricam, philosophiam edoctus. Nam cum iam illo tempore et in aliis provinciis grammatica doceretur, et in Gallia togata, ex qua orta praeclara omnis generis ingenia literas Romanas illustrarunt, maxime floreret ), probabile sane est etiam Patavii, in urbe opulentissima, et eius doctrinae et illarum disciplinarum, quas Livium coluisse constat, fuisse apertas. Ibi autem non solum puerili aetate, sed etiam per adolescentiam commoratus est. Neque enim Patavinitas in eo reprehendi potuit, nisi per longum tempus Patavii domicilium habuisset, neque eius urbis historiae accuratiorem eamque non ex Romanis sed ex Patavinis fontibus haustam cognitionem, quam pluribus locis prodit, v. I, 1; V, 33; X, 2, sibi parasset, nisi etiam adulta aetate ibi restitisset 9). Quo tempore patria urbe relicta Romam 10) migraverit, etsi non proditum est memoriae, tamen ante annum ab u. c. 727 iam aliquamdiu sedem ibi collocatam habuisse infra videbimus. Romae autem in Augusti,,,qui ingenia saeculi sui omnibus modis fovit," notitiam venit, eique consilium suum historiae scribendae videtur aperuisse, v. IV, 20, 7. Et ex hac re intelligitur et Taciti testimonio, qui Ann. IV, 34:,,et tulisse Augustum Livii de Pompeio iudicium neque id eorum amicitiae offecisse" tradidit, comprobatur, in familiaritatem quandam ab Augusto esse eum receptum, in qua perstitisse Livium atque cum ipso Augusto et cum eius familia usque ad extremam fere vitam fuisse coniunctum inde colligas, quod Suetonio teste 11) Claudio, qui po

8) Vid. Suet. de illustr. grammat. c. 3; Bernhardy hist. liter. Rom ed. II p. 72, ed. III p. 73; 219.

9) Eodem pertinet, quod Patavii Livio amicos fuisse testatur Plutarchus Caes. 47: ἐν δὲ Παταβίω Γάϊος Κορνήλιος, ἀνὴρ εὐ δόκιμος ἐπὶ μαντικῇ, Λιβίου τοῦ συγγραφέως πολίτης καὶ yvoquos etc. Iul. Obseq. 65 (125).

10) Vid. vita L. Oxon.: qui cum iam doctrinis eruditus et aetate provectus esset, Romam se conferens et equestri adscriptus ordini að scribendas Romanorum historias animum apposuit," Weingärtner p. 29 sq.

11) Suet. Octav. c. 89. Sabellicus in orat. de land. historiae in T. Livium suspicatur nomen gentile profuisse Livio ad Augusti gratiam ineundam; Fr. A. Wolfius Schol. de lit. Lat. ed. Gürtler dubitat, an cognatio cum gente Livia causa familiaritatis fuerit, c. Müller 1. 1. p. 90, 95; Weingärtner p. 48 sqq. De ratione quae Livio cum Clan

stea imperator est factus, ut ad historiam scribendam animum impelleret auctor fuit, cui, cum anno a. Ch. n. 10 natus sit, hoc consilium nisi iam admodum senex dare non potuit. De reliquis eius rebus nihil fere notum est, praeterquam quod filium ei fuisse memoriae est proditum, filiamque nuptam fuisse L. Magio rhetori, quem,,homines non in ipsius sed in soceri honorem“ audivisse et laudasse apud Senecam Controvers. X praef. 2 legitur. Mortuus est teste Hieronymo vel Suetonio, v. Roth p. 300, Ol. 199, 1, a. u. 771, eodem quo Ovidius poeta anno, et Patavii quidem diem supremum obiit, sive fortuito eo profectus, sive quod Augusto mortuo in urbem patriam regressus sedem ibi ac domicilium collocaverat.

Livius neque Patavii neque Romae aut honoribus functus esse aut rebus civilibus bellicisve se immiscuisse videtur, sed procul a republica, ut se,,a conspectu malorum, quae sua tot per annos vidisset, averteret" vitam egisse et in circulis virorum eruditorum 12) versatus literisque solis deditus fuisse. Atque in philosophia cognoscenda et tractanda multum studi eum posuisse intelligitur e loco Senecae Epist. XVI, 5 (100) 9: ...scripsit enim (Livius) et dialogos 13), quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentes," atque in hoc studio, id quod eiusdem Senecae iudicio declaratur, qui Livio philosopho Ciceronem et Asinium Polionem solos praeponendos censet, non frustra operam consumpsit, sed praeter duos illos omnes eloquentia superavit. Non minore autem cura in dicendi artem et rhetorica studia incubuit. Id et ex universo dicendi genere, quo in historia usus est, maxime in orationibus, quas iniecit, apparet, Eo enim pertinent et certis veterum testimoniis confirmatur.

dio intercesserit v. Suet. Claud. c. 41; cf. Bernhardy 1.1. p. 610; Pädagog. Revue vol. XLVIII p. 107 sq.; Lehmann Claudius u. Nero etc. p. 83.

12) Vid. Lachmann. comment. I, 105; Bernhardy $ 46 n. 176; Fr. A. Wolf. I. n. 11. laudato: er scheint als homme de lettres gelebt (und sich ausschliessungsweise auf die Geschichte gelegt) zu haben.

13) lure hos dialogos loyɩoroquois Varronianis, de quibus v. Ritschelium in Mus. Rhen. phil. VI, 547, similes fuisse censent Hertz. prolus. p. VII et Merklinius in Mus. Rhen. XII, 389 sq., cf. Philol. IX, 277 sq., neque improbabile est, id quod Hertzius 1. 1. suspicatur, per aliquod vitae tempus Livium philosophiam docuisse.

quae adferuntur a Quintiliano Inst. or. VIII, 2, 18:,,cum iam apud Livium invenias fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens oxórGov," et a Seneca lib. IX. contr. XXV. 26, cf. Excerpt. contr. IX, contr. II, 8: „T. Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur, et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat Miltiaden rhetorem eleganter dixisse: ni to λεξικὸν μαίνονται,“ et iudicium Livii de Sallustii scribendi genere ab eodem 1. 1. controv. XXIV, 14 cf. Excerpt. IX, I, 7 prolatum, quae quin ex libris rhetoricis desumpta sint, vix potest dubium esse, eademque, quam subtile et subactum de his quoque rebus Livii fuerit iudicium, docere possunt. Quos libros utrum Patavii an Romae ediderit definiri nequit; id tantum probabile est, eum ne provectiore quidem aetate, et cum iam totum fere historiae se dedisset, illa studia prorsus omisisse, quippe qui in epistula 14) ad filium data, quomodo ea tractanda quique scriptores potissimum legendi sint, exposuerit.

Praeter has disciplinas satis mature Livium tractare coepisse historiam inde apparet, quod in dialogis, quos modc commemoravi, praecepta philosophorum historia adhibita illustrasse videtur et confirmasse, et quod, ut supra dictum est, accuratius patriae urbis historiam, antequam inde Roman discederet, cognitam habebat; postea vero totum se ad hoc studium contulisse et ipsius testimonio 15) comprobatur, et ex amplitudine operis, quod composuit, temporisque, quo in eo elaboravit, diuturnitate intelligitur. Nam si comparaveris ea, quae in principio statim primi libri de urbe eiusque partibus dicuntur, vix dubitabis, quin ita, ut scripta sunt, non potue

14) Rhetoricis potius libris adnumerandam esse hanc epistulam ex iis concludi potest, quae Quint. Inst. or. X, 1, 39; II, 5, 20 inde protulit; quare dubito, num Merklinio, qui 1. 1. dialogis philosophicis praefixam eam fuisse existimat, sit adsentiendum; quamquam non negaverim Ciceronis exemplum Offic. I, 1 similia filio praecipientis Livio obversari potuisse. Alterum utrum fieri potuisse etiam Osannus statuit, v. Adnotationum critic. in Quintil. Inst. or. libr. X. part. III p. 19.

15) Plin. N. H. praefat. 16 T. Livium dixisse tradit potuisse se desidere, ni animus inquies pasceretur opere.

« IndietroContinua »