Immagini della pagina
PDF
ePub

Viget parens veneranda, germanæ vigent,
Quum tanta me sequuntur ergo commoda,
Ne tu relinquas tanta, si sapis, bona.

Mors. Quæ pollitur Vita, non dabit tibi.
Quid umbra, pulvis, bulla, quid fumus daret ?
Incerta quæ sit, certa præstaret bona?
Quæ vana sunt, caduca, fluxa, perfida,
Vires, voluptas, forma, lucra, gloria,
Vita hac fluunt ac refluunt, instar maris,
Quod ventus ater voluit imo gurgite,
Fortuna, spes, fraus, cura, soliciti metus,
Humana cuncta agunt feruntque tempora,
His Vita ducibus usa, gressus labiles
Semper ciet, semper vagatur lubrica,
Quo Vita plures voluit annorum vices,
Hoc gravius animos turbat hominum miseriis,
Seges malorum crescit indies nova.

Ergo sapiens Menander: "Hic curæ est Deo,
Quem prima dulci lux sinu matris rapit."
Fallacis igitur ac fugacis aurulæ

Usura, naturæ parenti reddita,
Ne tua fatiget amplius præcordia.

En, certa Mors, quæ certa largior bona,
Adsum tuis finem datura miseriis:
Gravium laborum meta, gratus ultimæ
Portus quietis, ordo fatalis viæ,

Quam pedibus æquis cuncta calcabit caro.
Extremus omnis medicus ægritudinis,
Vitæ fugacis finis, æternæ gradus,
Clavis salutis, qua, recluso carcere
Mortis perennis, Christus omnium salus,
Iter salutis pandit omnibus piis,
Ergo bonis et incertis certa præferas,
Vitæ cadentis fluxa linques commoda :

Et me capesses læta, namque ego brevi
Vitam dabo, quam Vita non dabit tibi.

Maria Cecilla respondet.

Utrinque sat dictum est: silete, vivitur. Satis placet Mors, Vita non placet mihi, Nam Vita non est vita, vita quæ fuit, Sed bulla in aures lapsa flatiles levis. Quæ Vita dat, vires, opes, anni decus, Fallacis ævi mera sunt ludibria, Mihi vita solus Christus est, hic omnia : Hic vir, parens, frater, sorores, liberi, Ut, Christe, sinu isthæe relinquam singula, Sic vivere juvat, grande sic lucrum mori, Nec me fugacis cura vitæ detinet : Vixi satis, quod, Christe, sat vixi tibi.

GULIELMO BILLO

SODALI SUO CANDIDISSIMO.

O Bille belle, xaîpe, mi bellissime!
Quum sol Capri nivosa linquit cornua,
Udaque vultum spargit unda splendidum,
Circumque de integro retexens annuum,
Mos est vetustis devolutus sæculis,
Vel inter ipsos perpetuatus rusticos,
Mittendo mutua humanitatis symbola,
Ista revocare caritatis foedera :

Nos ergo, Bille belle mi bellissime,
Quos inter arcta vincla stringunt pectora:
Quos inter eadem mens, voluntas consona,
Nos ista sacra nos sinamus orgia,

Ab usque prisco deglomerata tempore,
Sic spreta nobis, sic jacere sordida?

Hoc, Bille, faciunt, quos juvat discors dea,
Quos mens amens edaxque livor distrahit,
Quæ turba nimium crescit indies mala,
Heu facinus ingens, heu malum auditu grave?
Quos Christus unit, hos separet discordia?
Quos literæ ornent, fœdet hos mens fellea?
Nos fata nos meliora, Bille, ducimus,
Uterque nostrum Pieridum gaudet choro,
Deæ Latinæ nos, deæ Parnasides,
Fovent, amant, et indies juvant magis.
Uterque Checum, utrumque Checus diligit.
Quod in bonis summis ego locaverim.
Nos ergo quos tam firma jungunt vincula,
Summique amoris summa nectant fœdera:
Sic usque firmius adglutinemus pectora.
Quæ fundit ergo nostra musa carmina
Incompta, rudia, vasta, dura, exsanguia,
Sunt certa nostri, Bille, amoris pignora.
Quæ si serena fronte capias, ut soles,
Nil petimus aliud, sic habemus omnia,
O Bille belle mi, vale, bellissime.

R. A. IN DOMINUM BUCERUM

COMMIGRANTEM EX HOC VITÆ EXILIO

IN VERAM PATRIAM.

Emula Teutonicæ quum inviderat Anglia genti,
Bucerum abducit: Coelum indignatur, "Iniquum
Exclamans "factum; meus est!" rapit, avolat: omnes
Nunc omnes stupidi frendentque fremantque papistæ.

[ocr errors]

Omnibus invitis furiis, Bucerus ab isto
Exilio liber, demumque solutus in altum
Sublimis, patriam veram petit æthera, cujus
Cœlestis factus, Christo

regnare cohæres.

IN EUNDEM.

Dum mens nostra gravi carnis depressa gemiscit
Mole hac dum mundi fulmina dira fremunt;
Dum fraudes tendit Satanas, dum vincla minatur,
Non patria est, non urbs, non domus ulla piis.
Quicquid delirant ventres, stolidique papistæ,
Hæc vox, Paule, tua est, vita, Bucere, tua est.
Desinat exilium Babylonica carpere turba,

An civis, quisquis non prius exul, erit?
Civis erit cœli nemo, qui haud exulat ante :
O gratum exilium, quum dare tanta soles:
Exilio cedat patria ergo, vitaque morti,

Quæ patria et vita hæc non dabit, illa dabunt, Exilium grata tulit ergo mente Bucerus, Optatam patriam quum dedit exilium.

AD DIVAM ELIZABETHAM,

PRO INSEQUENTIS ANNI FELICI AUSPICIO.

Salve, diva, tuæ patriæ decus, optima, salve,
Princeps Elizabetha, tuis dea magna Britannis:
Pande tuis jam fausta novi nova tempora secli
Civibus, imperium placidum, mundumque benignum,
Lætaque temporibus nostris da tempora, diva.
Tu Britonum, tu sola salus, tu sola columna

Doctrinæ veræ Christi, sanctæque magistræ
Vita; tu vitæ lex intemerata pudicæ.
Tu propugnatrix belli, tu pacis alumna
Perpetuæ, morum moderatrix, regula legum.
Principe nam sub te, sic sacrosancta potestas
Legum cuncta regit, nunc ut dominetur ubique
Consilium, non vis; ratio, non cæca voluntas.
Nec vis dura premit legum, nec gratia crimen
Laxat, projecti sceleris tolerantia nulla est,
Sic mediique modique tamen rarissima cultrix;
Ut mage sis jurisve tenax, vel amantior æqui,
Sit dubium, tanto moderamine cuncta tuêris.
Ensis nec justis metus est, sed terror iniquis :
Nec cives urges odio, sed ducis amore :
Quoque metus minor est, tanto est reverentia major :
Teque tui metuunt et amant, pariterque timeris,
Diligerisque simul: nec tu diffidis amari,
Nec cupis ut facias, facit ut vis dira tyranni.
Et licet ad summum rerum tua summa potestas
Pervenit, majora tamen, quam maxima quæ sunt,
Conditor omnipotens rerum tibi contulit uni.
Munera fortunæ naturæ munera vincunt,
Omnia sed virtus superat, fateantur ut omnes
Te dignam esse cuï vasti moderamina mundi
Cunctarum et rerum commendarentur habenæ.
Sceptraque quid stulti mirantur mascula regum?
Gallica quid posthac jactent sua fœdera Galli ?
Rex aliis Mars mas, nobis tu femina Pallas
Præsidias, præsisque diu tu docta Minerva,
Anglia si multas similes ferat, Anglia posthac
Sollicito repetat cur sceptra virilia voto ?
Regnat vis ubi vir regnat, Regesque propinqui,
Et Suecus et Danus, gens Belgica, Gallus, Iberus,
Sunt testes, qui nil aliud cogitantve studentve,

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »