Immagini della pagina
PDF
ePub

honor, gloria, ac præclaræ laudes comitantur, vobis longo usu ac diuturna exercitatione admodum reddatis familiarem. Sic enim fiet, ut vobis atque vestris honori, reipublicæ autem et patriæ emolumento esse possitis: quæ præclara dignitatis præmia, et eximia patriæ ornamenta, ad maximum suum decus, ad reipublicæ summam utilitatem ROGERUM ASCHAMUM consequutum esse, animadvertistis.

[blocks in formation]

Mortuo patre, vir illustrissime, divina reginæ liberalitate, admirabili tua ope, aliqua matris meæ industria, stipendium quoddam mihi benigne concedebatur, quo facilius res ad usum vitæ necessariæ, et scientia ad cultum ingenii idonea suppeditarentur. Jam tandem, ornatissime domine, quum maxime urgeat necessitas et vehementer opprimat calamitas, hoc reginæ beneficium extra præscriptos terminos et constitutos limites et fines sibi propositos, temporis dinturnitate egreditur. Unde obversatur mihi ante oculos perinsignis quædam eademque duplicata scribendi materies, celebritas dignitatis tuæ et humanitatis amplitudo. Hine gratulandi occasio, illinc interpellandi opportunitas, hinc antiquæ benignitatis tuæ celebrandæ grata recordatio, illinc novi beneficii obtinendi spes non exigua: hinc anteactæ vitæ subsidium, illinc futuri status propugnaculum. Sed relicta præterita tua beneficentia, supplex ad præsentem tuam confugio bonitatem, miser opem imploro, infelix invoco humanitatem: te unum quem universi colunt, te solum quem singuli admiran

tur, te hominem, quem Anglia Atlantem, regina Nestorem, Academia Mecanatem, curia senatorem agnoscit et jure optimo sibi vindicat, futurum confido et in justissima petitione subsidium unicum, et in miserrima fortuna solamen maximum. Si dignetur igitur tua amplitudo, opprimente miseria, urgente necessitate, commovente penuria, veterem reginæ liberalitatem redintegrare, ut in eadem benignitatis tuæ beneficentia, qua pater semper sublevatus, filius aliquandiu, tanquam in tutissimo diversorio in quo omnis vitæ salus sita est, possit acquiescere; ab illo ego, qui optime semper potest, et admirabiliter sæpe solet, summis precibus contendam, ut amplitudinis tuæ splendorem, cui mortalium nemo accumulate possit satisfacere, ipse velit ampliori dignitatis accessu adaugere. Tuæ amplitudinis studiosissimus ÆGIDIUS ASCHAM.

MS. Lansd. 34, p. 21.

II. THAT HIS LORDSHIP WOULD TAKE CARE THAT HER MAJESTY'S LETTERS IN HIS BEHALF MIGHT NOT FAIL.

Invitus facio, honoratissime domine, ut ullam mearum rerum curam toties tibi totius reipublicæ onus sustinenti imponam: verum quum inopia non meam vitam ad miseriam solum detrudat, sed et patris memoriam ad ignominiam præcipitet, amplitudini tuæ gratum magis et pudori meo honestius esse judicavi, in supplicando satis molestus, quam in tacendo nimis imprudens haberi. Humiliter igitur, et in summa necessitate, summis precibus bonitatem tuam (quæ si deserit, perimus) oro atque obtestor, ut literas sapienti æquitate tua approbatas et illustrissimæ reginæ justa et inviolanda auctoritate confirmandas, aut aliorum potenti gratia infringi aut Magistri collegii et Seniorum importunitate (si in re justa et honesta petitione a reginæ

voluntate alieni et honoris tui judicio contrarii esse possint) perverti, aut humili vitæ meæ obscuritate debilitari ne patiare. Atque ut hoc beneficium non amicorum multitudine, aut meo merito, sed patris nomine, tuo solo patrocinio et lætor et glorior me obtinuisse, cogita quæso, humanissime domine, non solum ÆGIDIUM ASCHAMUM filium egenum, literarum cupidum, obvolutum ad pedes tuos te intueri, verum etiam, quem exaudire semper soles, debita industria de potentissima regina, fideli probitate de optimo domino, diligenti cura de florentissimo regno non male meritum, ROGERUM ASCHAM patrem mortuum, de sua fama et filii conditione solicitum audire supplicantem. Deus Optimus Maximus amplitudinem tuam illustriori gloria indies adaugeat, virtutem cœlesti misericordia remuneret, memoriam eternitate terminet, vitam immortalitate coronet. Tuæ amplitudini deditissimus EGIDIUS ASCHAM.

MS. Lansd. 107, p. 6.

III. FOR THE QUEEN'S LETTERS AND HIS LORDSHIP'S TO

THE COLLEGE FOR A FELLOWSHIP FOR HIM.

Sep. 3, 1583.

Quantum serenissimæ reginæ literæ, vir omni laudis genere ornatissime, non modo ad sodalitium comparandum sed cujuslibet boni spem valere debeant, satis amplitudini tuæ cognitum est, ut sub tam augustæ majestatis patrocinio collocatus mihi visus sim optima spei fundamenta posuisse. Verum enimvero negotium summæ difficultatis magnique laboris esse solet, in quo nihil aut periculi ad timorem aut metus ad diffidentiam relinquatur. Hac igitur in causa bonos architectos censeo imitandos, qui quum ad perpetuitatem ædificent, columnam magna vi obfirmant, atque ita inserunt, ut ejus præsidio reliquum ædificium et ad speciem illustre, et ad diuturnitatem stabile permaneat. Ab amplitu

dine igitur tua humillimis modis contendo petoque vehementer, ut tuarum literarum commendatio et auctoritatis vis reginæ literis quasi illius bonitatis sigillum tuæque humanitatis et benevolentiæ indicium accedat. Cujus benignitatis auxilio Magistro et Senioribus omnis recusandi spes sublata erit, negotii excitandi occasio tolletur, mihi ad doctrinam aditus patefiet, et ingenii fructum et doctrinæ nec nascentem inopia resecare, nec maturescentem miseria extinguere valebit. Deus qui optime semper potest et admirabiliter sæpe solet, tuæ virtuti debitam coronam, sapientiæ gloriam, animo tranquillitatem, corpori valetudinem, vitæ immortalitatem concedat.

Quæ laudes? O Phoebe, doce, quæ fama? triumphi?
Gloria? quæ divina viri vox sufficit actis ?

Virtus corde sedens celsam sibi collocat arcem :

Erigit illustrem Pallas in pectore turrem.

Sceptra tenet pietas, micat alto in culmine splendor,
Fama tubam resonat resonantis in æthere laudis.
Quis locus in terris vestri non plenus honoris ?
Te novit dominum præclara Minerva, Solonem
Anglia, patronum Musæ, regina Lycurgum.
O decus imperii, lux gentis, gloria regni,
Mente sapis, pietate micas, virtute refulges.
Cui Dominus longos concedat Nestoris annos.

[Here follow ten lines of Greek, too bad to be copied.] Tuæ amplitudini devinctissimus EGIDIUS ASCHAM. MS. Lansd. 39, p. 159.

IV. TO THE RIGHT HONOURABLE HIS ESPECIAL GOOD LORD AND BENEFICIAL PATRON THE LORD TREASURER

IN MOST HUMBLE WISE BE THESE DELIVERED.

The good effect he hoped for from his lordship's letters to Trinity College in his behalf for a fellowship.

Nov. 12, 1583.

Literæ tuæ, vir omni literarum scientia ornatissime, illustri sapientiæ ornatu amictæ, summæ auctoritatis

« IndietroContinua »