Immagini della pagina
PDF
ePub

præsidio munitæ, felicique divinæ naturæ tuæ judicio approbatæ, illum apud Magistrum collegii Trinitatis et Seniores locum habuerunt, ut augustissimæ principis voluntati confirmationem ad vim majorem, tibi summam laudem ad benignitatis memoriam, mihi spem alacrem ad singularem ingenii cultum, attulisse videantur. Et quamvis in te tanto viro tanta humanitas, consilium et auctoritas cernitur, et eminentius ad veram religionis puritatem, literarum cursum salutarem florentis reipublicæ amplitudinem elucescit, ut tui splendoris domicilium communis imperii finibus vix terminetur; tamen, quum excelsa benignitatis summa utilitas, ad usum hominis mei ordinis latissime diffusa dimanet, et major causam meam semper vel suscipiendi voluntas vel agendi prudentia vel perficiendi facultas requiri non possit, maximam culpam committerem, si aut tanti beneficii in adjuvando, aut eximiæ voluntatis tuæ in scribendo memoriam unquam abjicerem. Itaque, amplissime domine, quum te et inclinantis status subsidium et nascentis doctrinæ patronum sim adeptus, nihil majori cura efficiendum, nihil alacriori studio elaborandum, nihil enitendum paratiori industria mihi proponam quam ut otium meum academicum non languidum ad inertiam, sed quietum ad alacritatem, in virtutis studio doctrinæque palæstra dirigatur, ut linguæ et literæ nostræ nonnihil ad meum fructum, plus ad aliorum usum, potissimum ad tuam laudem, quarum tu jam antistes es, colantur et efflorescant. Tantum interim et hujus beneficii præstantia, et futuri auxilii tui spe animatus mihi videor, sive in vineam Domini, sive in reipublicæ administrationem reservatus sim, ut nunquam nec hebescere acumen, nec languescere conatum patiantur. Si scirem literas nostras, sermone barbaras, scriptione incultas, prolixitate honori

tuo molestas non esse, illustriora et academiæ Cantabrigiensis concilia et collegii Trinitatis negotia, ad amplitudinem tuam, quoties daretur occasio, fideliter, vere, et considerate perscriberem. Deus dominationem tuam honore majorem, virtute illustrem, majestate felicem, tempore eternam reddat et perpetuam. Tuæ devinctissimus amplitudini ÆGIDIUS ASCHAM.

MS. Lansd. 39, p. 187.

V.-FOR A PENSION TO BE SETTLED UPON HIM WHICH HIS FATHER ENJOYED.

Junii, 1585.

Quamvis paupertas musis inimica sit, ornatissime domine, tamen, quum rerum penuria præsentis industriæ alacritati impedimentum potius inferat, quam perpetuam futuræ spei desperationem incutiat; si præceps temere judicantium suspicio non tantum ad defuncti patris infamiam iniqua, quantum vitæ meæ conditio propter inopiam misera fuisset, equidem hoc tempore gratulatorias non petaces literas accepisses, et huic petendi meæ licentiæ, ut negotiorum tuorum magnitudo timorem semper, ita jampridem pudor silentium injecisset. Jam vero, quum eo prorupit communis multorum vox, quum tenues vitæ meæ academicæ fortunas et infra communem studiosorum usum positas intueantur, ut patrem sui et posteritatis memorem officio indignum, a favoris tui benevolentia rejectum, et serenissimæ reginæ exosum, palam et uno ore acclamitent, quod nullam mihi aut jure hereditario possessionem stabilem aut annuo stipendio pensionem certam reliquerat, quum et in eo loco ut a Latinis epistolis, et illi principi ut benignissimæ Elizabethæ liberalissimæ reginæ, et tanto tempore, ut duodecim annorum spatio esset; si inquam hæc latius dissipata opinio ad paterni nominis dedecus serpat (a cujus labe nos

immunes esse non possumus) ignosce tum, illustrissime domine, huic ultimæ toties petendi libertati, et in posterum nunquam tam audacter honorem tuum gravioribus reipublicæ negotiis implicatum interpellandi, et quum illud jam petatur, honoratissime vir, quod principi ad concedendum honorificum, tibi ad agendum gloriosum, mihi ad petendum honestum, ad obtinennum exoptatum sit, nihil specie illustrius, nihil possessione diuturnum, nihil pretio magnificum, nihil exemplo novum, sed annua pecunia ad librorum sumptum et studiorum rationem necessaria, et ut septennio, si honori tuo ita visum fuerit, terminetur, et tantum viginti librarum stipendium, et quod olim etiam patri meo a potentissimo Henrico Octavo liberaliter concessum, confirmatum ab Edvardo Sexto literarum, virtutis veræque religionis studiosissimo, continuatum etiam ad patris usque sepulcrum a liberali laboris præteriti remuneratrice, et paternæ quum in officio fungendo spectatæ fidei, tum in juventute instituenda quotidianæ diligentiæ non oblita, serenissima Elizabetha; quum hoc petatur ab illa principe, quæ, ut scio, commode potest, et, ut spero, libenter velit, et tua ope, quæ nunquam afflictis in necessitate defuit: et eo, omnem ut ætatem in literarum studiis contererem: spero tantum huic et pro patris fama pio et naturali dolori, et pro mea necessitate vehementi petitioni concessurum quantum patris spiritus a paratissima regina petere possit, aut literararum studia a Musarum patrono, aut paupertas a Mecanate, aut justa patrem ab infamia vindicandi ratio a summa auctoritate efflagitare. Deus honorem tuum ecclesiæ salutarem, reipublicæ utilem, literis benignum diutissime servet incolumem, et vitam tuam, præsentem plena gratia, futuram gloria coronet sempiterna. Tuæ amplitudinis studiosissimus EGIDIUS ASCHAM. MS. Lansd. 46, p. 20.

VI. ÆGIDIUS ASCHAM SOLICITING HIS PETITION FOR A PENSION.

Sep. 1, 1587.

Ea est, honoratissime domine, singularis tua et propensa adjuvandi bonitas, ut communi bonorum omnium laudum tuarum congratulatione humanitatis tuæ amplitudo aliis ad virtutum tuarum imitationem illustre exemplum, tibi ad nominis immortalitatem gloriosum monumentum, bonis ad spem alacrem unicum solatium efflorescat. Et in universo isto dignitatis tuæ consensu, nemo quidem est, qui strictiori gratitudinis vinculo, propter summum beneficiorum cumulum Aschamo arctius teneatur. Patris enim non viventis solum beneficiorum tuorum quotidiana apud omnes commemoratio, verum et morientis etiam ista de bonitate tua posteritati relicta laus est,

Ἔχω ἃ ἔχω, διά σε, κ' ουκ ἀλλὸν βροτόν.

Et in honoris tui humanissimo patrocinio ut certum vitæ suæ solatium collocavit, ita suis tutissimum subsidium reliquit. Pater enim quum nullum filiis nec reditum nec stipendium reliquerat, animum tamen non abjecit, sed in postremo respirandi halitu ultimam illam petitionem serenissimæ reginæ jam exhibitam (quam illustrissima princeps et humaniter accepit et benigne approbavit) moriens pater tuo, honoratissime domine, auxilio sic commendavit ut sola tua et solita benignitas quum petendi animum, tum spem obtinendi confirmaret. Ignosce igitur, ornatissime vir, audaci toties interpellandi pudori, quem necessitas impellit; subvenito honestissimæ petitioni, quam pater efflagitat. Deus Optimus Maximus honorem tuum omni amplitudine illustrem adornet; bonitatem cœlesti mercede remuneret; virtutis divinæ spiritu mentem illuminet ;

vitæ longævam salutem concedat; gloriam æterniHonori tuo devinctissimus EGIDIUS

tate coronet.

ASCHAM.

VII.

MS. Lansd. 54, p. 168.

Refusal of her Majesty's request on his behalf by Mr Dr Still, and fellows of Trinity College.

1592.

Si vel reginæ inviolandæ voluntatis, cujus imperio se suaque omnia debent, vel divinæ bonitatis tuæ, qua semper usi sunt, vel justissimæ petitionis meæ, quam ratione labefactare non possunt, memorem curam Magister et Seniores haberent, ornatissime domine, non ita vehementer summæ auctoritati resisterent, tantæ prudentiæ aliorum gratiam et suam importunitatem non opponerent, mortuum patrem inhumaniter non oppugnarent, nec meæ paupertati palam inviderent. Jam vero quum proprio desiderio inserviant, aut beneficium hoc a potentissima principe munificentissime profectum, per æquissimum dominum sapienter approbatum, propter patris nomen juste concessum, inopia languescenti filio liberaliter attributum, non agnoscunt; aut utilitate (collegii an privata non dicam) illaqueati, dum, quod mihi serenissima regina, illi rerum abundantia ditioribus et ita in collegio amicorum multitudine potentioribus elargiri studeant, nihil aliud moliri præ se ferunt quam ut propriam gratiam reginæ favori anteponentes, satis constantes et illius mandato et tuo, honoratissime domine, judicio adversarii videantur : et me ut cupiant, quem per me satis miserum vident, illorum auctoritate (si quod velint poterunt) ipsi infortunio mancipari. Noli igitur, in summo honore humanissime domine, in petitione honesta, reginea

« IndietroContinua »