Immagini della pagina
PDF
ePub

SELECT

LATIN PIECES, PROSE AND VERSE,

FOR UNPREPARED TRANSLATION.

CUPID DECEIVED.

1. Quid natum caedit Venus? arcum perdidit. arcum quis rapuit? Tusco Flavia nata solo.

qui factum? petit haec, dedit hic; nam, lumine

formae

deceptus, matri se dare crediderat.

Anthol. Lat. 1566.

HOW WE MUST MANAGE OUR OLD AGE.

2. Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt: pugnandum, tamquam contra morbum, sic contra senectutem. Habenda ratio valetudinis; utendum exercitationibus modicis; tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori soli subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tanquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitatione ingravescunt; animi autem [se] exercendo levantur.-CICERO, De Sen. xi. 35.

B

C

FRONTI NULLA FIDES.

3. Laudatis utiliora, quae contempseris, saepe inveniri, haec exserit narratio. Ad fontem cervus, quom bibisset, restitit, et in liquore vidit effigiem suam. ibi, dum ramosa mirans laudat cornua, crurumque nimiam tenuitatem vituperat, venantum subito vocibus conterritus, per campum fugere coepit, et cursu levi canes elusit. Silva tum excepit ferum, in qua retentis impeditus cornibus, lacerari coepit morsibus saevis canum. tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur: O me infelicem ! qui nunc demum intelligo, utilia mihi quam fuerint, quae despexeram, et, quae laudaram, quantum luctus habuerint. PHAEDR. i. 12.

EPITAPH ON MARCUS, A BOY OF THIRTEEN.

4. O dulcis puer, o venuste Marce,
o multi puer et meri leporis,
festivi puer ingeni, valeto!

ergo, cum virides vigens per annos
aevi ver ageres novum tenelli,
vidisti Stygias peremptus undas!
tuum maestus avus, tuum propinqui
os plenum lepida loquacitate
et risus faciles tuos requirunt.
te lusus, puer, in suos suëtos
aequales vocitant tui frequenter.

at surdus recubas trahisque somnos
cunctis denique, Marce, dormiundos.

Anth. Lat. 1597.

ANDROCLUS AND THE LION.

5. In circo olim maximo venationis amplissimae pugna populo dabatur: eius rei, Romae cum forte essem, spectator fui. multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque inusitata aut forma erat aut ferocia, sed praeter alia omnia leonum immanitas admirationi fuit, praeterque omnes ceteros unius. is unus leo corporis impetu et magnitudine, terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus animos oculosque omnium in se convertit. introductus erat inter complures ceteros ad pugnam bestiarum datus servus viri consularis : ei servo Androclus nomen fuit. hunc ille leo ubi vidit procul, repente quasi admirans stetit, ac deinde sensim atque placide tanquam noscitabundus ad hominem accedit: tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet, hominisque sese corpori adiungit, cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat : paullatim oculos ad contuendum leonem refert. tum, quasi mutua recognitione facta, laetos et gratulabundos videres hominem ac leonem. ea re prorsus tum admirabili maximi circumspectantium clamores excitati. arcessitum Androclem rogat Caesar causam cur ille atrocissimus leonum uni pepercisset.-AUL. GELL. v. 14.

PASSAGE OF THE RUBICON.

Jan. 15, B.C. 49.

6. Fonte cadit modico parvisque impellitur undis puniceus Rubicon cum fervida canduit aestas: perque imas serpit valles et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis. tum vires praebebat hiemps atque auxerat undas tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, et madidis Euri resolutae flatibus Alpes. primus in obliquum sonipes opponitur amnem excepturus aquas: molli tum cetera rumpit turba vado faciles iam fracti fluminis undas. Caesar, ut adversam superato gurgite ripam attigit Hesperiae vetitis et constitit arvis, "Hic, ait, hic pacem temerataque iura relinquo: te, Fortuna, sequor.' LUCAN, i. 213.

DULCE ET DECORUM EST PRO PATRIA MORI.

7. Non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono! quorum alter cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam, atque ipse gravi vulnere exanimare se videret; ut primum dispexit, quaesivit, salvusne esset clipeus? Cum salvum esse flentes sui respondissent: rogavit, essentne fusi hostes? Cumque id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. Ita multo sanguine profuso, in laetitia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, quom esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors,

« IndietroContinua »