Immagini della pagina
PDF
ePub

M. T. CICERO TO P. VOLUMNIUS EUTRAPELUS.

εὐτραπελίαν ὀθνείην οὔποτ ̓ ἐφελκυσάμην.

137. Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi, num a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde evтpaTeλía litterarum fecit ut intellegerem tuas esse; quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur: ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. Quid? tu id pateris? non me defendis? non resistis? equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent. Sed quoniam tanta faex est in urbe, ut nihil tam sit ȧkúenρov, quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta ảμpißoλía, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum πарà πроodокíаv, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro de oratore ' 6 per Antonii personam disputata de ridiculis, evτεxva et arguta adparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. Nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus: trahantur per me pedibus omnes rei; sit vel Selius tam eloquens, ut possit probare se liberum: non laboro. Urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus: in qua te unum metuo, contemno ceteros. Derideri te putas? nunc demum intellego te sapere.-CICERO, ad Div. vii. 32.

CICERO PRETENDS TO HAVE TURNED

EPICUREAN.

138. Dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te, ut scurram velitem, malis oneratum esse, non moleste tuli: illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse; habuisses enim non hospitem, sed contubernalem. At quem virum ! non eum, quem tu es solitus promulside conficere: integram famem ad ovum adfero; itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. Illa mea, quae solebas antea laudare, o hominem facilem! o hospitem non gravem!' abierunt. Nam omnem nostram de re publica curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos adversarii nostri castra coiecimus ; nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas, etsi nunquam plura praedia habuisti. Proinde te para : cum homine et edaci tibi res et qui iam aliquid intellegat; opaleis autem homines scis quam insolentes sint: dediscendae tibi sunt sportellae et artolagani tui.-CICERO, ad Div. ix. 20.

BURIAL OF GENERAL POMPEIUS MAGNUS.

139.

Iacet ingens littore truncus avolsumque humeris caput et sine nomine corpus.

Haec ubi fatus,

excitat invalidas admoto fomite flammas.

Carpitur, et lentum Magnus destillat in ignem, tabe fovens bustum. Sed iam percusserat astra

Aurorae promissa dies: ille, ordine rupto
funeris, attonitus latebras in littore quaerit.
Quam metuis demens isto pro crimine poenam
quo te fama loquax omnes accepit in annos?
condita laudabit Magni socer impius ossa.
i modo securus veniae, fassusque sepulcrum
posce caput. Cogit pietas imponere finem
officio. Semiusta rapit, resolutaque nondum
ossa satis, nervis et inustis plena medullis
aequorea restinguit aqua, congestaque in unum
parva clausit humo. Tum ne levis aura retectos
auferret cineres, saxo compressit harenam,
nautaque ne bustum religato fune moveret,
inscripsit sacrum semiusto stipite nomen :
Hic situs est Magnus. Placet hoc, Fortuna,
sepulcrum

dicere Pompeii: quo condi maluit illum,

quam terra caruisse socer? temeraria dextra, cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes includis? situs est, qua terra extrema refuso pendet in Oceano. Romanum nomen, et omne imperium Magno est tumuli modus. Obrue

saxa

crimine plena Deum.

LUCAN, viii. 777.

ARMA VIRUMQUE CANO.

140. Te si forte iuvat studiorum pondere fessum non languere tamen, lususque movere per artem, callidiore modo tabula variatur aperta calculus et vitreo peraguntur milite bella,

ut niveus nigros, nunc et niger alliget albos,

sed tibi quis non terga dedit? quis te duce

cessit

calculus? aut quis non periturus perdidit
hostem?

mile modis acies tua dimicat: ille petentem
dum fugit, ipse rapit: longo venit ille recessu
qui stetit in speculis; hic se committere rixae
audet et in praedam venientem decipit hostem.'
ancipites subit ille moras similisque ligato
obligat ipse duos: hic ad maiora movetur
ut citus et fracta prorumpat in agmina mandra
clausaque deiecto populetur moenia vallo,
interea sectis quamvis acerrima surgant
proelia militibus, plena tamen ipse phalange,
aut etiam pauco spoliata milite, vincis,
et tibi captiva resonat manus utraque turba.
BASSUS,2 Panegyr. in C. Calp. Pisonem,
178-196.

RECKLESS EXTRAVAGANCE OF *M. ANTONIUS.

141. At quam insolenter statim helluo* invasit in eius † viri fortunas, cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior. In eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo modo egens repente dives.' Sed, ut est apud poëtam nescio quem,

With this passage cf. Ov. Trist. ii. 471-484.

2 The authorship is doubtful: the poem is usually ascribed to Saleius Bassus, the tenuis S. of Iuv. vii. 80; the hero is said to be identical with the Piso who conspired against Nero (Tac. Ann. xv. 48) and whom the Scholiast on Iuv. v. 109 pronounces an adept at the game of draughts.

male parta male dilabuntur. Incredibile ac simile portenti est, quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus, sed diebus effuderit. Magnus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidam luxuriosi hominis, sed tamen abundantis: horum paucis diebus nihil erat. Quae Charybdis tam vorax? Charybdim dico? quae si fuit, animal unum fuit : Oceanus, medius fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur. Alia mimi rapiebant, alia mimae domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum: totos dies potabatur atque id locis pluribus : suggerebantur etiam saepe non enim semper iste felix-damna aleatoria. Conchyliatis † Gn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos videres. Quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta: non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbes et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset.

CICERO, 2 Phil. xxvii. 65.

O TEMPORA, O MORES!

142. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, lustravitque fuga mediam gladiator harenam et Capitolinis generosior et Marcellis

et Catulis Paulique minoribus et Fabiis et omnibus ad podium spectantibus. His licet

ipsum

« IndietroContinua »