Immagini della pagina
PDF
ePub

OH! THE SPRING-TIME.

97. Iam veris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae,

iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
hiberna nive turgidi,

nidum ponit Ityn flebiliter gemens

infelix avis et Cecropiae domus

aeternum obprobrium, quod male barbaras

regum est ulta libidines.

ducunt in tenero gramine pinguium

custodes ovium carmina fistula,
delectantque deum cui pecus et nigri
colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili ;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,
nardo vina mereberis.

nardi parvus onyx eliciet cadum
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
curarum eluere efficax.

ad

quae si properas gaudia, cum tua velox merce veni: non ego te meis immunem meditor tingere poculis plena dives ut in domo.

verum pone moras et studium lucri, nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stultitiam consiliis brevem.

dulce est desipere in loco.

HOR. C. iv. 12.

PALMITE DEBUERAS ABSTINUISSE, CAPER.

98. Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, frons tenera imprudensque

praecipue

dum

laborum,

cui, super indignas hiemes solemque potentem,
silvestres uri assidue capraeque sequaces
illudunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.
frigora nec tantum cana concreta pruina,
aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,
quantum illi nocuere greges durique venenum
dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
caeditur, et veteres ineunt proscenia ludi,
praemiaque ingeniis pagos et compita circum
Thesidae posuere, atque inter pocula laeti
mollibus in pratis unctos saluere per utres.
nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni,
versibus incomtis ludunt risuque soluto,
oraque corticibus sumunt horrenda cavatis;
et te, Bacche, vocant, per carmina laeta, tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

complentur vallesque cavae saltusque profundi,
et quocunque deus circa caput egit honestum.
ergo rite suum Baccho dicemus honorem
carminibus patriis, lancesque et liba feremus,
et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,
pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.
VERG. Georg. ii. 371.

G

SEMEL INSANIVIMUS OMNES.

99. Ne sit ancillae tibi amor pudori,

Xanthia Phoceu, prius insolentem

serva Briseis niveo colore movit Achillem.

movit Aiacem Telamone natum

forma captivae dominum Tecmessae,

arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae

Thessalo victore, et ademptus Hector

tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais.

nescias an te generum beati

Phyllidis flavae decorent parentes,

regium certe genus et Penates maeret iniquos.

HOR. Carm. ii. 4.

STEMMATA QUID FACIUNT?

100. Si quid aliud est in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit. Omnes, si ad primam originem revocentur, a dis sunt. Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria : at mehercules muitis quattuordecim sunt clausi. Non omnes curia admittit: castra quoque quos ad laborem et periculum recipiunt fastidiose legunt. Bona mens omnibus patet: omnes ad hoc sumus nobiles: nec reicit quenquam philosophia, nec eligit: omnibus lucet.-SENECA, Ep. 44.

FISHING IN THE MOSELLE.

101. Iam vero accessus faciles qua ripa ministrat, scrutatur toto populatrix turba profundo: heu male defensus penetrali flumine piscis! hic medio procul amne trahens humentia lina, nodosis decepta plagis examina verrit ;

ast hic tranquillo qua labitur agmine flumen,
ducit corticeis fluitantia retia signis.

ille autem scopulis subiectas pronus in undas
inclinat lentae convexa cacumina virgae,
indutos escis iaciens letalibus hamos.

quos ignara doli postquam vaga turba natantum
rictibus invasit, patulaeque per intima fauces
sera occultati senserunt volnera ferri;

dum trepidant, subit indicium, crisposque tremori vibrantis saetae nutans consentit arundo.

nec mora, et excussam stridenti verbere praedam dextera in obliquum captat puer: excipit ictum spiritus, ut fractis quondam per inane flagellis aura crepat motoque assibilat àère ventus. exsultant udae super arida saxa rapinae luciferique pavent letalia tela diei:

quique sub amne suo mansit vigor, ȧère nostro segnis anhelatis vitam consumit in auris.

AUSON. Idyll. x. 240.

CONSTERNATION IN ROME AFTER THE
DEFEAT AT THE TRASIMENE LAKE.

102. Romae, ad primum nuntium cladis, cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias quae repens

clades allata quaeve fortuna exercitus esset obvios percunctantur. Et cum frequentis contionis modo turba in comitia et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor Pugna inquit magna victi sumus: et quanquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum: superesse paucos, aut fuga passim per Etruriam sparsos, aut captos ab hoste. Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti eorum animi erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset ; nec quisquam satis certum habet quid aut speret aut timeat. Postero, ac deinceps aliquot diebus, ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de his opperiens; circumfundebanturque obviis sciscitantes, neque avelli, utique ab notis, prius quam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios voltus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique aut laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in conspectu eius exspirasse ferunt: alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam.

LIV. xxii. 7.

« IndietroContinua »