5 in senatu, qui diceret, non oportere mitti hominem privatum pro consule, L. Philippus dixisse dicitur, non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere. Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare, quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret, quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile, quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto tri- 10 umpharet? quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec, quae in hoc uno homine videmus. 63. Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta sunt in eundem hominem a Q. Catuli atque 15 a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate. XXII. Quare videant, ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab 20 illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnes, qui dissentiunt, possit defendere, propterea quod iisdem istis reclamantibus vos unum 25 illum ex omnibus delegistis, quem bello praedonum praeponeretis. 64. Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur: sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos iis repugnantibus per 30 vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio non solum 35 militaris illa virtus, quae est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque virtutes animi magnae et multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem, ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde etiamsi qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse tales propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. 5 65. Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, 10 quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes iam locupletes ac copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. 66. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; noverunt 15 enim sociorum vulnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia, quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tri20 buni militum animos ac spiritus capere possit? XXIII. Quare, etiamsi quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum 25 atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. 67. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, quae locuples sit, ecquam esse locupletem, quae istis pacata esse vide30 atur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim imperatores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque eos quicquam aliud assequi classium 35 nomine, nisi ut detrimentis accipiendis maiore affici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus iacturis, quibus condicionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur: quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. Quare nolite dubitare, quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant. 5 68. Quodsi auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt, ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis 10 gravior nemo esse debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognovistis; est 15 C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Quare videte, num horum auctoritatibus illorum orationi, qui dissentiunt, respondere posse videamur. XXIV. 69. Quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam 20 laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor, ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror; deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse 25 videamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est, quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quicquid est in me studii, consilii, laboris, ingenii, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac po- 30 testate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero; 70. testorque omnes deos, et eos maxime, qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentes eorum, qui ad rem 35 publicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra labo5 riosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur. 71. Quam ob rem, quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id omne ego me rei publicae causa suscepisse confirmo; tantumque abest, ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut 10 multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutiles suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis affectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem 15 et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere. Einleitung zu der Rede für den Dichter Archias. § 1. Vorgeschichte des Prozesses. Der griechische Dichter Archias aus Antiochia in Syrien erntete schon als Jüngling auf Reisen in Kleinasien, Griechenland und den Griechenstädten Unteritaliens durch seine Dichtungen reichen Beifall, besonders als Stegreif-Dichter (Improvisator). Aufser anderen Auszeichnungen verliehen ihm die Städte Tarent, Locri, Rhegium und Neapel das Bürgerrecht. Die grofse Wertschätzung griechischer Bildung in der Welthauptstadt selbst, die bereits viele griechische Gelehrte und Schriftsteller nach Rom gezogen hatte, veranlafste auch ihn, im Jahre 102 unter dem Konsulat des C. Marius und Q. Lutatius Catulus sich dort niederzulassen. Der junge Dichter fand in den vornehmsten Kreisen eine günstige Aufnahme, vor allem in der Familie der Luculler. Nach längerem Aufenthalte in Rom begleitete er einige Zeit vor dem Ausbruch des marsischen Krieges den M. Licinius Lucullus nach Sicilien. Während beide sich in Heraklea in Lukanien aufhielten, verlieh diese civitas foederata dem Archias das Bürgerrecht auf Empfehlung des Lucullus. Da nun im Jahre 89 die lex Plautia et Papiria allen, die bereits Bürger einer italischen Bundesstadt waren, das römische Bürgerrecht zugestand, falls sie zur Zeit in Italien ansässig wären und sich binnen 60 Tagen bei dem Prätor zur Aufnahme meldeten, so beantragte Archias unter Berufung auf das ihm verliehene Bürgerrecht yon |