Quellenbuch zur Schweizergeschichte, eine Sammlung aller auf die heutige Schweiz bezüglichen Stellen der griechischen und römischen Antoren, mit einleitendem Text und erklärenden Anmerkungen, bearb. von W. Gisi

Copertina anteriore
 

Brani popolari

Pagina 107 - Alterum genus est equitum. Hi, quum est usus, atque aliquod bellum incidit (quod ante Caesaris adventum fere quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent, aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur : atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos
Pagina 109 - Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt, quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem.
Pagina 127 - Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. Mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo 8 cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Atriaticum mare ab Atria, Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum vocant. Ei9 in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras...
Pagina 266 - Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Pagina 128 - Alpes inde oppositae erant ; quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere 7 libet, superatas.
Pagina 128 - Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt , (locos tenuere Libui) considunt: post hos Salluvii, prope antiquam gentem Laevos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem.
Pagina 193 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Pagina 235 - Italian! demigrarent, misere legates in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus 3 atque armis suis uteretur.
Pagina 109 - ... ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
Pagina 114 - Acronum; mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis...

Informazioni bibliografiche