Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

culis utebantur, sicubi in neutra loci cuiusdam parte maior aliqua vis exprimenda videretur, coniunctaeque ita partes simplicem quendam rerum ipsarum explicandarum tenorem prae se ferrent, quem gratum verborum complexum nulla altera scribendi ratio aeque efficere potuisset, quem vero fugerit, eam dicendi legem in hoc de quo agimus loco nequaquam expressam videri: scriptor enim non modo non pergit accusativo cum inf. quo coeperat uti, sed etiam alia verba parenthesís loco interposuit, in quibus ipsis non nihil momenti inesset. sic igitur factum est ut, cum iam ad ea quae coepta essent oratio referenda videretur, Livius ibi egressi scriberet eadem iusta orationis vi, qua cum aliis similibus locis tum 1, 5. „ibi Euandrum instituisse" ne coepta quidem constructione mutata scriptum videmus. Longe vero aliter in inferiore eiusdem loci parte ubi ex uno P a nobis receptum se habere vel me indicente quisque perspexerit, quo loco nulla prorsus causa solutum scribendi genus postularet nec dissimile vero videretur, ibi a librariis scriptum esse quod ubi cum infinitivo coniunctum ferri non posset. Non magis probandum videbatur eisdem librariis superessent, utpote ad quod verbum non arma et naves sed nihil referendum esset: nec dubito quin multi fuerint, qui cum superessent a me ex P receptum viderent, me difficiliora quam veriora sectatum esse censerent. sed in his Livium particula praeter adverbii loco uti solitum esse, permulti loci ex meliorum mscriptorum auctoritate restituti persuadent: ut is hoc quoque loco ad verbum superessent non nihil sed ea nomina, in quibus vera sententiae vis inesset,

relata vellet: id quod peritis Livianae orationis mirum esse non potest, quippe ex qua praedicata, ut vocant, non eo quo debebant, sed ad proxima quaeque nomina spectare soleant. verum haec taliaque minus dubia futura fuisse intelligo, si iam ab initio totius operis ad ea quae minus aperta viderentur probanda similes locos a perversis illis librariorum et antiquorum et recentium emendationibus liberatos subiecissem, ut suo quodque loco verum propriumque Livianum scribendi genus perspici posset: conferantur igitur quae ad 10, 6. » quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deessent", quem ad modum ibi ex omnium meliorum vel Drakenborchianorum codicum fide scribendum erat; dicta sunt. Deinde scripsimus ex eodem antiquissimo P„,unde aut quo casu profecti domo quid quaerentes in agrum Laurentinum exissent", cum iam in M emendatione parum probabili scriptum esset quidve quaerentes. scilicet ita emendandum videbatur quod aliter non esset quo antecedenti aut responderetur, eamque scripturam omnibus probatum iri video, qui in verbis unde aut quo casu profecti domo et quid quaerentes similem quandam interrogationis vim sibi videre videantur. sed praeterquam quod etiam profecti ad exissent respicit, non video, cum aeque rex Latinus bello paratus fuerit atque Aeneas, qui Livius ita seribere potuerit ut Latini non magis interfuisse videretur scire, quid quaerentes illi in eum locum venissent quam quo casu domi profecti essent. A Livio quid quaerenles scriptum est ut in hoc uno ut par erat omnis eius interrogationis vis inesset, nec aliud quidquam verba

unde aut quo casu profecti domo sibi voluerunt, quam ut ea quae iam scripta erant,,qui mortales essent" urbana illa poetarumque scribendi rationi, cuius non modo tot similia apud Livium leguntur sed quae his poeticis rebus referendis quam maxime convenit, apta ubertate diligentius etiam dicerentur. Sic etiam necesse videbatur difficiliorem scripturam condendaeque urbis locum recipi, quod ex simili dicendi genere 2, 1. aliisque locis doctis hominibus probatum iri spero. Sed de his hac tenus: id unum tamen vere mihi videor dicere posse, nullo loco a me inconsulto mutatas esse scripturas a prioribus editoribus receptas: sed inter has non afore crediderim, quae paulo minus elegantes gravesque viderentur eis quae vulgo ferrentur, et quas non recepissem nisi iuberer antiquissimorum librorum auctoritate: nec paucas alias eius generis ut causae, quibus mihi yeri similiores redditae essent, primo aspectu non numquam vel diligentiores homines praeterire possent. si quis tamen opinaretur persuasum mihi esse, nullos inveniri posse mutatos a me locos, quibus aliorum bonorum codicum scripturae nec veriores quam quae a me receptae essent nec fide digniores haberi possent, is sane de his meis laboriosissimis studiis pessime mereretur, quippe quibus nihil magis assequi voluerim quam ut id unum quod vere integrum haberi posset reperiretur, ut dilectissimo mibi gravissimisque rebus sententiisque uberrimo scriptori ne quid eius elegantiae venustatisque detraheretur qua videri posset dignissimus qui nocturna diurnaque manu — ut poetae verbis utar — ab studiosis optimarum rerum adolescentibus versaretur.

1

nam si quis contenderet, fieri omnino non posse ut, cum tot tantisque locis vel antiquissimi libri manu scripti corrupti viderentur, sibi quisquam veram atque integram Livianam orationem repertam esse persuaderet, is sane nescire videretur longe maiorem corruptorum locorum partem eam esse, ut illi non a perversis ullis imprudentium hominum studiis profecti sint sed mendis cuiuscumque generis, quae in operosissimo scribendi labore facillime obreperent illiberalibus hominibus, quasi obvoluti, quo facto eis, quae in aliis libris parum probanda legerentur, aliorum et integriorum librorum virtute consuli posset, praesertim cum in tot Livianis libris non posset fieri, quin multae res sui simillimae aliis atque aliis locis invenirentur, quorum locorum integritate dubia examinarentur atque probarentur, ut etiam providissimis hominibus quodam modo satisfieri posset.

Non potest igitur dubium esse, quin in eo summum harum rerum bonum positum sit, ut quam integerrimi codices inscripti reperirentur. priore iam volumine docere studuimus, hos codices esse Mediceum et Parisinum qui totam primam continerent decadem: nec multo minoris momenti esse et Harleianum priorem qui octo primos libros complecteretur, et Leidensem antiquiorem decem librorum codicem quo Drakenborchius potissimo adiutus esset. iam tum tamen dixeramus, subtiliore iudicio in illo Harleiano libro conferendo utendum esse, quod is ab homine docto scriptus videretur qui iusto plus ingenio suo indulsisset: et hoc iudicium omnibus iam probatum iri speramus, qui sequentibus his tribus libris scripturae eius

discrepantiam cum Parisino Mediceoque libro diligenter ac libere comparaverint. nam quem ad modum ille consensus, qui iam priore volumine in Harleiano et Leidensi et in vitiis et in virtutibus deprehendendus erat, quo magis ad finem tenderetur eo maior fieri videbatur, ita non modo Leidensis sed etiam Harleianus magis magisque ab illis integrioribus libris aberrarunt. ne tamen vera huius libri Harleiani virtus nos falleret, ita in his studiis versati sumus, ut veluti de integro tota res nulla praesumpta opinione examinanda videretur, et quamquam plurimis locis eum ut expectari poterat ab illis duobus codicibus non dissentientem videbamus, tamen tot locos pessime corruptos et mutilatos invenimus, ut nihil nos prioris iudicii paeniteret. idem prope dici potest de reliquis libris quorum in priore volumine mentio facta est: quanto igitur maiore nos gaudio affici necesse erat, quod quo deteriores et Palatini et Drakenborchiani codices fieri viderentur, eo castigatiores atque integriores libri Mediceus et Parisinus invenirentur. nam cum prioribus huius decadis partibus ne ab his quidem libris emendatrices manus viderentur afuisse, hac posteriore parte librarios multo maiore veteris scriptoris verecundia officio suo functos videbamus, ut oratio antiqua non modo non obrueretur inutilibus coniecturis, sed cum in antiquis exemplaribus legendis illi iam minus difficultatis haberent, ut etiam multo rarius illis quae tot inveneramus mendis erraretur. nam quod in Mediceo libro his quinque libris haud pauci loci inveniuntur, quibus rerum argumenta ab docto quodam homine adiecta sint, cuius rei exem

[ocr errors]
« IndietroContinua »