Immagini della pagina
PDF
ePub

RERUM ROMANARUM

2542
AB URBE CONDITA

LIBRI

AD CODICUM MANU SCRIPTORUM FIDEM EMENDATI

AB

CAR. FRID. SIG. ALSCHEFSKI.

VOLUMEN II.

PRIMAE DECADIS PARTEM ALTERAM CONTINENS.

BEROLINI.
SUMPTIBUS FERDINANDI DÜMMLERI.

1843.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Pauca tantum habeo quae huic alteri decadis primae volumini praemittam: nam eisdem codicum manu scriptorum copiis adiutus eodemque fere

quo

in prioribus libris institueram consilio usus hos quoque alteros quinque libros Livianos emendare studui. nec in iis solum locis, quibus una integriorum codicum fide consuli posse videbatur (cf. 10, 47.: „trecenta viginti unum:), optimos libros Mediceum et Parisinum secuti sumus, sed etiam in eis locis, in quibus hos antiquiores codices cum nullis libris nisi cum recentioribus quibusdam consentire vidimus, quamvis id quod in reliquis bonis et Palatinis et Drakenborchianis libris. inventum est, per se non modo non peius sed non numquam etiam elegantius haberi posset. multa enim sunt, quae alio atque alio dicendi genere exprimantur, cum in rebus ipsis nihil ad modum mutetur: nec minus multa inveniuntur, quae vel ab aliis scriptoribus vel ab eisdem etiam diligentius atque politius expressa videantur: nec tamen ulli sano homini persuaderi poterit, istis alienarum et scriptorum et locorum virtutum cumulandarum studiis antiquos illos verae venustatis simplicitatisque plenissimos scriptores in integrum restitui posse. sed in his rebus diiudicandis, cum inter omnes constet, quanta libertate recentiores librarii ab duodecimi inde seculi fine in describendis antiquis exemplaribus versati sint, summam vel prope unam legem esse codicum manu scriptorum illud tempus transgredientium consensum auctoritatemque vix quisquam nostra aetate, quam criticam prae ceteris habitam velint, negaverit.

Altera tamen et aliquanto gravior quaestio haec est, num in codicibus deligendis non tam de antiquitate eorum quam qui inter antiquos libros fide digniores essent, in errore quodam versati simus, ut perversa opinione a vero aberrantes integriores aliquos libros minoris quam iustum esset pretii iudicaremus: deinde etiam num, si de antiquissimis fideque dignissimis libris dissentiendum non esset, numne, si qua diversa scriptura in his ipsis codicibus traderetur, quovis loco id exquisiverimus, quod ex multis illis praeceptis, quibus homines docti in criticis rebus vera a falsis discernere atque distinguere solerent, verissimum aut veri simillimum haberi oporteret. multa sane sunt quae de his rebus in utramque partem dici possint, nec dubito quin, quod ad alteram rem attinet, haud pauci loci in his libris inveniantur, quibus alii alias scripturas praelatas maluerint. cum enim ne id quidem facile sit, in suis. quemque rebus unam semper eandemque rationem sequi, quanto difficilius oportet videatur, in interiores aliorum scriptorum abditosque sensus ita penetrare, ut nihil omnino ex eorum studiis animos nostros fugere potuisse persuasum habeamus, praesertim cum tot ubique res inveniantur, quibus vix fiat ut non aliud aliis pro magna illa ingeniorum dissimilitudine probandum videatur. neque

enim

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

in his rebus criticis satis est, communes omnium scriptorum alicuius linguae leges ante oculos habuisse easque leges quibus aptissimis humanum ingenium in rebus percipiendis et exprimendis uti soleat, nisi etiam id diligentissime animadverteris, quid proprii cuius. dam studii sive virtus sive vitium id haberi potest scriptor ille quem tua cura emendatum velis adamaverit, et quid veri ex continua descriptarum ipsarum rerum serie effici posse atque prodire videatur. periculum iam eius rei locis quibusdam difficilioribus primi capitis totius operis Liviani explicandis, quibus optimos libros manu scriptos inter se dissentire videmus, faciamus.

Ibi enim — ut alia quae intellectu faciliora videantur .praetermittam - ex P scripsimus ibi egressi Troiani, ut (cod. Med.) quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superessent, cum praedam ex agris agerent“, cum in uno M inesset ubi, id quod Bekkerus recipiendum putavit, pauloque post supereet i. e. súperesset, quem ad modum in reliquis quoque libris scriptum videtur. neque nego esse potuisse ut, quamvis litterae u et i vel in optinis libris sexcenties inter se permutarentur, tamen hoc loco non sine idonea causa ubi positum videretur, quippe quo relativo, scribeudi genere orationis

. partes persaepe connexae essent. verum id neminem infitiaturum esse arbitror, fieri non potuisse ut hac utraque constructione diligentiores scriptores sine ullo delectu atque discrimine uterentur, sed ut non omnibus locis nec enim pro non enim poni potuerit, nec ubi pro ibi scribi potuisse, relativis enim illis parti

« IndietroContinua »