Immagini della pagina
PDF
ePub

existimarer. at ludos, quos Caesaris victoriae Caesar adulescens 6 fecit, curavi.' at id ad privatum officium, non ad statum rei publicae pertinet; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui, et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti negare non potui. veni 7 etiam consulis Antonii domum saepe salutandi causa; ad quem qui me parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare reperies. sed quae haec est adrogantia, quod Caesar numquam interpellavit, quin, quibus vellem atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer, eos, qui mihi amicum eripuerunt, carpendo me efficere conari, ne, quos velim, diligam? sed non vereor ne aut meae vitae modestia 8 parum valitura sit in posterum contra falsos rumores, aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam sui similis amicos habere. mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae, in otio Rhodi degam; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae, ut recte fieri semper cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper lubenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem, fecit. bene vale et me dilige.

2. Litterarische Thätigkeit Ciceros (Cic. de Div. II, 1-2).

I. Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam re pos- 1 sem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere reipublicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus: quod conpluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. Cumque fun- 2

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

damentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi posset. Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum conplexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat: docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 3 Quibus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plene esset cumulateque perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere, quibus, ut est in animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satis factum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de Republica, quos tum scripsimus, cum gubernacula reipublicae tenebamus. Magnus locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de Senectute misimus. In primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum 4 librorum numero ponendus est. Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes viri cum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eundem numerum referendi videntur. Ita tres erunt de Oratore, quartus Brutus, quintus Orator.

Varro gewidmet. Erhalten ist noch von der zweiten Bearbeitung ein grofser Teil des ersten Buches, und von der ersten Bearbeitung das zweite Buch oder Lucullus.

2. in finibus bonorum et malorum] Auch noch 45 geschrieben. Das Werk handelt von den Principien des sittlichen Handelns, also der Ethik. Zur Behandlung kommt die Ansicht der Epikureer, Stoiker, Peripatetiker und Akademiker. Tusculanarum disputationum] Gegen Ende des J. 45. Das Werk handelt über Gemeinplätze der Moral (res ad beate vivendum maxime necessarias). se ipsa esse contentam] d. h. vom äusseren Glück oder Unglück unabhängig sei.

4. de natura deorum] Vom J. 44. Die besten Hdschr. dieser Schrift selbst bieten den falschen Titel de

deorum natura. - de divinatione] sowie de Fato 44. Ferner schrieb Cicero noch in diesem Jahre de senectute, de amicitia, de gloria (verloren) und zuletzt de officiis. Die Bücher de divinatione enthalten eine freisinnige Kritik der hergebrachten Mantik und die betreffenden Lehren der Stoiker.

sex de rep.] Schon im J. 54 verfafst. Das Werk war zum grofsen Teil verschollen, bis es 1822 aus einem vatikanischen Palimpsest von A. Mai wieder hergestellt wurde; am wenigsten ist erhalten von Lib. IV u. V. — de consolatione] Vgl. p. 250.

4. de Oratore] cf. zu ad Fam. (Lentulum) I, 9 § 23. Brutus] Geschichte und Kritik der römischen Beredtsamkeit, ebenso wie der Orator, von dem Ideal eines Redners,

II. Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo, sic parati, ut, nisi quae causa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim munus reipublicae adferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem? his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda ac coercenda sit. Nec vero id effici posse confido, quod 5 ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia convertant; pauci utinam! quorum tamen in republica late patere poterit industria. Equidem ex eis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium vehementius indies incitatur, quos quidem plures, quam rebar, esse cognovi. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non egeant. Quod adsequar profecto, si instituta perfecero. Ac 6 mihi quidem explicandae philosophiae causam adtulit gravis casus civitatis, cum in armis civilibus nec tueri meo more rempublicam nec nihil agere poteram nec quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate respublica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. Quod cum 7 accidisset nostrae reipublicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et prodessemus civibus nostris, qua re cumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro reipublicae procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de republica consuli coepti sumus, tribuenda est opera reipublicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda, tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio

et munere.

im J. 46 verfafst. Beide Schriften finden sich noch in neueren Hdschr. als IV. u. V. Buch der Schrift de Oratore bezeichnet.

II, 6. cum poteram] seitdem ich nicht mehr imstande war: daher der Indicativus.

6. nunc quoniam etc.] durch den Tod Cäsars wurde Cicero wieder in die politischen Bewegungen hineingerissen. Die praktische Thätigkeit im Staatsleben zog Cicero, wenn es nur möglich war, der Schriftstellerei immer vor.

Plutarch's Biographien. I. Bdchn.: Philopoemen u. Flamininus. 2. Aufl. v. Fr. Blass M-
II.Bändchen: Timoleon und Pyrrhos. Von Otto Siefert. 2. Aufl. v. Blass
III. Bändchen: Themistocles und Pericles. Von Fr. Blass
IV. Bändchen: Aristides und Cato. Von Fr. Blass.
V. Bändchen: Agis und Cleomenes. Von Fr. Blass
VI. Bändchen: Tiberius u. G. Gracchus. Von Fr. Blass
Sophokles. Von Gust. Wolff. I. Theil: Aias. 3. Aufl.
II. Theil: Elektra. 3. Aufl.

III. Theil: Antigone. 3. Aufl. Von L. Bellermann

IV. Theil: König Oedipus. 2. Aufl. Von L. Bellermann Supplementum lectionis Graecae. Von C. A. J. Hoffmann. Theokrit's Idyllen. Von A. T. H. Fritzsche. 3. Aufl.

Von E. Hiller

Thukydides. Von G. Böhme. 3.-5. Auflage. 2 Bände in 4 Heften. Jedes Heft Xenophon's Anabasis. Von F. Vollbrecht. I. Bdchn. Buch I-III. Mit Holzschnitten, 3 Figurentafeln und 1 Karte von H. Lange. 7. Auflage

II. Bdchn. Buch IV-VII. 6. Aufl.. . .

Kyropädie. Von L. Breitenbach.

1. Heft: Buch I-IV. 3. Aufl. II. Heft: Buch V-VIII. 3. Aufl. à Heft.
Griechische Geschichte. Von B. Büchsenschütz. I. Heft: Buch I-IV.
4. Aufl. II. Heft: Buch V-VII. 4. Aufl.
Memorabilien. Von R, Kühner. 4. Aufl..

B. Lateinische Schriftsteller.

Caesaris commentarii de bello Gallico. Von A. Doberen z. Mit Karte von
H. Lange. 8. Aufl. Von B. Dinter.

de bello civili. Von A. Doberenz. 4. Aufl.
Chrestomathia Ciceroniana. Ein Lesebuch für mittlere Gymnasialklassen. Von
C. F. Lüders. 2. Auflage

3

2. 25

1. 80

[ocr errors]

2. 70

4. 50

Cicero de oratore. Von K. W. Piderit. 5. Aufl. von F. Th. Adler.
Auch in 3 Heften & M 1. 50. 1. Heft: Einleitung und I. Buch.
2. Heft: II. Buch. 3. Heft: III. Buch und erklärende Indices.
Brutus de claris oratoribus. Von K. W. Piderit. 2. Aufl..
Orator. Von K. W. Piderit. 2. Aufl..

.

Partitiones oratoriae. Von K. W. Piderit.

2.25

2.

1.

Rede für Sex. Roscius. Von Fr. Richter. 2. Aufl. Von A. Fleckeisen. 90
Divinatio in Q. Caecilium. Von Fr. Richter

Reden gegen C. Verres. IV. Buch. Von Fr. Richter. 2. Aufl. Von A. Eberhard
V. Buch. Von Fr. Richter. 2. Aufl. Von A. Eberhard.
Rede üb. d. Imperium d. Cn. Pompejus. Von Fr. Richter u. Eberhard. 2. Aufl.
Catilinarische Reden. Von Fr. Richter. 4. Aufl. Von Eberhard
Rede für L. Murena. Von H. A. Koch.

Rede für P. Sulla. Von Fr. Richter

Rede für Sestius. Von H. A. Koch. 2. Aufl. Von A. Eberhard
Rede für Cn. Plancius. Von E. Köpke. 2. Aufl..

-. 45

1. 20

1. 20

-. 60

1.

- 75 -.60

1.

1. 20

-.90

-. 90

Rede für T. Annius Milo. Von Fr. Richter. 3. Aufl. Von Eberhard 1. u. II. Philippische Rede. Von H. A. Koch. 2. Aufl. Von Eberhard Reden für Marcellus, Ligarius und Deiotarus. Von Fr. Richter. 2. Aufl. -. 90 Rede für den Dichter Archias. Von Fr. Richter. 2. Aufl. von A. Eberhard. 45 ausgewählte Briefe. Von Josef Frey. 3. Aufl.

2. 25

Tusculanen. Von O. Heine. 3. Aufl. I. Heft: Lib. I et II M 1.20. II. Heft:
Lib. III-V.

[blocks in formation]

dasselbe mit d. Somnium Scipionis. Von C. Meissner

Somnium Scipionis. Von C. Meissner. 2. Aufi.

Laelius. Von G. Lahmeyer. 4. Aufl.

de officiis libri tres. Von J. von Gruber. 3. Aufl.

de finibus bonorum et malorum. Von H. Holstein

de legibus lib. III. Von Du Mesnil.

Cornelius Nepos. Von J. Siebelis. 10. Aufl. Von Jancovius.

Von H. Ebeling.

Curtius Rufus. Von Th. Vogel. I. Bändchen. Buch III-V. 2. Aufl..

II. Bändchen. Buch VI-X. 2. Aufl. Mit 1 Karte

Elegie, die Römische. Von B. Volz. 2. Aufl..
Horaz' Oden und Epoden. Von C. W. Nauck. 11. Aufl..
Satiren und Episteln. Von G. T. A. Krüger. 10. Aufl.
Sermonen. Von A. Th. H. Fritzsche. I. Band. Buch I.

[blocks in formation]

-.60

1.50

2. 70

3. 90

1. 20 -75 2. 10 2.25

1.80

2. 25

2. 70

2. 40

2.

3. 75

1.50

1. 50

1. 20

1. 20

1.

1. 20

Buch XXVI.

Buch XXVII.

Von F. Friedersdorff.

Von F. Friedersdorff

1. 20

1. 20

« IndietroContinua »