Immagini della pagina
PDF
ePub

que acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator, et morem hostium cognovit, multo labore, multaque cura, præterea modestissume parendo, et sæpe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum inprimis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem, adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti : quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi, et ingenii sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis quam honesti; qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperii Numidiæ potiretur in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia venalia esse.

Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia, ipse reverti domum decrevit; donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in prætorium abduxit. Ibique secreto monuit, « uti potius publice quam privatim amicitiam populi romani coleret; neu quibus largiri insuesceret : periculose a paucis emi quod multorum esset : si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properan

tius pergeret, suamet ipsum pecunia præcipitem casu

rum. »

IX. Sic locutus, cum litteris, quas Micipsæ redderet, dimisit. Earum sententia hæc erat : « Jugurtha tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit; quam rem tibi certe scio gaudio esse. Nobis ob merita carus est : uti idem senatui sit et populo romano summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor: en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa. >>

Igitur rex, ubi quæ fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quum virtute viri, tum gratia permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque adoptavit, et testamento pariter cum filiis hæredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque ætate confectus, quum sibi finem vitæ adesse intellegeret, coram amicis et cognatis, item Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse :

X. « Parvum ego, Jugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti; tua virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti; in Hispania nomen familiæ renovatum; postremo, quod difficillumum inter mortalîs, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura vitæ finem facit, per hanc dextram, per regni fidem, moneo obtestorque uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt,

caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri præsidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum nam concordia parvæ res crescunt, discordia maxumæ dilabuntur. Ceterum ante hos te, Jugurtha, qui ætate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat providere decet nam, in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum; imitamini virtutem, et enitimini ne ego meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse. >>

XI. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnifice fecerant, reguli in unum convenere, uti inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis, natura ferox, etiam antea ignobilitatem Jugurtha (quia materno genere impar erat) despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret : dein tamen, uti ætati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteteram transductus est.

Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit: oportere quinquennii consulta omnia et decreta rescindi; nam per ea tem

pora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus his proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurtha altius quam quisquam ratus descendit. Itaque ex eo tempore, ira et metu anxius, moliri, parare, atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuiţ quovis modo inceptum perficere.

XII. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finîsque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris, alius alio, concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur qui, proxumus lictor Jugurthæ, carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, impellitque uti tanquam suam visens domum eat, portarum clavîs adulterinas paret; nam veræ ad Hiempsalem referebantur : ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit : atque, ut doctus erat, noctu Jugurthæ milites introducit. Qui, postquam in ædîs irrupere, diversi regem quærere; dormientîs alios, alios occursantîs interficere; scrutari loca abdita; clausa effringere; strepitu et tumultu omnia miscere quum Hiempsal interim reperitur, occultans sese tugurio mulieris ancillæ, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput ejus, ut jussi erant, ad Jugurtham referunt.

XIII. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur; Adherbalem, omnîsque qui sub imperio Micipsæ fuerant, metus invadit. In duas partîs discedunt plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias armat, urbîs partim vi, alias voluntate, imperio suo adjungit: omni Numidiæ imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen, fretus multitudine militum, parabat armis contendere : sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in Provinciam, ac deinde Romam contendit.

Tum Jugurtha, patratis consiliis, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum romanum, neque advorsus iram ejus usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit; quîs præcepit uti primum veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant, postremo quæcunque possint largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere, et, ex præcepto regis, hospitibus, aliisque quorum ea tempestate auctoritas pollebat, magna munera misere, lanta commutatio incessit, uti ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret. Quorum pars spe, alii proemio inducti, singulos ex senatu ambiundo, nitebantur ne gravius in eum consuleretur. Igitur, legati ubi satis confidunt, die constituto, senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus :

XIV. « Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens

« IndietroContinua »