Immagini della pagina
PDF
ePub

NOVA

SCRIPTORUM LATINORUM

BIBLIOTHECA

NOVA

SCRIPTORUM LATINORUM

BIBLIOTHECA

AD OPTIMAS EDITIONES RECENSITA

ACCURANTIBUS PARISIENSIS ACADEMIÆ PROFESSORIBUS

ET COLLIGENTE J.-P. CHARPENTIER

RHETORICES PROFESSORE

CAII

SALLUSTII CRISPI

OMNIA QUÆ EXSTANT OPERA

CUM VARIORUM NOTIS, QUIBUS SUAS ADJECIT

TH. BURETTE

HISTORIE PROFESSOR IN ACADEMIA PARISIENSI

PARISIIS

EXCUDUNT PLON FRATRES

1845

ASHMOLEAN MUSEUM

LITRARY

19 NOV 1964

OXFORD

H

DE C. CRISPI SALLUSTII

VITA ET SCRIPTIS.

CAIUS CRISPUS SALLUSTIUS natus est Amiterni (cujus urbis etiam nunc exstant ruinæ prope San-Vittorino), in agro sabino, ex plebeia gente, anno Urbis conditæ 668, ante Christum 86, C. Mario septimum, Corn. Cinna secundo consule. Romæ educatus atque institutus, grammaticum celebrem, Ateium Prætextatum, cognomine Philologum, Atheniensem, magistrum habuit, semperque cum eo vixit conjunctissime. Jam tum in Crispo et discendæ et scribendæ historiæ eminebat studium. Ei Ateium omnes romanas res in unum quoddam breviarium redactas tradidisse, quo paratior historiam scribere volenti materia foret, nos docet Suetonius, de Illustr. Gramm. Ut vero non historiæ tantum, sed omnis doctrinæ Crispus videbatur studiosus, sic in omnia promtus vitia ; totamque ingenii vim modo litteris, modo libidinibus applicabat; unde oritur admiratio quod tantam aciem animi, inter effrænatæ flagitia vitæ, retinuerit. Eum dicitur ita vitiorum illecebris adolescentem se tradidisse, îta corruptos secutum Romæ mores, quorum quidem tam vividam postea expressit imaginem, ut om

« IndietroContinua »