NOVA SCRIPTORUM LATINORUM BIBLIOTHECA AD OPTIMAS EDITIONES RECENSITA ACCURANTIBUS PARISIENSIS ACADEMIÆ PROFESSORIBUS ET COLLIGENTE J.-P. CHARPENTIER RHETORICES PROFESSORE CAII SALLUSTII CRISPI OMNIA QUÆ EXSTANT OPERA CUM VARIORUM NOTIS, QUIBUS SUAS ADJECIT TH. BURETTE HISTORIE PROFESSOR IN ACADEMIA PARISIENSI PARISIIS EXCUDUNT PLON FRATRES 1845 DE C. CRISPI SALLUSTII VITA ET SCRIPTIS. CAIUS CRISPUS SALLUSTIUS natus est Amiterni (cujus urbis etiam nunc exstant ruinæ prope San-Vittorino), in agro sabino, ex plebeia gente, anno Urbis conditæ 668, ante Christum 86, C. Mario septimum, Corn. Cinna secundo consule. Romæ educatus atque institutus, grammaticum celebrem, Ateium Prætextatum, cognomine Philologum, Atheniensem, magistrum habuit, semperque cum eo vixit conjunctissime. Jam tum in Crispo et discendæ et scribendæ historiæ eminebat studium. Ei Ateium omnes romanas res in unum quoddam breviarium redactas tradidisse, quo paratior historiam scribere volenti materia foret, nos docet Suetonius, de Illustr. Gramm. Ut vero non historiæ tantum, sed omnis doctrinæ Crispus videbatur studiosus, sic in omnia promtus vitia ; totamque ingenii vim modo litteris, modo libidinibus applicabat; unde oritur admiratio quod tantam aciem animi, inter effrænatæ flagitia vitæ, retinuerit. Eum dicitur ita vitiorum illecebris adolescentem se tradidisse, îta corruptos secutum Romæ mores, quorum quidem tam vividam postea expressit imaginem, ut om |