nia disperdiderit bona, ac ne paternam quidem domum servaverit. Quanquam non omnino fides adhibenda auctori hujus in Sallustium declamationis, quæ sub Ciceronis nomine circumfertur; quandoquidem illa ab aliquo Sallustianæ ætatis auctore declamatio composita foret, memoria teneamus in iis scriptis, quæ tristi civilium bellorum eduntur tempore, nullum pæne virum innocentem ac probum dici, nisi ab eadem causa et ipse et scriptor steterint. Æquum etiam est animadvertere Sallustium, tres et viginti annos natum, conjurationi Catilinariæ spectatorem adfuisse, non participem. Quod vero in controversiam videtur vocari non posse, cum Fausta, quæ Syllæ filia Milonis uxor fuit, in adulterio deprehensus ab ipso Milone Crispus fuit, nec dimissus nisi magna pecunia mulctatus, et virgis crudeliter cæsus; cujus quidem ignominia dolor vehementis in Milonem odii initium fuit Sallustio; et certe tempus iras explendi jam tum observabat. Ambitionis non expers, a litterarum studio ad reipublicæ munia se converterat, ac primum quæstor fuerat, ut videtur Cæsare et Bibulo coss., anno scilicet U. C. 695. Tribunus vero plebis, anno 701, creatus est, et tunc ultionis a Milone repetenda se visa est dedisse occasio. Quis eo tempore status Urbis fuerit, neminem fugit. Quum, toto pæne orbe pacato, nullis jam viribus externis Roma exstingui posse videretur, in se ipsa manus converterat : vicissim experta Marii Cinnæque et Syllæ furores, nunc Pompeii Cæsarisque discordiis jam dilaceranda videbatur respublica. Ambo tyrannidem affectabant; nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Quæ mare, quæ terras, quæ totum possidet orbem, (LUCAN., lib. 1, v. 110.) Utrique, ex diversa parte, multi favebant; hi præsentes jactando Cæsaris victorias, quibus rempublicam augebat, illi revocando pristinos Pompeii triumphos, et eam verbis amplificando sapientiam, qua nunc domi romanas res gerebat. Ista vero, quam celebrabant sapientia, tota callidas inter fraudes versabatur; quo nempe certius dictator fieret, dictaturæ præ se contemptum ferebat, Pompeius, ac interea discordiarum causas occultus serebat, ut ad libertatis turbulentæ tædium Romanos adduceret, et unius imperium tantis malis videretur remedium. Multi vero meminerant Syllæ adjutorem et quasi discipulum fuisse Pompeium, et quo flagrantius imperium cupiebat, eo constantius ambitiosa ejus frangebant consilia. Continuis ergo Urbe agitata motibus, ita anno U. C. 701 dilata fuere comitia, ut septimo tantum mense Domnitius Calvinus et Valerius Messala consulatum inierint; quod etiam in prætoriis comitiis accidit; nam magistratum per quinque tantum menses exercendum prætores habuere. Milo consulatum, Clodius præturam in annum sequentem petebant. Longa vero jam dudum Clodium inter et Milonem odia exarserant. Intelligebat Clodius non facile sibi futurum rempublicam evertere, si Milo consul renuntiaretur: nam certe latius grassanti viam ille erat præclusurus; nec Milone magis parato rerum, quas gereret, Clodium censorem ferre, quotidianæ inter numerosos utriusque servos oriebantur contentiones, et res armis, in ipso sæpius foro, decernebatur. Acrius in dies accensis animis, diutius illa conflagrare non poterant odia, quin alteruter omnino opprimeretur. Et revera, decimo tertio die ante kal. februarias anni 702, Clodius a Milone, «<exemplo inutili, ait Velleius, l. 11, c. 47, facto salutari reipublicæ, » non ita ab Urbe procul, contracta ex occursu rixa, interfectus. Hinc nova turbarum occasio, in quas se totum conjecit Sallustius, ut Miloni infensus, sic Clodio amicus, atque, ut videtur, conscius. Ubi enim Clodianæ cædis fama vulgata est, infima plebs et perditissimus quisque, ante Clodii ædes concurrerunt, incitantibus Sallustio, Pompeio Rufo et Munatio Planco plebis tribunis. Quos ut adhuc acrius accenderet uxor Clodii Fulvia, mariti corpus nudavit, vulneraque objiciebat omnium oculis contrectanda. Postridie vero major multitudo confluxit, atque hortantibus tribunis cum Fulvia, corpus suscepere, et in forum detulere omnibus spectandum. Ibi vero Pompeius Rufus, Munatiusque Plancus omnium animos tam vehementibus dictis inflammavere, nec impar Sallustius tam atroci ac seditiosa in Milonem Milonisque fautores oratione invectus est, ut raptis subselliis quibus vulgo stabant judices, ingentem pyram Clodiani struxerint, impositumque cremaverint corpus ; sed brevi vento vehementiori aspirante Curiam incendium corripuit ; dumque omnes territi diffugerent, dejectum rogo Clodii corpus semiustum medio foro relictum est. Hunc Munatium Cicero in Miloniana oratione, c. v, designat, et ad incendium simul senatus alludit, dicens : «< Declarant hujus ambusti tribuni plebis illæ intermortuæ conciones. » Sallustium idem obliquis ictibus, sine indicio nominis, videtur petere, ut monet Ascon. in Mil. Quis Clodianarum exitus fuerit irarum Sallustianique odii, neminem fugit. Tullio frustra dicente, condemnatus est Milo, et tredecim tantum judicibus absolutus, quos inter M. Cato, qui si sententiam maturius tulisset, non defuissent certe qui tanti viri exemplum sequerentur, probarentque eum civem occisum, quo nemo scelestior vixerat. In pœnam tamen incense Curiæ, non ita multo post, damnati sunt Rufus, Munatius, et Sextus Clodius, Clodiani quondam dux furoris. Pœnam quidem eo tempore Sallustius effugit. Dum vero tanto animi impetu se in motus populares atque seditiosas conjiciebat turbas, in flagitia nihilominus se adeo ingurgitabat, ut censorum Appii Pulchri et Pisonis justam in se severitatem concitaverit, ab iisque ob infamiam morum, anno 704, senatu ejectus fuerit. Tunc negotiis videtur aliquantisper valedixisse, et Catilinarium scripsisse bellum. Quam opinionem omnium fere interpretum firmare videntur tertii capitis finis (ubi se initio ad res gerendas contulisse nos monet Sallustius; simul conquerens principum malas artes et invidiam), nec non quarti initium, his expressum verbis, quæ rerum publicarum summum in eo tunc temporis denuntiant fastidium: «Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere; sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, præscribere; eo magis quod mihi a spe, metu, partibus reipublicæ, animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam. » « Licet vero sibi << reliquam ætatem a republica procul habendam » hic declaret Sallustius, vix unum annum a negotiis abfuerat, quum procellis novis, reipublicæ imminentibus, in earum partem veniendi subito flagravit studio. Ea nempe ætate, qua maxime fervent cupiditates, otiosa ac solitaria repentino quodam animi impetu aut dolore vita suscipitur, moxque tædio abjicitur, ubi primum aliqua occurrit occasio. Interierat apud Parthos Crassus, quo quidem vivo nihil movere audebant Cæsar et Pompeius; decesserat etiam Julia, Cæsaris filia, quæ nupta Pompeio, generi socerique concordiam matrimonii fœdere tenebat, atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces dirimente fortuna, obierat filius quoque parvus Pompeii, Julia natus; tum socerum inter generumque statim eruperat civile bellum. Omnis Italia subito Cæsaris impetu oppressa, in ejus potestatem intra sexaginta dierum spatium concesserat. Sallustio certe, qui jam olim ambitioni Cæsaris ardenter faverat, se opportunum offerebat tempus rursum respublicas aggrediendi. Ergo Cæsaris castra adit, magnas spes agitans, si rerum ille potiretur, qui sibi jam dudum amicus foret, nec spes fefellit. Favente enim Cæsare, anno U. G. 706, iterum quæstor factus est perque hanc dignitatem senatorium restitutus in ordinem. Anno sequenti, |