Immagini della pagina
PDF
ePub

Cæsar, Ægypto victa, Romam rediit, et tunc Sallustius prætor factus.

Interea bellum civile in Africa de integro instaurahant Mauritaniæ rex Juba, et Scipio, vir consularis, ante biennium, quam exstingueretur Pompeius, lectus ab eo socer : eorumque copias auxerat M. Cato, perductis ad eos legionibus. Huic bello finem impositurus Cæsar Sallustium jusserat aliquot legiones per Capuam ad mare ducere et eas navibus imponere. Milites vero, tametsi meritis suis nequaquam inferiora præmia acceperant, tamen quod exspectationi suæ ea non satisfacerent, tumultus concitavere : ab his Sallustius propemodum occisus, quum Romam contenderet, quo Cæsarem hujus rei faceret certiorem : quum nempe insequebantur complures militum, a nemine manus cohibentes , inter obvios duobus jam senatoribus occisis. (Dio Cassius, 1. xlii, p. 236 edit. 11. St.) Exercitum relinquere coactus est Sallustius. Regressos Romam milites, præmiaque et missionem cum ingentibus minis flagitantes neque adire cunctatus est Cæsar, quanquam deterrentibus amicis, neque dimittere : sed una voce, qua Quirites eos pro militibus appellaret, tam facile circumegit et flexit, ut ei « milites esse » confestim responderint, et quamvis recusantem ultro in Africam sint secuti. Inde Sallustium (Cæs. de Bello afr., C. VIII, XXXiv, xcvii) ad Cercinam insulam versus, quam adversarii tenebant, cum parte navium Cæsar ire jubet; quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Mox Cercinam Sallustius pervenit. Cujus adventu C. Decimius, quæstorius, qui ibi cum grandi familiæ suæ præsidio præerat commeatui,

1

parvulum navigium nactus conscendit, ac se fugæ commendat. Sallustius interim prætor, a Cercinatibus receptus, magno numero frumenti invento, naves onerarias, quarum ibi satis magna copia fuit, complet, atque in castra ad Cæsarem mittit.

Apud Thapsum Scipione Pompeianisque fusis, atque ita confecto bello, Cæsar Zamæ Sallustio proconsule cum imperio relicto, ipse Zama egressus Ulicam se recepit.

Sallustium fode provinciam expilasse pervulgatum est; cujus criminis eum arguit inter plures Lenæus, Cn. Pompeii libertus. Quis vero magnam huic fidem adhibeat Lenæo, quem patet cæco in Sallustium odio incensum? Sallustium nempe, teste Suetonio de Ill. Gr., acerbissima satira laceravit, « lastaurum » et «lurconem, » et « nebulonem popinonemque » appellans, et « vita scriptisque monstrosum;» præterea « priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem. » Gravioris vero, imo summæ vir auctoritatis, Dio Cassius, a Cæsare Sallustium dicit, verbo quidem regendæ, re autem ipsa diripiendæ regionis causa , præfectum fuisse. Itaque reversus domum, apud Cæsarem a Numidis et pecuniæ captæ et compilatæ provinciæ accusatus fuit; summamque infamiam ex eo collegit, quod quum ejusmodi libros composuisset, in quibus, multis acerbisque verbis eos qui ex provinciis quæstum facerent, notasset, nequaquam suis scriptis in agendo stetisset. Etsi ergo'a Cæsare absolutus fuit, tamen suis ipsius verbis proprium crimen abunde quasi in tabula propositum divulgavit; αυτός τη γραφή εαυτόν και πάνυ έστηλοκόπησε. (Dro CASSIUS, 1. XLIII, p. 246 edit. H. St.) Cæterum non defuerc qui

Sallustium dicerent prædæ partem judici dedisse , ut alteram servaret. Marci Tullii Ciceronis in Sallustium declamationis auctor, sestertio duodecies Crispum, ne causam diceret , cum Cæsare pactum esse dicit.

Anno 710, idibus martiis, conjurationibus auctoribus Cassio et Bruto, Cæsar in senatu interemptus; tantum ubi defuit præsidium, otio ac solitudini Sallustius vitam mandavit, magnas vero inter opes,

circumfusasque omnis generis delicias. Roma profectus erat, fortunis omnibus deturbatus; Romam reversus, ad immensas se ostendit emersisse pecunias. Quirinali nempe in monte forum emit, quod Sallustii vocatur, ubi nunc ædicula S. Susannæ. Magnificentissimis hic ædibus ædificatis, hortos simul celeberrimos conserendos curavit, qui et hodie Sallustiani nominantur. Ibi e terra fuere effossa , pretiosissima fortasse quæ ad nos ex antiquis artium monumentis pervenere; signa, vasa, opera, uno verbo, omnis generis absolutissima. Sallustianas ædes hortosque, mortuo Sallustio, tenuere Vespasianus, Nerva Aurelianus, compluresque alii imperatores, qui novas etiam opes huc congessere. Nec minori sumptu vel elegantia habitavit ruri quam in urbe Sallustius ; pulcherrimam emit Tiburti villam, quæ paulo ante fuerat Cæsaris, et rebus omnibus, si quæ deessent, apparandam curavit.

Sallustius obiit anno U. C. 718, ante Christum 35, Cornificio et juniore Pompeio coss., quinquagesimum annum agens, famam de vita moribusque tam ignominiosam consecutus, quam de ingenio scriptisque splendidam. Tacitus ( Ann. I.11, c. 3o) Crispum Sallustium memorat, equestri ortum loco, quem Noster, sororis suæ nepotem, in gentem suam nomenque adsciverat. Crispus ille Sallustius ut prædia multa divitiasque innumeras a patre adoptatore accepit, ita immoderatam magnificentiæ voluptatumque cupidinem. Ad eumdem, non vero ad historicum, in odis scribit Horatius, lib. ii, od. 1. De quo etiam Seneca de Clementia , lib. I, cap. 10, et Plin. H. N., lib. II, cap. 34. Septimo mortuus est anno Tiberiani principatus.

Ut ad Nostrum redeamus, si conjecturam facimus ex Sallustii signo, umbilico tenus, quod in Farnesio palatio videbatur, aliquid certe vultu insigne ac nobile spirabat, quod scriptis conveniebat magis quam moribus. Non ea certe honestas numismatibus effulget quibus Sallustii nomen inscribitur; ea vero fatendum non publicorum obtinere nummorum auctoritatem.

Vix Sallustii quidquam integre ad nos pervenit præter Bellum Jugurthinum, et Bellum Catilinarium, sive de Conjuratione Catilinæ. Quo tempore scriptum fuerit Catilinarium bellum , jam supra diximus. Videtur post mortem Cæsaris, quum negotiis omnino valedixisset, belli Jugurthini (vid. Jug., cap. II, IV) historiam conscripsisse; quod jam ante, dum Numidiæ præesset, animo destinaverat. Eo ferme tempore scripserat longiorem historiam, qua in primis historici principis nomen meruit: cui operi inscribebatur titulus, Historia rerum in republica romana gestarum. Ex tam nobili opere nihil habemus præter quatuor oratiunculas, epistolas duas, unam Pompeii ad senatum, alteram Mithridatis ad Arsacem, et lacera aliquot fragmenta, quæ ex grammaticis antiquis , atque aliis scriptoribus collecta sunt;

[ocr errors]

summa præsertim diligentia a Lud. Carrione in sua Sallustii et ab Ant. Riccobono ad calcem libri de histo, riu, Venet. 1568, 8, et Basil. 1579, 8, p. 163-216, et ab Aldo Manutio Pauli F. Hæc vero fragmenta unus omnium maxime illustravit vir historiæ romanæ et Sallustiani ingenii peritissimus (le président De Brosses). Is enim abstrusa eruendo, dissipata colligendo, amissa ex aliis supplendo scriptoribus, Sallustianam Historiam, quantum fieri poterat, gallico sermone restituit. Duæ vero ad Cæsarem orationes, ut vocant, de Republica ordinanda , utrum Sallustii sint, parum convenit inter eruditos. Carrio Sallustio abjudicat : et pro illo est, quod veterum nemo, qui tantopere gaudent Sallustium ad partes advocare, inde aliquid depromat. Dissentit autem Duza, cui favent libri veteres, et dictio ipsa, quæ, quidquid dicat Carrio, plane Sallustium redolet. «E summo puteo, inquit Duza, similior nunquam potest aqua aquæ sumi, quam hæc ipsa sunt, et altera illo quæ de Sallustianis naufragiis reliqua deorum nobis benignitas fecit. » Idem sentiunt optimi interpretes gallici De Brosses, Dureau de la Malle, Eusebius Salverte, nec non clarissimus Sallustii editor Burnouf

illa vero Declamatio in M. Tullium Ciceronem, etsi a Quintiliano (Institut. Orat. lib. IV, c. 1, $ 68, et lib. ix, c. 3, S 89) tanquam Sallustii laudetur, tamen, quod res indicat, sicut et Declamatio M. Tullii Ciceronis in

*

Missæ vero ad Cæsarem hæ duæ orationes (sive epistolæ potius) videntur, quum in Hispanias proficisceretur contra Petreium et Afranium, victo Cn. Pompeio.

« IndietroContinua »