Caii Sallustii Crispi Omnia quae exstant opera, Edizione 2

Copertina anteriore
Plon, 1845 - 312 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 100 - atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transegere : quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri, fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia reruni aliud alii natura iter
Pagina 110 - nobilium, Catilinae inceptis favebat. Quibus in otio vel magnifiée, vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum ejus consilii fuisse; quia Cn. Pompeius invisus ipsi, magnum exercitum ductabat; cujusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere; simul
Pagina 100 - maxumo imperio putare ; turn demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita uti in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; ñeque aliud alio ferri, ñeque mutari ac misceri omnia, cerneres : nam imperium facile his artibus retinetur quibus initio
Pagina 144 - in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo in loco res nostrae sint juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant : diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocunque ire placet, ferro iter aperiundum est.
Pagina 236 - tantum Nomen erat, nee fama ducis ; sed nescia virtus Stare loco, solusque pudor non vincere bello. Acer et indomitus, quo spes quoque ira vocasset, Ferre manum et nunquam temerando parcere ferro; Successus urgere suos, instare favori Numinis, impellens quidquid sibi summa petenti Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
Pagina 146 - meminerint se contra latrones inermos, pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis, certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus, aut praefectus, aut legatus, aut praetor, cum magna gloria fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat, ea commemorando militum ánimos accendebat. LX. Sed ubi, rebus omnibus exploratis,
Pagina 34 - pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxume occulte; sin id parum procédât, quovis modo Numidam interficiat. » Bomilcar mature régis mandata exsequitur : et per homines, talis negotii artifices, itinera egressusque ejus, postremo loca atque témpora cuneta, explorât : deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numéro, qui ad
Pagina 72 - labores, pericula consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti, accepta mercede, deseram, non est consilium, Quirites. lilis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, benefacere jam ex consuetudine in naturam vertit. Bellum me
Pagina 136 - non in M. Tullio, ñeque his temporibus vereor ; sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempere, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. Ubi, hoc exemplo, per senati decretum consul gladium eduxerit, quis finem statuet? aut quis moderabitur?
Pagina 88 - Post ea loci consul, baud dubie jam victor, pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo post diem quintum quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui régis verbis ab Mario petivere « duo quam fidissumos ad eum mitteret; velle de se et de populi Romani commodo cum

Informazioni bibliografiche