Immagini della pagina
PDF
ePub

cumart

exercitu

undique circumventi sumus. Catilina faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes, neque parari neque consuli quicquam potest occulte quo magis properandum est. quare 36 5 ego ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, (de confessis sicuti de manufestis rerum capitalium) more maiorum supplicium sumundum'.

ΤΟ

[ocr errors]

Postquam Cato adsedit, consulares omnes item- 53 que senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios incre15 pantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus habetur, senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti multa audienti, quae a populus Romanus domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit adten20 dere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. sciebam saepe numero parva manu cum magnis le- 3 gionibus hostium contendisse. cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad, hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia

overy oflan

2 faucibus (or in faucibus) italiae urget z in faucibus Etruriae agit Linker | in sinu urbis PC urbis om. V (Dietsch brackets) in senatu Linker intra moenia atque and urbis Hertz proposed to omit

4 potest occulte PC occulte potest CV

5 ego ita PCV ita ego C ego om. Selling

16 senat* (i erased) P Charisius and Priscianus quote for senati

C

[ocr errors]

vilabearing

4 Graecos gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. ac
mihi multa agitanti constabat paucorum civium
egregiam virtutem cuncta patravisse eoque factum
uti divitias paupertas, multitudinem paucitas supe-
5 raret.

PORTALY

[MP

[ocr errors]

sed postquam luxu atque desidia civitas 5 conrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud 6 sane quisquam Romae virtute magnus fuit./sed mea ingenti virtute divorsis moribus fuere ro Miamoria duo M. Cato et C. Caesar: quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio 54 possem, aperirem. igitur eis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item 15 gloria, sed alia alii. Caesar benificiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic 3 severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sub

2

encourag

levando ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam 20
adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in
good moturs
altero malis pernicies. illius facilitas,

[ocr errors]

con

13 us on the first stantia laudabatur. postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare, negotiis amicorum in

2 multum Eussner

8 sicuti PC ueluti C (a few) | effeta parente z effeta pa-
rentum PC-effeta virtute parentum Allen Klimscha effeta
aetate parentum Dietsch (1859) sicut vi effeta parentum
Weidemann sicuti effeta vi parentum Ritschl sicuti esset
effeta (sc. res publica) Wirz effoetae partuum (sc. Romae)
Bezzenberger

9 virtute om. Allen Klimscha
14 possem C possum PC

6

tentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset, sibi magnum imperium exercitum bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. at Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume 5 5 severitatis erat. non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute cum modesto pudore cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.

ΙΟ

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis senten- 55 tiam discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, nequid eo spatio novaretur, triumviros quae [ad] supplicium postulabat parare iubet, ipse praesidiis dispositis Lentulum in 2 15 carcerem deducit. idem fit ceteris per praetores. est in carcere locus quod Tullianum appellatur, ubi 3 paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. eum muniunt undique pa- 4 rietes atque insuper camera lapideis fornicibus 20 iuncta, sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est. in eum locum postquam demis- 5 sus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus

9 eo illum magis sequebatur Augustine eo magis illum assequebatur PC illam C sequebatur C (one) eo magis illa sequebatur 2 (one) (Dietsch)—eo magis illum ea s. Scheindler

13 tresviros Dietsch Wirz Schmalz | ad erased or written over the line in some C postulabant C (one)

17 ascenderis PC descenderis z (rightly perhaps' Jordan)

20 iuncta PC uincta C | incultu PC inculta C

22 uindices C et indices PCz-Kortte struck out uindices r. capitalium

56

6 praeceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. de Cethego Statilio Gabinio Caepario eodem modo supplicium 5 sumptum est.

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, 2 duas legiones instituit, | cohortis pro numero militum complet, deinde, ut quisque voluntarius aut ex 10 sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset. 3 sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa, ceteri, ut quemque casus 15 armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis 4 portabant. sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat 20 propediem magnas copias sese habiturum, si Romae 5 socii incepta patravissent. interea servitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium 25 57 cum servis fugitivis communicavisse. sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniuratio

4 exitum for exitium Vogel Wirz

19 in galliam Priscianus in om. PC (except the injerior which have in or ad)

20 sperabat PC sperans C

5

nem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium inlexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam transalpinam. at 2 Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem 10 illa existumans, quae supra diximus Catilinam agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, 3 castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. neque tamen Antonius procul aberat, 4 15 utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus [in fuga] sequeretur. sed Catilina postquam s videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortu20 nam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. itaque contione advocata huiusce- 6 modi orationem habuit.

'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem 58 non addere, neque ex ignavo strenuum neque for25 tem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus 2 inest, tanta in bello patere solet. quem neque

7 Dietsch brackets Transalpinam

15 expeditus z expeditos PC in fugam a few MSS expeditus inpeditos in fuga Dietsch (1859) expeditus tardatos in fuga Ritschl expedito in fuga Wirz impeditos in fuga F. Uber

« IndietroContinua »