Immagini della pagina
PDF
ePub

docet, vanam sine viribus iram esse. Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. 5. Inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul quum dono designavit templo Iovis fines, cognomenque addidit deo.# 6. «Iuppiter Feretri» inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium caesis, me auctorem sequentes posteri ferent ». 7. Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine compotum eius doni vulgari laudem. Bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.

XI. 1. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. 2. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniux precibus raptarum fatigata orat, ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. 3. Inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. 4. Utroque coloniae missae: plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. 5. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit: nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. 6. Consilio etiam additus dolus. Spurius Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat 7. Accepti obrutam armis necavere,

ринг

seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. 8. Additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. 9. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant, et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

XII. 1. Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. 2. Principes utrimque pugnam ciebant: ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. 3. Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies, fusaque est. Ad veterem portam Palatii, Romulus, et ipse turba fugentium actus, arma ad caelum tollens, 4. «Iuppiter, tuis» inquit « iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam, scelere emptam, Sabini habent; inde huc armati, superata media valle, tendunt; 5. at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. 6. Hic ego tibi templum Statori lovi, quod monumento sit posteris, tua praesenti ope servatam urbem, esse, voveo ». 7. Haec precatus, velut si sensisset auditas preces, << hinc » inquit, Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet ». 8. Restitere Romani tamquam cae lesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat. Mettius Curlius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est; 9. nec procul iam a porta Palatii erat, clamitans: «vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris ». In eum haec gloriantem, cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. Pulsum Romani persequuntur, et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. 10. Mettius in paludem sese

«

[ocr errors]

strepitu sequentium trepidante equo, coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit; Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

XIII. 1. Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes, 2. ne sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. 3. «Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus». 4. Movet res quum multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt; regnum consociant; imperium omne conferunt Romam. 5. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equum Curtius in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. 6. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque, quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. 7. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. 8. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt : Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati; Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.

XIV. 1. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant; quumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. 2. Igitur illorum poenam in se vertit: nam Lavinii, quum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur. 3. Eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt,

[ocr errors]

seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. 4. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Iuventute armata immissa, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est; 5. inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris in urbem illatus pro nuntio fuit. 6. Excitus Romulus neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. 7. Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci generi pugnae, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. 8. Et quum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pédes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. 9. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique cum eo visi erant, circumagerent frenis equos, terga vertunt; 10. multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. 11. Non tamen eripuere se hosti; haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obiicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. 1. Belli Fidenatis contagione irritati Veientium animi et consanguinitate nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt et quod ipsa propinquitas loci si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. In fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. 2. Itaque non

[ocr errors]

castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. 3. Quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. 4. Ibi viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit; persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat, ulciscendi magis quam praedae studio. 5. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos indutiae datae. 6. Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. 7. Ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. 8. Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis: trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.

XVI. 1. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius concioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. 2. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. 3. Deinde a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. 4. Fuisse credo tum quoqne aliquos, qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque, sed perobscura, fama -; illam alteram admiratio viri et pavor prae

« IndietroContinua »