Immagini della pagina
PDF
ePub

haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. 8. Sed haec et his similia utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine : 9 ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est. 10. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque rei publicae , quod imitere, capias; inde, foedum in'ceptu , foedum exitu , quod vites. 11. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit : adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 12. Nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint; cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

PERIOCHA LIBRI I.

Adventus Aeneae in Italiam et res gestae. Ascanii regnum Albae et Silvii et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa , nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Spolia opima Feretrio Iovi lata. In curias populus divisus. Fidenates, Veientes victi. Romulus consecratus.

Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit. Porta Iani clausa.

Tullus Hostilius Albanos bello diripuit. Trigeminorum pugna. Metti Fufetii supplicium. Tullus fulmine consumptus.

Ancus Martius Latinos devicit, Ostiam condidit.

Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.

Servio Tullio caput arsit. Servius Tullius Veientes devicit , et populum in classes divisit; aedem Dianae dedicavit.

Tarquinius Superbus occiso Tullio regnum invasit. Tulliae scelus in patrem Turnus Herdonius per Tarquinium occisus. Bellum cum Volscis. Fraude Sex. Tarquini Gabii direpti. Capitolium inchoatum. Termini et Iuventae arae moveri non potuerunt. Lucretia se occidit. Superbi expulsio. Regnatum est annos CCLV.

LIBER I.

I. 1. lam primum omnium satis constat, Troia capta in celeros saevitum esse Troianos: duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omné ius belli Achivos abstinuisse ; I 2. casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Troiam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Adriatici sinum; 3. Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem primum egressi sunt locum , Troia vocatur, pagoque Troiano inde nomen est; gens universa Veneti appellati.14. Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam vemisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troiae et huic loco nomen est. 5. Ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. 6. Duplex inde fama est : alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem iunxisse tradunt: 7. alii, quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque

[ocr errors]

4

LIB. I. CAP. 1. 2. advenarum evocasse ad colloquium; percunctatum deinde, qui morthles essent, unde aut quo casu profecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit, 8. multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris , cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbis locum quaerere,+ et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. 9. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio ; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus, filia Aeneae in matrimonium data. 10. Ea res utique Troianis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. 11. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. 1. Bello deinde Aborigines Troianique petiti. Turnus rex Rutulorum , cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. 2. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli; victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. 3. Inde Turnus Rutulique diffisi. rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere, opulento tum oppido , imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. 4. Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi : conciliaret, nec sub eodem iure solum, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit; 5. nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit./ 6. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcum

[ocr errors]

que eum dici ius fasque est, super Numicum fluvium; Jovem indigetem appellant.

III. 1. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri, tanta indoles in Lavinia erat res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. 2. Haud ambigam, - quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?

hicine fuerit Ascanius, an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. / 3. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus - certe natum Aenea constat - abundante Lavini multitudine, florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. 4. Inter Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis , ut ne morte quidem Aenae, nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni moyere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. 5. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. 6. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus 17. Is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. 8. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.* 9. Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio regnat. Aventino, fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. 10. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silvae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. 11. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, quum Vestlaem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

[ocr errors]

6

LIB. I. CAP. 4. S. IV. 1. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium. 2. Vi compressa Vestalis quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat , Martem incertae stirpis patrem nuncupat. 3. Sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti iubet. 4. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis, et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. 5. Ita , velut defuncti regis imperio in proxima eluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est Romularem vocatam ferunt pueros exponunt. 6. Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destiluisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursuin flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. 7. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt, qui Larentiam vulgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. 8. Ita geniti itaque educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare saltus. 9. Hinc robore corporibus animisque sumpto, iam non feras tantum subsistere , sed in latrones praeda onustos impetus facere, pastoribusque rapta dividere, et cum his, crescente in dies grege iuvenum, seria ac iocos celebrare.

V. 1. Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum ; 2. ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocaverunt Inuum.X 3. Huic deditis ludicro, quum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes. 4. Crimini maxime

« IndietroContinua »